Praefatio editoris (Hermetis Trismegisti Poemander)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio editoris
1854
editio: incognita
fons: librum vide
Praefatio editoris.

Plus quam ducenti anni sunt, ex quo Hermetis qui feruntur libri Rosselii opera in lucem prodierunt. neque nostris temporibus Poemandrum, notissimum Hermetis opus denuo typis mandandum esse censuissemus, nisi mirifica illa aegyptiacarum litterarum instauratio huic libello aliquid addidisset momenti. quae instauratio gloriam antiquitatis aegyptiacae et auxit et minuit, auxit quidem, chronologicis disquisitionibus Aegypti historiam ad remotissima tempora protrahendo; minuit autem, monumenta quaedam, pro antiquissimis habita, aetati Ptolemaeorum et Romanorum adiudicando. nam quattuor fere annorum milia principum aegyptiorum regnis impleta esse nunc plurimi consentiunt, Caesarum autem romanorum nomina usque ad Diocletianum signis hieroglyphicis expressa fuisse maxima sagacitate demonstravit Franciscus Champollio, papyrum demoticam parisiensem decimo Neronis anno exaratam esse nuper probavit Henricus Brugschius.

De librorum hermeticorum aetate eadem quae de montunentis aegyptiacis fuit dubitatio. quos libros cum primi editores, Vergicius, Plussas, Patricius, Mosis aetati attribuerint, venerabilisque bibliothecae graecae auctor Johannes Albertus Fabricius ante Orphei et Homeri carmina collocaverit, eos sequiorum temporum historia, litteraria ad Iamblichi et Porpbyrii aetatem relegavit. sed magnus Isaacus Casaubonus in exercitationibus Baronianis iam lustinum martyrem nonnulla ex Hermetis libro citasse monens, auctorem christianum vel potius semichristianum non multo post apostolorum tempora vixisse perhibet.

Quae computatio in novissimi istius codicis demotici tempora Neroniana incidit. horum autem codicum quasi in dies crescit et numerus et dignitas. cum enim illi qui primum innotuerunt nonnisi emptionum contractus exhibuerint, alii recens detecti scripta varii argumenti nobis praebuerunt, ritualis funebris hieroglyphici versiones demoticas, animalium, plantarum, lapidum descriptiones, praecepta medica, mythologicas gnostici ut videtur auctoris explicationes, interspersis graecis vocabulis. nonnullorum quoque codicum demoticorum integra antigrapha graeca extant. quibus perpensis satis elucet arctissima inter demoticas et graecas inferioris notae litteras coniunctio. quare non desperandum est fore ut aliquando aegyptologorum sollertia Poemandri vel alius scripti hermetici textus demoticus ex schedis illis antiquissimis eruatur.

Cum autem in bibliothecis tam publicis quam privatis rarissima sint Poemandri exempla, quem inde ab anno 1630 typis mandatum non esse constat, eum denuo edendi consilium cepi. quem ad finem usui mihi fuerunt

A, codex Florentinus Laurentianus, Plut. LXXI, no.33, chartaceus in 4to, saeculi XIV, quem Franciscus de Furia V. CI. rogatu meo anno 1850 cum Turnebi editione conferendum curavit,

B, codex Parisinus 1220, sub finem saeculi XIII exaratus, a D. Hamm anno 1850 partim cum Turnebi editione collatus, partim accurate descriptus.

Idem vir doctus codicum Parisinorum 1297, 2007, 2518, saeculo XVI conscriptorum, paginas nonnullas cum Turnebi editione contulit, quorum codicum is, qui 2518 numeratur, Angeli Vergicii manu Venetiis exaratus est.

Codices A et B ita secutus sum, ut nusquam, nisi monito lectore ab eorum auctoritate recesserim; reliqui nullam mihi utilitatem attulerunt.

Praeterea siglis usus sum his:

Turn. ΕΡΜΟΥ ΤΟΥ ΤΡΙΣΜΕΓΙΣΤΟΥ ΠΟΙΜΑΝΔΡΗΣ ΑΣΚΛΗΠΙΟΥ ΟΡΟΙ ΠΡΟΣ ΑΜΜΟΝΑ ΒΑΣΙΛΕΑ. Mercurii Trismegisti Poemander, seu de potestate ac sapientia divina. Aesculapii definitiones ad Ammonem regem .... Parisiis 1554. Apud Adr. Turnebum typographum Regium. 4to.

Vergic. Angeli Vergicii variantes lectiones, in editione Turnebiana pag. 103 exhibitae.

Fluss. Mercurii Trismegisti Pimandras utraque lingua restitutus, D. Francisci Flussatis Candallae industria, .... Burdigalae, Apud Simonem Millangium, ... 1574. 4to.

Patric. Francisci Patricii nova de universis philosophia .... Ferrariae, Apud Benedictum Mammarellum. 1591. fol.; et novo titulo: Nova de universis philosophia, libris quinquaginta comprehensa .... Auctore Francisco Patritio .... Venetiis, Excudebat Robertus Meiettus 1593. fol.

Tied. Hermes Trismegists Poemander oder von der göttlichen Macht und Weisheit, aus dem Griechischen übersetzt .... von Dieterich Tiedemann. Berlin und Stettin, bei Friedrich Nicolai. 1781. 8vo.

Tumebi et Flussatis prooemia integra, Patricii praefationis eam quae ad Hermetem pertinet particulam, propter magnam exemplarium raritatem, denuo excudenda curavi.

Personae in dialogis (cap. 1. 2. 4. 8. 10. 11. 12. 13) obviae nonnisi in B et Ficini versione indicantur; nonnunquam ex Tiedemanni auctoritate suppletae sunt.

Versionem latinam, primum a Marsilio Ficino compositam, deinde a Flussate, post a Patricio refictam, hic illic denique a me ipso mutatam, ut quam proxime ad graeca accederet verba, textui subieci.

Quod opus si eruditi benigniter exceperint, reliqua Hermetis scripta, apud Lactantium, Cyrillum, Stobaeum servata, novis curis edituri sumus.

G. PARTHEY.

Berolini, mense Februario 1854.