Praefatio commentarii in cyclum Victorii (Abbo Floriacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio commentarii in cyclum Victorii
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Praefatio commentarii in cyclum Victorii (Abbo Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AbbFlo.PrCoInC, cc_idno: 9746

Praefatio commentarii in cyclum Victorii

139.0569D| Calculum Victorii dum quondam fratribus, qui manu sancti desiderii pulsabant intima mei pectoris, pro modulo meae parvitatis traderem, et praecordiali amore eis devinctus vera obedientia deservirem, summis eorum precibus coactus, negotium cui vires vix sufficiunt aggredior, et quae verbotenus simpliciter prosequebar, charitatis obtentu injunxerunt, 139.0570D| ut quodam elucubrationis commenti modo paginis inderem, ac adjectis pluribus sententiis, aliquo modo lucidius enuclearem. Quippe cum desunt voces, interdum signis vocum memoria amissa recipitur, blandaque modulationis serie quasi de gravi somno evigilans, quod desiderat assequitur, ac in alta mente iteratum saepius firmiter stabilitur. Unde 139.0571A| etsi imposito oneri imbecilles succumbunt humeri, tamen de adjutorio Dei confidens, totis viribus enitar, paucisque aperire tentabo, quod vix attentare audeo, eorum votis annuens ex corde quibus me et mea studia prodesse sedulus gestio. Cum enim ut filii patri servirent, liberaliter et sine invidia, non ad oculum, sed alter alteri in meo servitio praeferret, ingratus esse potui; si spretis eorum suggestionibus, apparuissem immemor accepti beneficii: qui ex quo illis praecordialiter adhaesi, semper mea commoda ex eorum comparavi commodis. Cui quidem otium et silentium in discendo hactenus consumptum per eos nactus occasionem placuit in honestum vertere negotium, qui eum questum esse maximum in animum induxi meum, quam maxime servire commodis 139.0571B| omnium bonorum, praesertim cum mihi assumam utile et nihilum quam fuerit in vita jucundius, quam discere aut docere attentius. Nam a primitivae aetatis tirocinio jugiter indolui liberalium artium disciplinas quorumdam incuria ac negligentia labefactari, et vix ad paucos redigi, qui avare pretium suae statuunt arti. Quapropter ne videat vel officio singulari, quod superbiae, vel aliena felicitate tortus, quod invidiae et summae est insipientiae, supputando magisterio minus eruditorum animos afficere, multipliciter exopto, quibus sub expositionis tenore ad arithmeticam introductionis pontem construo. Sed Victorius usus praefatione, opera prologi abutitur, 139.0572A| qui narrationis argumenta non primo elicit, licet multa proponat sequentis operis, quae imbuendis planiora singillatim facere decrevi. Ne quilibet deses fructu lectionis jejunus in vacuum laboret. Ubi animadvertendum primitus, quod sicut solet quaeri in narrationum exordiis, hic benevolentia, attentio et docilitas captatur auditoris, de quibus erit sermo in contextu ipsius praefationis. Inpraesentiarum tamen intentio Victorii haec fuit, ut in errato lector numerorum summas multiplicaret, divideret, seu proponeretur aliquid de artibus quae numerorum ratione constant, ut arithmetica, geometrica, musica, astrologia, seu quaestio inesset de mensura et pondere, quae omnia calculatorii sunt curae. Denique et hujus calculi quanta sit utilitas agnoscere potuit ex praecedentibus 139.0572B| dictis etiamsi ad quamlibet rationem temporum ob difficultatem multiplicandi nullo modo desudavit, qui talium rerum saltem parvam intelligentiam accepit. Verum quoniam omnia creata sunt in numero et pondere (Sap. XI, 21), in his singulis speculationem placet constituere, ut perspecta eorum natura, facilius pervideri possint singula quibus insunt in causa unde hic congruum sumatur exordium.

Explicit praefatio.

COMMENTUM EJUSDEM INCIPIT.

Amor sapientiae quae a Graecis philosophia dicitur tripertitus sua qualitate habetur, etc.