Praefatio ad leges suas (Alfredus Magnus)

This is the stable version, checked on 1 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio ad leges suas
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Praefatio ad leges suas (Alfredus Magnus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AlfMag.PrAdLeS, cc_idno: 9582

Praefatio ad leges suas

I.

138.0447B| Dominus locutus est verbum ad Moysen, et ita dixit: Ego sum Dominus Deus tuus: Ego te eduxi ex terra Aegypti et ex servitute ejus. Non diligas alios deos alienos praeter me (Exod. XX).

II.
Non adhibeas nomen meum ad vanitatem; quoniam tu non es innocens apud me, si nomen meum ad vanitatem adhibeas.
III.
Recordare diem Sabbati sanctificare; operamini sex dies, et septimo quiescite, tu et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et jumenta tua, et qui ingreditur inter portas tuas. Quoniam sex diebus Christus creavit coelos, et terram, et maria et omnes creaturas quae in eis sunt, et quievit septimo die. Et propterea Dominus illum sanctificavit. 138.0447C|
IV.
Honora patrem tuum et matrem tuam, quos Dominus dedit tibi, ut sis longaevus in terris.
V.
Non occidas.
VI.
Non fureris.
VII.
Non adultereris.
VIII.
Non dicas falsum testimonium contra proximos tuos. 138.0448B|
IX.
Non desideres proximi tui haereditatem in juste.
X.
Non facias tibi aureos vel argenteos deos.
XI.
Hae sunt leges, quas ipsis proponere debes. Si quis emat Christianum servum, sex annos serviat, septimo sit liber gratis. Cum quali vestimento intraverit, cum tali exeat; si ipse uxorem habeat, exeat cum eo. Si Dominus autem illi uxorem dederit, sit ipsa et liberi ejus domini.

Si servus autem dixerit: Nolo abire a domino meo, nec ab uxore mea, nec a liberis meis, nec ab haereditate mea, tunc dominus ejus ipsum ad templi officium adducat, et perforet autem illius subula, in signum quod sit semper in posterum servus.

XII.
Licet quis vendiderit filiam suam in famulatum, 138.0448C| non sit serva in omnibus, uti aliae famulae. Non habeat potestatem eam extraneo meo populo vendendi; sed si illa non placeat ei qui ipsam emit, dimittat eam liberam ad extraneam gentem. Si autem permiserit filio suo rem cum ea habere, det ei donum; videat ut illa habeat vestitum, et pretium pudicitiae ejus, hoc est dotem ei suam largiatur. Si 138.0449A| ei nihil horum praestiterit, tunc sit libera.
XIII.
Si quis sponte hominem occiderit, moriatur morte. Si autem eum coactus occiderit, vel invitus, vel non sponte, quasi Deus eum ita in manum suam tradiderit, et illi nunquam sit insidiatus, sit dignus privilegio suo, et justa gentium compensatione, si asilum quaerat. Si quis autem de industria et sponte occidat proximum suum per insidias, abstrahas eum ab ara mea ad morte moriendum.
XIV.
Qui patrem suum vel matrem suam percusserit, morte moriatur.
XV.
Qui hominem liberum furetur, illumque vendat, et obreptus sit, ut ipsum recipere nequeat, morte moriatur. Qui patri suo vel matri suae maledixerit, morte moriatur. 138.0449B|
XVI.
Si quis proximum suum percusserit lapide vel pugno, et ille tamen egredi possit baculo innixus, adhibeat ei medicum, et opus ipsius operetur, quandiu ille non potest.
XVII.
Si quis servum suum proprium vel ancillam percusserit, et ille eodem die non moriatur, attamen vixerit duos vel tres dies, non sit in omnibus aequaliter reus, quoniam pecunia ejus erat. Si autem eodem die mortuus sit, tunc culpa in eo quiescat.
XVIII.
Si quis inter pugnandum gravidae uxori nocuerit, compenset damnum, sicut leges judicant. Si illa moriatur, det vitam pro vita.
XIX.
Si quis alterius oculum effoderit, compenset proprio: dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus 138.0449C| pro vulnere, vimen pro vimine.
XX.
Si quis servi sui vel ancillae suae oculum excusserit, et ipse post factum hoc monoculus sit, manumittat ipsum statim. Si dentem ei excusserit, faciat idem.
XXI.
Si bos cornu petierit virum vel feminam ut moriantur, lapidibus obruatur, et caro ejus non edatur; et dominus sit innocens, si bos petulcus antea fuerit biduum vel triduum, et dominus hoc nesciverit: si autem ille hoc sciverit, et eum intus asservare noluerit, atque is tunc virum vel feminam occiderit, lapidibus obruatur, et dominus occidatur, vel vita pretio redimatur, prouti sapientes justum invenerint. Si filium vel filiam confoderit, eidem legi sit obnoxius. Si autem servum vel ancillam 138.0449D| confoderit, solvat domino triginta solidos argenti, et bos lapidibus obruatur.
XXII.
Si quis foderit aquae puteum, vel clausum aperuerit, et eum deinde non claudat, compenset omne jumentum quod ibi inciderit, et illud mortuum retineat.
XXIII.
Si bos alterius bovem vulneraverit, et ille postea moriatur, vendatur bos ille [vivus] et dividatur pretium, ac caro etiam ejus, sicuti et mortui. Si dominus autem sciverit quod bos petulcus esset, et illum asservare noluerit, det ei alium bovem illius loco, et ipse omnem carnem [mortui] retineat.
XXIV.
Si quis alterius bovem furetur, et eum occidat vel vendat, compenset ipsum duobus, et 138.0450A| quatuor ovibus unam. Si non habeat quo compenset, ipse vendatur pro pecunia illa.
XXV.
Si fur domum alicujus noctu effringat, et ibi occidatur, ille qui eum occidit non sit homicidii reus; si deinde post ortum solis hoc fecerit, sit homicidii reus, et tunc ipse moriatur, nisi necessitate impulsus fuerit. Si apud eum, vivum aliquid quod antea furatus erat, inveniatur, dupliciter illud compenset.
XXVI.
Si quis damnum intulerit alterius vineae, vel agro ejus, vel alicui ejus terrae, compenset, sicut quis illud aestimaverit.
XXVII.
Si ignis immissus sit ad comburendam segetem, compenset detrimentum illud ille qui ignem immisit. 138.0450B|
XXVIII.
Si quis apud amicum deponat pecuniam, si ille eam furetur, dupliciter compenset. Si autem nesciat quis eam furtim subduxerit, excuset seipsum, quod nullam fraudem in hoc commiserit. Si hoc vivum animal esset, et ipse dixerit quod exercitus illud sumpserit, vel quod a seipso mortuum sit, et testes habeat, non necesse est ut illud compenset. Si autem testes non habeat, et ille ei non credat, tunc juramentum praestet.
XXIX.
Si quis feminam non maritatam deceperit, et cum ea coiverit, compenset ei, et postea illam in uxorem ducat. Si pater feminae eam illi dare noluerit, solvat pecuniam illam pro dote.
XXX.
Feminam quae consuevit excipere incantatores, et magos, et sagas, ne sinas vivere. 138.0450C|
XXXI.
Et si quis rem habeat cum bestia, morte moriatur.
XXXII.
Et si quis sacrificium immolaverit praeter Deo soli, morte moriatur.
XXXIII.
Advenam et peregrinum ne affligas, quoniam fuistis peregrini in terra Aegypti.
XXXIV.
Viduis et orphanis ne noceatis, neque affligatis eos; si horum aliquid feceritis, vociferabunt ad me, et ego illos audiam, et ego vos gladio meo occidam, et ego faciam uxores vestras viduas, et liberos vestros orphanos.
XXXV.
Si tu pecuniam mutuo dederis socio tuo, qui tecum habitare velit, ne praebeas te illi exactorem, neque humilia illum usura tua.
XXXVI.
Si quis habeat tantum simplex vestimentum 138.0450D| ad se eo operiendum et defendendum, et si illud pignoris loco dederit, ante solis occasum ei reddatur. Si tu ita non feceris, tunc clamabit ad me, et ego ipsum audiam, quoniam ego sum valde misericors.
XXXVII.
Ne calumnieris dominum tuum, ne maledicas principi populi tui.
XXXVIII.
Decimas tuas et primitias tuas ambulantes et crescentes des Deo.
XXXIX.
Omnem carnem quam ferae relinquunt, non edatis, sed detis illam canibus.
XL.
Falsi hominis verbum ne cures, nec eum auscultes, neque ipsius juri faveas, nec ullum testimonium post eum dicas. 138.0451A|
XLI.
Ne sequaris populi consilium pravum, et injustitiam amantem discursum ejus, et clamorem contra jus tuum, nec in maxime insipienti doctrina ei faveas.
XLII.
Si offenderis alicujus pecus errans, licet sit adversarii tui, reducas illud ipsi.
XLIII.
Judica semper justum judicium, neque facias aliud jus diviti, aliud pauperi, nec aliud jus amico, et aliud inimico facias.
XLIV.
Semper evites mendacium.
XLV.
Insontem et innocentem hominem ne affligas unquam.
XLVI.
Ne accipias unquam dona, quoniam caecant saepissime sapientum virorum consilium, et verba eorum pervertunt.
XLVII.
Peregrinum et extraneum ne patiaris inscium 138.0451B| ulla aliqua injuria affici.
XLVIII.
Ne juretis unquam per deos gentilium, neque propter ullam rem invocetis eos.

XLIX. Hae sunt leges quas omnipotens Deus ipse loquebatur ad Moysen, et jussit ei ut custodiret. Et postquam unigenitus Dei Filius Deus noster, hoc est Salvator Christus, in orbem terrarum venisset, dicebat quod non venerit praecepta illa violare aut interdicere, sed cum omni bonitate implere. Docebat etiam misericordiam et humilitatem. Tum post passionem suam, antequam apostoli ipsius abiissent in omnes terras docere, et cum adhuc congregati essent, multos gentiles ad Deum converterunt. Cum hi omnes congregati essent, miserunt legatos in Antiochiam, et Syriam, et Ciliciam, Christi leges 138.0451C| docere. Cum hi resciscerent quid illis acciderit, tunc miserunt epistolam ad illos. Haec est autem epistola quam apostoli mittebant omnibus Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, qui nunc a gentibus ethnicis ad Christum erant conversi. « Apostoli et seniores fratres salutem vobis optant, et nos vobis nuntiamus, quod nos audiverimus, nostrorum sociorum aliquos cum nostris sermonibus ad vos venisse, et vos tristibus modis jussisse observare ea quae eos haud jussimus, et vos seduxisse variis praeceptis, et animas vestras magis labefactavisse quam instruxisse. Tunc congregati sumus propter hoc, et nobis omnibus placuit mittere Paulum et Barnabam, viros qui parati sunt vitam suam 138.0451D| linquere pro nomine Domini. Cum illis mittimus Judam et Silam, ut vobis idem dicant. Spiritui 138.0452A| sancto videbatur et nobis, nullum onus vobis imponere, praeter id quod vobis necessarium erat observatu, videlicet hoc, ut caveatis ne illud quod diabolo immolatum est adoretis, et sanguinem ac suffocatum ne edatis, et [caveatis] ab occulto concubitu, et quod vultis ut alii homines vobis non faciant, ne faciatis aliis. Hujus unicae legis homo meminisse potest, ut quemlibet juste judicet, nec opus habeat alio statuorum libro. Caveat ut nullum hominem judicet quia non vult, ut ipsum judicet ille, si jus aliquod in eum quaereret. Postquam hoc accidisset, quod multae gentes Christi fidem amplexae sunt, tunc multae synodi per totum terrarum orbem congregabantur, et similiter etiam per Anglicam gentem, postquam ea Christi fidem accepisset, 138.0452B| sanctorum episcoporum ac aliorum etiam illustrium sapientum. Illi constituerunt ex misericordia, quam Christus docuit pro eo, qui maxime peccabat, quod principes mundi debeant bona cum eorum venia absque crimine, pro gravissimo delicto compensationem pecuniariam facere, quam illi constituunt; excepta proditione Domini, cui nullam misericordiam audebant assignare, quoniam Deus omnipotens nullam unquam constituit ei qui eum contempserit, neque Christus Dei Filius ullam unquam exhibebit ei qui ipsum in mortem tradidit. Et jussit Dominum amare sicut seipsum. Hi igitur in multis synodis multis humanis sceleribus poenas constituerunt, et in multis synodalibus libris scribi jusserunt, ubi una lex, ubi altera [obtineret]. »

138.0452C| Ego Aelfredus rex in unum colligi et litteris consignari jussi multa eorum quae parentes nostri observabant, quae mihi placebant; et multa eorum quae mihi non placebant, rejeci cum sapientum meorum consilio, et alio modo jussi observari, quoniam non audebam tentare meorum [statuorum] aliqua scriptis consignare. Porro etiam me latuit quid eorum placuerit illis qui nobis succederent. Ast cum deprehenderim sive in diebus Inae cognati mei, vel in Offae Merciorum regis, vel Aethelberti, qui primus baptisma accepit in natione Anglica, ea quae mihi justissima videbantur, exinde collegi, et reliqua neglexi. Ego Aelfredus occiduorum Saxonum rex, omnibus meis sapientibus hic usus sum; et illi dicebant, 138.0452D| quod ipsis omnibus bene placuerint, ea ut observarentur.