Praefatio 1 (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 4 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio 1
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Praefatio 1 (Rabanus Maurus), J. P. Migne

108.1110C

Praefatio 1

108.1109B| Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae charitatis valde obsequendo, atque venerando Patri, Hunberto episcopo, Rabanus exiguus servorum Dei servus in Christo salutem.

Acceptis litteris sanctitatis tuae, quas ad parvitatem meam dirigere voluisti, valde gavisus sum, eo quod tuam solertem in eis agnoscebam industriam, et in studio divinarum litterarum florens ingenium: unde pro hoc supplex Domino gratias egi, quia et tibi dedit in legis suae meditatione devotum habere exercitium, et populo suo inde salubre percipere documentum. Igitur quia paternitas tua a nostra exiguitate ad hoc aliquantulum dignata est quaerere solatium, propter amorem Dei et vestram etiam in eo dilectionem humilem, in hoc opere profiteor me vobis 108.1109C| esse velle servitorem, et boni studii, quantum divina gratia annuerit, benevolum adjutorem; Dei tantum fiat voluntas in praestando effectum, qui dedit et voluntatem. De caetero, quia dignatus es mihi scribere quatenus nostrum opusculum super Eptaticum tibi dirigerem, feci quantum potui, et novissimam partem illius, hoc est, super Judicum et Ruth, quam ad manus in praesenti habui, tuo nomini consecratum modo direxi. Priorum vero librorum commentarios hoc est, Pentateuchi Moysi, quos petente sancto viro Freculfo, non sine labore edidi, jam sibi ad rescribendum transmisi, quos cum recepero, exemplar eorum tibi scriptum destinabo. Jesu Nave vero expositionem bonae memoriae Friduricho, Trajectensis Ecclesiae episcopo, nuper transmisi; hoc 108.1109D| similiter, ut mihi redditum fuerit, si Dei voluntas est, tibi committere curabo; et non solum illa, sed et omnia quae ad vestram utilitatem a nobis pervenire possunt libentissime impendere cogito: tu tantum nostram infirmitatem sacris orationibus et piis exhortationibus releves, quia non solum propriae aegritudinis molestia, verum etiam communis periculi, quod instanti tempore valide imminet, anxietate praegravatus sum; ac ideo vestra oratione atque omnipotentis Dei misericordia maxime indigeo, ne deficiam in tribulationibus, in necessitatibus, in periculis et in tentationibus diversis. Hoc ergo scias quia opus quod tibi transmitto, non tantum ex majorum dictis quae in eorum libris conscripta reperi, sed ex nostro labore, quantum divina gratia nos posse concessit, 108.1110B| editum constat: ita ut partim Patrum sententias, partim etiam et nostri sensus exiguitatem, ubi necessarium existimavi, proferat. Vestra ergo prudentia et eorum sapientiam atque eloquentiam laudare, et nostram inertiam ac rusticitatem sufferre novit, scitque illam Apostoli sententiam adimplere qua dicit, Supportantes invicem in charitate (Ephes. IV); et item, alter alterius, inquit, onera portale, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. XI). In duobus ergo prioribus commentariorum libellis historia Judicum sensu mystico exposita continetur; et in tertio Ruth, quam aliqui auctorum libro Judicum associant, aliqui vero seorsum ponunt, non parva ex parte explanata invenitur. Haec ergo relegens, si quid in eis congrue inveneris expositum, illi hoc tribuas 108.1110C| a quo est omne bonum; quae autem aliter inveneris, nostrae infirmitati et imperitiae magis deputes quam malitiae, et pro hoc apud omnipotentem Deum piis orationibus intervenire studeas, ut ejus ope fiat indultum atque correctum, coram quo nostrae infirmitatis nullo modo latet imperfectum, sicut Psalmista testatur dicens: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII). Bene ergo tibi convenit, reverendissime Pater, ut qui in Ecclesia Dei, Dei officio judicandi functus es, Judicum librum instanter legas, et eorum bona opera atque justa judicia strenue imiteris, populumque Dei ab hostium clade armis spiritualibus defendas, et juxta doctoris gentium sententiam qua discipulum instruxit, sollicite vigiles, pie labores, opus facias evangelistae, ministerium 108.1110D| tuum impleas: ut cum princeps pastorum et Rex regum, judexque vivorum et mortuorum apparuerit, simul cum caeteris Ecclesiae Dei sanctis praesulibus percipias immarcescibilem gloriae coronam, audiasque ab ipsa Veritate illud evangelicum testimonium, quo servum bene laborantem et fideliter pecuniam domini sui erogantem laudat dicens: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Cujus gaudii omnipotens Deus, trinitas et indivisa unitas, cum sanctis angelis et electis animabus in coelesti regno faciat te perpetualiter esse participem. Beatitudinem tuam bene valere semper in Christo optamus, sancte Pater, memorem nostri.