Praefatio (Primasius Adrumetanensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio (Primasius Adrumetanensis)
Saeculo V

editio: Migne
fons: [ Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Praefatio

Praefatio (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne 68.0416B

Praefatio

68.0413D| Primo intelligere nos oportet quibus vel quare scribat Apostolus. Non enim credendum est eum post Evangelia, quae legis impletio sunt, sine causa has Epistolas ad singulas scripsisse Ecclesias: maxime cum nobis in his praecepta, et exempla discendi plenissima sint digesta. Sed initio nascentis Ecclesiae novis causis existentibus, esset post futuras quaestiones 68.0414D| excludit. Non solum autem hoc Apostolus, sed etiam prophetae fecerunt; nam post legem Moysi datam, quae omnia mandata continebat, illi quoque non cessaverunt praedicatione sua nova populi peccata comprimere, et libris ad nostram memoriam transmittere, in quos fines saeculorum devenerunt. Scribit ergo nunc ad Romanos, qui ex Judaeis et gentibus 68.0415A| credentes, superflua contentione volebant se alterutrum superponere. Dicebant enim Judaei: Nos sumus gens sancta, quos ab initio Deus dilexit et fovit; nos ex genere Abrahae, stirpe sancta, descendimus; nos de Aegypto liberati, mare siccis pedibus transivimus; propter nos Pharao cum exercitu suo mersus interiit; nobis manna pluit Dominus in deserto, et caetera, quae enumerare perlongum est. Solum hoc dicimus, quod ipse Dominus, in quo et vos videmini credere, nobis ex lege fuerit repromissus: vos autem, qui estis gentes ab initio derelictae, qui nunquam Dei notitiam habuistis, sed semper daemoniis deservistis, aequumne est ut hodie ab idolis vos convertentes, nobis comparemini, et non potius proselyti sitis, sicut semper fuistis in lege? et hoc 68.0415B| ipsum quia multum est misericors Deus, qui vos voluit ad nostram imitationem adducere. Gentes econtrario respondebant: Quanto majora Dei beneficia narraveritis, tanto vos majoris criminis reos esse monstrabitis, quia semper his omnibus exstitistis ingrati, quia post Dei vocem auditam vobis vitulum fabricastis. Quod etsi non fecissetis, solo hoc crimine veniam non poteratis accipere, qui Dominum vobis prophetarum vocibus repromissum, non solum suscipere noluistis, sed etiam occidistis: quem nos suscepimus, cum nobis de eo nemo praedixerit. Quanto ergo nostra fides melior, perspicue patet. Quod autem idolis servimus, non malitiae fuit, sed ignorantiae. Denique ubi cognovimus veritatem, statim sumus 68.0415C| secuti. Filios autem Abrahae non carnalis nativitas, sed fides facit. His ita litigantibus se medium interponit Apostolus, ostendens ambobus populis, neque circumsisionem aliquid esse, neque praeputium; sed fidem, quae per charitatem operatur. Vicissim autem eos humilians per totam Epistolam, rationibus et testimoniis ad unitatem hortatur, et ostendit neutrum hoc sua justitia meruisse: sed totum hoc, quidquid sunt, Dei justitiae deputandum. Et Judaeos vero, et gentes graviter scientes deliquisse: Judaeos, quod per praevaricationem legis inhonorent Deum. Quaeritur etiam cur non amplius quam decem Epistolas ad Ecclesias conscripserit: decem sunt enim cum ea quae dicitur ad Hebraeos: nam retiquae quatuor 68.0415D| ad discipulos familiariter sunt porrectae. Ut ostenderet, Novum Testamentum non discrepare a Veteri, et se contra legem non facere Moysi, ad numerum primorum decalogi mandatorum, quibus ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos. Nam duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse viri 68.0416A| eruditissimi tradiderunt. Epistolam sane quae ad Hebraeos scribitur, quidam Pauli non esse affirmant, eo quod non sit ejus nomine titulata, et propter sermonis stylique distantiam; sed aut Barnabae, juxta Tertullianum; aut Lucae, juxta quosdam; vel certe Clementis, discipuli apostolorum, et post eos episcopi Romanae Ecclesiae ordinati. Quibus respondendum est: Si propterea Pauli non erit, quia ejus non habet nomen, nec alicujus erit, quia nullius nomine titulatur. Quod si absurdum est, ipsius esse magis credenda est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio; vel certe quia apud Hebraeorum Ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine scribere, ne odium nominis fronte prolati utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum si disertior 68.0416B| sit in proprio, id est in Hebraeo, quam in peregrino, id est Graeco, quo caeterae Epistolae scriptae sunt sermone. Movet etiam quosdam, quare Romanorum Epistola in primo sit posita, cum eam postea scriptam ratio manifestet. Unde intelligendum est ita omnes Epistolas ordinatas, ut prima poneretur, quae ad inferiores fuerat destinata, et per singulas Epistolas gradatim ad perfectiores veniretur. Romani namque tam infirmi erant, ut non intelligerent: idcirco illos indigere asserit confirmari, vitia eorum priora commemorans. Corinthiis autem jam dicit scientiam omnem esse concessam, et non tam ipsos increpat, quam cur alios non increpaverint, reprehendit, cum dicit: Auditur inter vos fornicatio. Et 68.0416C| iterum: Congregatis vobis cum meo spiritu tradere hujusmodi Satanae. In secunda vero laudantur, et ut magis ac magis proficiant admonentur. Galatae jam nullius criminis arguuntur, nisi quod versutis pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione, sed multa sunt laude digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis collaudantur, qui ne audire quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses adaeque in duabus Epistolis omne laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium constantes fuerint inventi. Colossenses vero tales erant qui non indigerent, ut ab Apostolo carnaliter viderentur; denique 68.0416D| nunquam eis suum promit adventum: quibus etiam dicit: Etsi corpore absens, sed spiritu vobiscum sum gaudens, et videns ordinem vestrum. De Hebraeis quid dicam, quibus ait: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.