Praefatio (Platonis Opera, Tomus I)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Platonis Opera,Tomus I, Praefatio
1903
editio: incognita
fons: librum vide
PRAEFATIO

Ceteris libris Platonicis cum antiquitate tum fide excellere iam pridem constat inter omnes codicem Clarkianum sive Bodleianum (Bekkeri A, Schanzii B) anno DCCCXCV exaratum, et Parisinum 1807 (Bekkeri A) eiusdem fere aetatis. his post egregiam viri doctissimi M. Schanz in librorum stirptbus indagandis collocatam operam tertius accessit Venetus bibliothecae Marcianae Append. Class. 4, cod. I (Bekkeri t, Schanzii T). cum autem alia sit ratio tetralogiarum I-VII, alia reliquarum, de illis tantum hoc loco dicendum est. scilicet sermones Platonici, iam antiquitus in tetralogias dispositi, duo volumina cxplevisse videntur, cuius rei vestigium servant verba τέλος τοῦ πρώτου βιβλίου in Marciano aliisque quibusdam libris ad calcem Menexeni adscripta. eundem ordinem secuta sunt apographa vetustissima ut non mirum sit in tanto librorum interitu Parisini prius, alterum Clarkiani volumen periisse.

Prioris igitur volnminis imaginem refert Clarkianus, sed ne hanc quidem integram, cum casu aliquo factum sit ut tetralogiam VII non exhibeat; Marcianus, qui Civitatem et Timaeum continet, sed posteriora a recentioribus Hbrariis postea addita, habet a prima manu tctralogias I-VII et ex octava Clitophontem et Civitatis libros i-iii, 389d. his igitur fundamentis nititur prioris voluminis memoria; quod enim iam senserat Μ. Wohlrab, duas omnino codicum familias esse, id M. Schanz, qui antea cum Cobeto nil fere deterioribus ut aiebat tribuerat, libello plus viginti abhinc annos edito[1] tam certis indiciis comprobavit, ut nullus iam locus dubitandi relictus sit. licet enim quibusdam, velut ipsi M. Wohlrab, non probaverit reliquos libros a Clarkiano et Marciano totos pendere, at nemo nunc negabit his libris Platonis memoriam ita contineri ut ceteris omnibus paene sine damno carere possemus. sed de hac re in commentariolo critico mox edendo fusius disputare constitui; hoc tantum nunc dico, Schanzium meo iudicio verum vidisse rectissimeque farraginis librorum a Bekkero et Stallbaumio congestae iacturam fecisse.

Priorem igitur m tetralogiis I-VI familiam ducit Clarkianus, Marcianus alteram. et Clarkiani quidem ab omnibus conceditur summam esse auctoritatem, Marcianum diu neglectum in lucem rursus protraxit M. Schanz, quae res non mediocriter Platonis memoriae profuit. licet enim Clarkiani ea sit indoles ut singula quaeque fidelius repraesentet, quippe cuius menda eiusmodi fere sint ut recta via ad verum ducant, at saepius omittendo peccat et lacunis hiat, quae nunc nullo negotio e Marciano sarciii possunt, cum antea ad apographa nullius fere auctoritatis, praesertim Venetum 184 (Bekkeri Ξ, Schanzii E) in Bessarionis usum exaratum, confugiendum esset. adde quod passim in Clarkiano intempestive corrigentium manibus prisca scriptura periit et ex eius apographis Tubingensi (Stallbaumn I, Schanzii C) et Veneto 185 (Bekkeri Π, Schanzii D) repetenda est. quae cum ita sint, si Clarkianus solus suppeteret, Platonem haberemus sed mancum et mutilum et passim sollertis critici indigentem, quae tamen res propterea fugit parum diligentem lectorem quia textus vulgatus, ex apographo quodam Marciani descriptus, telam quandam suggerit cui editores Clarkianas lectiones intexere possint.

Marcianum, alterius familiae ducem, scripsit librarius paulo eruditior qui perraro omittendo peccat nec fere ea scribit quae nuUo pacto intellegi possint. correctiones et varias lectiones ipse iii margine passim adscripsit recte plerumque decurrit oratio ut nusquam fere haereas. quae omnia ne librario adscribenda esse putemus suo arbitrio corrigenti interpolanti idcirco prohibemur, quod non semel sinceram et antiquam lectionem hic liber solus servavit. cuius rei unum exemplum apponere iuvat nobilissimum locum Phaedonis 77e. hic Socrates vulgo credebatur dixisse Ἀλλὰ χρὴ αὐτῷ ἐπᾴδειν ἑκάστης ἡμέρας ἕως ἂν ἐξιάσηται (id est, ut videtur, ἐξᾴστητε), quae etiam ίη prioris familiae libris sic scripta invenies. primus verum vidit Heiiidorf, ἐξεπᾴσητε rescribere iubens. evolve nunc Marcianum. in textu scriptum videbis ἐξἁπάισητε, cum librarius primo aspectu ante oculos habere ἐξαπατήσητε sibi visus sit; sed, cum in margine Clarkianum illud ἐξιάσηται. adscriptum sit, hanc scilicet correctionem rettulit textus vulgatus. priscam scripturam in uno Vindobonensi Υ iiivenies, cum alia Marciani apographa ἐξετάσητε, ἐξευπάσηται vel similia exhibeant. videsne Schanzium recte statuisse alterius familiae memoriam Marciano totam contineri?

Quae cum ita sint, satis apparet Marcianum ex optimae notae exemplari descriptum esse, quod non sine causa suspiceris ipsum Parisini deperditum volumen fuisse. sed de hac re cum ad Civitatem pervenerimus occasio erit dicendi ; nunc satis sit cognovisse praeter spem noviim et idoneum testem Schanzium protulisse. hoc tamen cavendum ne plus iusto Marciano tribuamus; nam m singulis verbis conformandis apparet eius testimonium minus valere. notandum imprimis saepius immutatum esse verborum ordinem, ut fit dum inter scribendum sententiae magis quam litterulis animum iiitendimus, quod ipsa signa transpositionis a prima manu passim addita testantur. quare in iis et eiusmodi rebus boni critici est Clarkiani testimonio stare, cum praesertim iii scribendi ratiane propius ad sinceram Atticorum normam accedat.

Sunt praeterea codices interpolati permulti qui, quanquam priori familiae si summam rem spectas adnumerandi sunt, identidem lectiones alteri proprias exhibent. horum iiistar est omnium codex Vindobonensis 54, suppl. phil. Gr. 7 (Stallbaumii Vind. 1, Schanzii W), qui ita cum Clarkiano consentit ut scripturas Marcianas passim admisceat. quin etiam haud raro lectiones servavit quae, tametsi vetustatis notam gerunt, neutri familiae referre possis. huic libro simillimus fuit quem secutus est vetus Armenius interpres Euthyphronis, Critonis, Apologiae, cuius lectiones publici iuris fecit F. C. Conybeare noster[2] qui tamen Vindobonensi nondum bene cognito, eo adductus est ut apographi foede interpolati Vaticani 225 (Bekkeri Δ) partes susciperet. at si quid video huiusmodi res est. extitit olim Platonis recensio a nostra diversa, cuius vestigia etiam apnd Eusebium, Stobaeum aliosque scriptores deprehendas, unde non ita pauca in codices istos defluxerunt. quod si verum est, ut prorsus Schanzio assentiendum tertiam familiam, quod nonnullis placuit, hodie non extare iudicanti, nec multum consensui Marciani et Vindobonensis tribuenti, ita quotquot hic praebet singulares lectiones diligentissime erunt perpendendae, praesertim sicubi versio Armeniaca accesserit.

Superest iit de fide fragmentorum Phaedonis a viro clarissimo Flinders Petrie nuper repertorum pauca dicamus, quae intra centum annos post Platonem mortuum in Aegypto papyro exarata esse videntur. quorum meo quidem iudicio praecipuus est usus quod non sinunt plus iusto Clarkiano tribuere, cum non semel cum altera familia conspirent. sed tanta incuria scripta sunt, tot manifestis erroribus scatent, ut vel inde colligas quantum praestent codices nostri ex optimis exemplaribus descripti apographis quae iam tum vili pretio in usum litteratorum plebis prostabant.

Lex est huius editionis ut, quantum fieri potest, sermo Platonicus, nisi in rebus quae ad scribendi rationem pertinent, talis servetur qualis in communi duarum familiarum fonfe extiterit, adhibito tamen Vindobonensi et affinibus eius si quando antiquiorem lcctionem servasse videantur. non erat nostrum virorum doctorum coniecturas nec nostras in textum recipere practer eas quae tam certae et firmatae cssent ut de iis vix dubitari possit. quam rationem in verbis scribendis secutus sim facile intellegent harum rerum pcriti, cetcri non curabunt.

Codicem Clarkianum, cum Oxonii essem, multis locis inspexi, Politicum a Schanzio nondum editum ipse accurate contuli. vehementer doleo Clarkianum phototypice expressum non prius inter manus fuisse quam plagulas plerasque correxissem. mihi primo contigit Marcianas lectiones in Phaedone et Politico divulgare, cum hic a Schanzio nondum editus sit, ille editus quidem sed nondum adhibito Marciano. quod ut facere possim, acceptum refero bibliothecario Veneto, Comiti Soranzo, qui intercedente T. W. Allen hos dialogos meum in usum phototypice exprimendos curavit. in reliquis dialogis codicum notitiam plerumque a Schanzio et Wohlrabio mutuatus sum, in Sophista praesto fuit nitidissima Ottonis Apelt editio. sicubi autem de Vindobonensi (W) non mihi constaret, in eius locum successere affines, praesertim Vindobonensis 109 (Bekkeri Φ).

IOANNES BURNET.

Scribebarn Andreapoli Scotorutn
e collegio S. Salvatoris et D. Lconardi
mense Novembri m.dccc.xcix.

De codice Vindobonensi (W) a viro doctissimo losepho Kral meliora edoctus, vidi, in Phaedone praesertim, longius a Schanzianis rationibus discedendum esse. nunc igitur habes huius dialogi textum ad trium codicum BTW auctoritatem retractatum.

IOANNES BURNET.
mense Novembri m.cm.v.
  1. Über den Platocodex der Markusbibliothek in Venedig, Append. Class. 4, Nr. I. Leipzig, 1877.
  2. American Journal of Phiiology, vol. xii. pp. 193 sqq.