EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio
saeculo XIX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

Praefatio (Auctor incertus), J. P. Migne

Praefatio

(1319)Quae causa fuerit hujus Arnobii mei appendicis, quidque in ea praestitum sit, paucis accipe, benevole lector. Quum scilicet nundinis anni praeteriti vernalibus editionem meam Arnobii e prelis Vogelii viri honestissimi emissam accepissem, nihil ex eo tempore neque potius neque antiquius habui, quam ut cum textum hujus editionis, tum annotationes ipsi adjectas denuo attentius perlustrans singula, quae in (1320)iis vel commissa vel omissa essent, mihi notarem, simulque vel ipse vel per amicos sedulo conquirerem, quaecumque ad emendationem aut illustrationem scriptoris ob reconditam doctrinam difficillimi facientia in aliis libris philologieis dispersa, eo tempore, quo in Arnobio edendo occupatus fueram, meam effugissent notitiam. Hoc per aliquot menses facienti mihi errorum quidem graviorum haud ita larga seges comparuit, (1321A)nisi illis annumerare velis 12-15 emendationes priosum interpretum verissimas, quas in annotationibus meis probatas in textum recipere oblitus fueram, jam vero in errorum indiculo huic appendici ad calcem adjecto notatas. Sed eo amplior novorum subsidiorum, quibus uti antea non licuerat, copia quaerenti sese obtulit, imprimis cum (quod, qui hactenus mihi unus innotuit idemque aequissimus Arnobii mei Censor in Ephemeridibus litterariis Lipsiensibus desiderabat) eum in finem perlustrassem opera quaedam splendidissima et ex parte raro obvia, quae antiquae artis monumenta continent, v. c. Viscontii Museum Pio-Clementinum et Museum Clermontanum, (1321B)Gorii Museum Etruscum, antiquitates et picturas ex Herculano erutas (quarum in edendo Arnobio usus fueram nonnisi editione Augustae Vindelicorum excusa instructaque nonnullis Murrii notulis fatis exilibus), Zoegae porro Opus doctissimum de anaglyphis antiquis Romae repertis ( Li Bassirilievi antichi di Roma ), novam etiam editionem Operum Winkelmanni a triumviris doctissimis, Fernovio, jam ante aliquot annos acerbo fato litteris humanioribus, quarum insigne decus et ornamentum fuerat, erepto, a Meiero et Schulzio curatam. Quorum virorum doctissimorum et antiquitatis peritissimorum laboribus plus quam triginta iisque difficilioribus Arnobii mei locis lucem jam redditam fuisse, est quod gratissimi animi sensu (1321C)profiteor. At vero his copiis haud contentus denuo perlegi priorum Arnobii interpretum, Heraldi imprimis, Stewechii et Elmenhorstii commentarios, et Nourrii Apparatum (ex quo antea, cum autographum Arnobii mei jam Lipsiam missum fuisset, paucas tantummodo quasi spicas legere licuerat) benevolentia eorumdem virorum humanissimorum, quos in Praefatione ad Arnobium laudavi, iterum mihi concessum, ut, si quae bonae frugis in illis invenirem, quae in edendo Arnobio vel diligentiam meam fugissent, vel quae ipse, propterea quod aliqua mihi jam (1321D)pridem notissima continere viderentur, aliis fortassis ignota futura non suspicans, silentio praetereunda censuissem, ea jam in curas hasce secundas reciperem. Adii praeterea aliquas veterum scriptorum editiones ad edendum Arnobium nondum adhibitas, nec non varios libros philologicos diversissimi generis, (1322A)v. c. Casauboni Exercitationes ecclesiasticas, Salmasii Epistolas, Phil. Caroli Animadversiones in Agellium et Q. Curtium haud contemnendas, Ch. Cellarii libellum de Barbarismis linguae latinae bonae frugis plenissimum, Schellingii brevem quidem, sed doctrina multifaria reconditaque refertam, Dissertationem de Diis Samothraciis (cui, ut mihi quidem videtur, unice veram explicationem debeo loci omnium difficillimi lib. III, cap. 40, de Diis Consentibus, de quo judicia virorum doctorum expetiveram in Praefatione ad Arnobium; porro Creutzeri viri, quem nominasse laudasse est, opus praestantissimum inscriptum: Symbolik und Mythologie der alten Völker: (1322B)aliosque libros complures. Denique haud ingrata accessio facta est conjecturis nonnullis beati Heumanni, quas adscriptas margini exemplaris editionis Elmenhorstii Hamburghi, anno 1610, excusae, quod asservatur in amplissima Bibliotheca Georgiae Augustae, mecum communicavit Benekius, professor Goettingensis, vir doctissimus aeque ac humanissimus, et jam de editionibus meis cum Epistolarum Socraticarum, tum Memnonis Heracleotae et Chionis optime meritus. His itaque omnibus excerptis, collectis, dispositis atque ad singulas editionis meae paginas adaptatis, meisque qualibuscumque adjectis, correctis denique, quotquot iterata ejus lectione investigare licuerat, cum calami errantis, tum typorum vitiis, (1322C)extitit tandem ultimum hocce ad Arnobium meum spicilegium, quod tibi jam offero, benevole lector, sperans, in illo, quamvis breve sit, et paucis tantum plagulis constet, plura tamen non plane contemnenda, neque, ut aiunt, e trivio petita te inventurum, neque, si illud cum editione mea comparaveris, adeo multa, quae sive crisin, sive explicationem Arnobii juvare possint, amplius esse desideraturum. Cui jam extremum vale dico tamquam amico gratissimo, cum quo per annos haud paucos arctissima mihi fuerat familiaritas, optans maximopere, ut inter (1322D)sacrarum humanarumque disciplinarum cultores, quamplurimos lectores nanciscatur auctor lectu dignissimus, doctrina et acumine pollens Patrumque Ecclesiae latinae nemini secundus.

Scripsi Turici Helvetiorum, 11 Februarii 1817.