Praefatio (Hrothsuita Gandersheimensis)

This is the stable version, checked on 30 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


Praefatio

Praefatio (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.1063A

Praefatio

137.1061D| Hunc libellum, parvo ullius decoris cultu ornatum, sed non parva diligentia illaboratum, omnium sapientium benignitati offero expurgandum, eorum duntaxat qui erranti non delectantur derogare, sed magis errata corrigere. Fateor namque me haud mediocriter errasse, non solum in dignoscendis syllabarum naturis, verum etiam in dictionibus componendis, pluraque sub hac serie reprehensione digna latitare, 70 sed errores fatenti facilis venia, vitiisque debetur pia correctio. Si autem objicitur quod quaedam hujus operis juxta quorumdam aestimationem 137.1062D| sumpta sint ex apocryphis, non est crimen praesumptionis iniquae, sed error ignorantiae, quia, quando hujus stamen seriei coeperam ordiri, ignoravi dubia esse in quibus disposui laborare. At ubi recognovi, pessumdare detrectavi, quia, quod videtur falsitas forsan, probabitur esse veritas. Cum res ita sese habeant, tanti ad perfecti defensionem opusculi permultorum juvamine egeo, quanto in ipsa incoeptione minus ulla proprii vigoris fulciebar sufficientia, quia nec matura adhuc aetate vigens, nec scientia fui proficiens, sed nec alicui sapientum affectum 137.1063A| meae intentionis consulendo enucleare, ne prohiberer pro rusticitate. Unde, clam cunctis et quasi furtim, nunc in componendis sola desudando, nunc male composita destruendo, satagebam juxta meum posse, licet minime necessarium, aliquem tamen conficere textum ex sententiis Scripturarum, quas intra aream nostri Gandersheimensis collegeram coenobii. Primo sapientissimae atque benignissimae Rikkardis, magistrae, aliarumque suae vicis instruente magisterio, deinde prona favente clementia regiae indolis Gerbergae, cujus nunc subdor dominio, abbatiae, quae aetate minor, sed, ut imperialem decebat neptem, scientia provectior, aliquot auctores, quos ipsa prior a sapientissimis didicit, me admodum pie erudivit. Quamvis etiam metrica 137.1063B| modulatio femineae fragilitati difficilis videatur et ardua, sola tamen semper miserentis supernae gratiae 137.1064A| auxilio, non propriis viribus, confisa, hujus carmina opusculi dactylicis modulis succinere apposui, ne creditum talentum ingenioli, sub obscuro torpens pectoris rubigine, negligentia exterminaretur, sed sedulae malleo devotionis percussum, aliquantulis divinae laudationis referret tinnitum, quo, si occasio non daretur negotiando aliud lucrari, ipsum tamen in aliquod saltem extremae utilitatis transformaretur instrumentum. Unde, quicunque lector, si recte secundum Deum sapias, egenti paginae, quae nullius praeceptoris munitur auctoritate, opem tuae rectitudinis ne pigriteris adhibere, Deo videlicet, si quid forte probetur recte compositum, meaeque negligentiae 71 designando universale vitiorum, nec tamen vituperando, sed indulgendo, quia jus frangitur 137.1064B| objurgationis ubi intervenit humilitas confessionis.