Praefatio (Claudius Taurinensis), J. P. Migne Praefatio Quia igitur jam fautore Deo, in superioribus libris quibusdam interrogationibus tuis satis factum esse puto, frater charissime Theutmire, nunc autem quasdam quaestiones tuas, in fine libri hujus connectere studemus, quia superfluum mihi visum est, ut nudas litterae quaestiones inter spirituales permiscere debuissem allegoriae flores. Quaedam vero remanent (0810D)indiscussae, quia nec in antiquis translationibus aliquid exinde translatum reperi, nec in majorum nostrorum opusculis aliquid expositum legi. Et haec me ignorare fateor, quia nec quidpiam me aliquid exinde legisse reminiscor. Et ideo de imperitia non erubesco, quia lectione non doceor; nec de periculo formido, quia, quae non intelligo, docere non prae (0811A)sumo. Et dum quaestiones tuas in manibus meis tenerem, finitis jam superioribus libris, ut respondendo aliquid exinde scriptitarem, pervenit ad manus meas epistola ex Aquis, regio directa palatio, qualiter tu librum tractatus mei, quem tibi ante biennium praestiti, in epistolas ad Corinthios, Episcoporum judicio, atque Optimatum damnandum, ad eumdem jam dictum palatium praesentari feceris. Quem tractatum ibidem non damnandum, sed scribendum, amici mei non solum humiliter, sed etiam amabiliter susceperunt. Ignoscat tibi Dominus testis vitae meae, et largitor operis mei, qui non timuisti sermonibus detrahere veritatis, et sedens adversum me loqueris mendacium, et adversus filium matris Ecclesiae posuisti scandalum, mortemque, quam Oza pro illicita praesumptione pertulit in corpore, (sic) (0811B)si ita vives, gestas in mente
I. (I Reg. I, 18.) De eo quod scriptum est: Vultus ejus quoque non sunt amplius in diversa mutati: ita a Septuaginta interpretibus scriptum habetur. Et abiit mulier in viam suam, et intravit in hospitio suo (id est adhuc in Sylo), et manducavit cum viro suo, et bibit, et facies ejus non concidit amplius: id est, quia postquam precem suam effudit ex toto animo in tabernaculo Domini, et dixit ad illam Heli sacerdos: Vade in pace. Deus Israel det tibi petitionem tuam, quam petisti a Domino, confisa de Domini bonitate, et Pontificis oraculo, non anxia sicut antea, sed laeta de Domini confidentia, reversa est in domum suam. (0811C)Et hoc est quod dicit: Et facies ejus non concidit amptius. II. (Cap. II, 18.) De eo quod scriptum est: Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephot lineo. Ephot antem quod est in Exodo, (cap. XXV, 7) super humerale dicitur. Non autem omnes Sacerdotes talem utebantur super humeralem, qualem summus Pontifex, sicut Aaron, et posteri ejus, quod esset ex auro, et jacynto, et purpura, et cocco atque bisso. Aliud est enim ex supra dictis coloribus ex auro habere contextum, aliud in similitudine sacerdotum simplex, et lineum: hoc autem genus vestimenti, quod super humerale nos dicimus, scimus apud Hebraeos ephot appellari, et solis convenire (0811D)Pontificibus. Sed hic statim illud occurrit, quod Samuel, qui Levita fuit, scribitur habuisse aetatis adhuc puerilis, ephot, id est superhumerale, lineum factum illi ab ejus matre. Non erat utique tale, quoniam cum datus est nutriendus adhuc puer, non erat summus Sacerdos. Sed hoc in libro formationum litterae et spiritus, in tractatu, videlicet Exodi, quem ante aliquos annos exposuimus, sufficienter a nobis expositum est. III. (VI, 18.) Interrogatus etiam quid sit Habel magnum super quem posuerunt arcam Domini, quando reversa (0812A)est de terra Philistiim, quaerens quaesivi cum multa diligentia in diversis translationibus, et non repperi Habel magnum, sed lapidem magnum, super quem imposuerunt arcam testamenti Domini. IV. (VII, 15.) Quaeris et illud, quare de Samuel scribitur, quod judicaverit Israel cunctis diebus vitae suae: et in vita sua amiserit principatum. Judicium enim non semper ad dominationem, sed ad doctrinam pertinet. Et ideo judices doctores populi appellantur. Sicut Debora scribitur, quod (Judith. IV, 4, et 5) judicaverit Israel; id est docuerit, et ideo Samuel judicavit Israel omnibus diebus vitae suae, quia viam mandatorum Dei docuit Israel, omnes dies vitae suae.(0812B) V. (X, 2.) De eo quod scriptum est: cum unxisset Samuel Saul regem, ait ad eum: Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel in finibus Benjamin salientes magnas oveas, et liberabis populum Domini de manu inimicorum ejus. Magnae foveae significabant afflictionem, et dejectionem, atque tribulationem Israelitarum, quae patiebantur ab Ammonitis, et Allophylis, et caeteris hostibus, qui in circuitu eorum erant. Duo vero viri transilientes eas, praesagium erant magnarum victoriarum, quas Dominus egit per manum Saul de Naas rege Ammonitarum, et Satrapis Philistinorum. VI. (0812C)Quaeris etiam cur Saul bis ungatur in regem, et David tertio, cum hoc non ita sit, ut Saul bis unctus fuerit, sed semel et David bis. David tamen legitur unctus esse a Samuele, (I Reg. cap. XVI, 13) primum in domo patris sui, (II Reg. V, 3) deinde post in Hebron super domum Judam, tertio in Hierusalem. David, qui interpretatur fortis manu, sive desiderabilis: figuram gestasse Domini Salvatoris, non dubium est. Qui quasi in domo paterna unctus est, quoniam tantum per legem, et Prophetas (Psal. LXXV, 2) in Judaea notus erat, et Israel magnum ejus habebatur nomen. Sed postea in Hebron super omnem Judam denuo unctus est, quoniam per praedicationem Evangelicam et Apostolicam, in universa terra admirabile factum est nomen ejus, id est in Ecclesia, ubi vera (0812D)confessio fidei est, quia Judas interpretatur confessio. Tertio ungetur noster David, id est Dominus Jesus Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, in Hierusalem, id est in visione pacis; quando devicta morte (I Cor. XV, 54) absorbebitur mors in victoria, et mortale hoc induet immortalitatem. (Apoc. VII, 17, et 21) Quoniam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum, et mors non erit ultra, neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus. Sed erit Deus omnia in omnibus. Hanc tertiam unctionem percipiet noster David, id est Dominus Jesus Christus, in corpore suo, quod est Ecclesia in fine saeculi, (0813A)(I Cor. XV, 24) quando tradiderit regnum Deo, et Patri, et evacuaverit principatus. VII. (Cap. XV, 1.) Quaeris etiam, cum Dominus misisset Saul percutere peccatores Amalech, (vers. 6) cur pepercit Chineo, dicens post pauca: Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto. Et inde quaeris quis fuerit hic Chineus, et ubi legitur, hanc fecisse misericordiam. Chineus dictus est familia populi descendens ex stirpe Hietro soceri Moysi, qui et alio nomine Raguhel dictus est: hi enim propter honorem Dei coeli, cujus mirabilia per Moysen cognoverunt, et ipsi per annos quadraginta in deserto viderunt. Circa quem desertum ipsi habitaverunt, et idcirco familiares, et benevoli, atque (0813B)amici filiis Israel, populo videlicet Hebraeo semper fuerunt, et ipsa a Samuele, Saul recordata est misericordia, quam filiis Israel, quando exierunt de Aegypto, exhibuerunt. De hac stirpe fuit Aber Chineus vir sanctae mulieris Jahel, (Jud. IV, 17) quae in tentorio suo occidit Sisaram hostem filiorum Israel, ducem regis Gabini. VIII. Inquiris adhuc cur Samuel Agag regi dixerit (I Reg. XV, 32): Siccine separat amara mors? Cum hoc non Samuel Agag, sed Agag occidendus Samueli dixerit. Verbum hoc, quod inquiris, quid sit siccine? non natura sui in ipsa historia, sed interpretis voluptuositas fecit obscurum. Tale est enim, quod dicit: siccine: velut si diceret; sic separat, aut taliter separat amara mors? Tale quod et in cantico (0813C)Deuteronomii (XXXII, 5) scriptum reperitur, inter caetera ait: Generatio prava, atque perversa, haeccine reddis Domino? dum in antiqua translatione decentius et clarius scriptum habetur: Haec Domino retribuisti, populus stulte et insipiens? IX. Addimus, et quod tu rogasti, quod non dixit Deus ad Samuel (XVI, 1): vade, et unge mihi David: sed vade, et unge mihi de filiis Isai, etc., cur dubie, et non specialiter David nominavit? Ne scilicet pateretur David quod passus est Joseph (Gen. XXXVII, 5 et seq.). Sicut enim illi addiscentes futurum sibi olim regem, aut Dominum insidiati sunt, et post multas injurias vendiderunt, sic formidinis dandum erat, ne et isti haec eadem perpetrarent, (0813D)unde ignorantia cautelae effecta est mater. X. (I Reg. XVII, 39, 40, et 49.) De eo quod scriptum est: quod David contra Philistaeum pergens ad praeliandum arma Saul portare noluit, sed quinque lapides de torrente in peram misit, tamen unum solum projecit: veniens enim David de pascuis ovium, postquam unctus est jussione Dei oleo benedictionis, ministerio quidem hominis, sed Dei nutu, quod superposuit capiti ejus cornu chrismatis omni diademate, et purpura potiorem, et sic perrexit habens (0814A)divinam in capite unctionem, non lorica indutus, non protectus clypeo, non telis munitus, sed habens benedictionem Dei omnium potentiorem. Quod ergo opus erat, quia non credebat rex, coactus est jam virtutes exponere suas: Dixitque David ad regem (I Reg. XVII, vers. 34, 35 et 36): Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et sequebar eos, et percutiebam, eruebamque de eorum ore praedam, et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. Erit igitur et Philistaeus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Credidit rex signi magnitudine provocatus, et dixit ad David: Induere armatura mea, et sic egredere. Quod cum fecisset, juxta morem progredi non (0814B)valebat, quia non permittebat hoc fieri Deus. Scilicet ut nudus vinceret, et non arma Saulis virtutem victoriae partirentur: ne diceret rex, quoniam arma vicerunt mea, projecit arma, et induit fiduciam. Egreditur inermis, et loricatus fide egreditur pastor et miles: jactat lapidem non natura corporis fixus, sed virtute fidei, et uno rotatu fundae in fronte percussit blasphemum: quo corruente cucurrit, et accepto gladio ejus amputavit caput illius, ut compleretur illud quod scriptum est (Psal. IX, 17): In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Et sic in nomine Domini reportavit ex hoste victoriam: et abstulit in tempore illo opprobrium a filiis Israel. Quid tamen ista significant, in libro primo operis hujus ex dictis majorum nostrorum, ut Dominus (0814C)dedit, et invenire potuimus, jam expositum est. XI. Jam nunc illud quod in priori parte operis hujus praetermisimus, quod nec tu interrogasti, paulisper proponendo aggrediar. Quare dixerit Dominus nimirum, praescius futurorum (Actor. XIII, 22): inveni David filium Jesse virum secundum cor meum: qui faciat omnes voluntates meas: cum talia, et tanta homo ipse commiserit. Quod quidem si de ipso David, qui reprobato Saule, et exstincto, fuit rex Israel, dictum intelligamus, patet profecto, quia Deus praescius futurorum est, qui praevidit in eo tantam pietatem, tamque veracem poenitentiam, ut esset in eorum numero, de quibus ipse dicit (Psal. (0814D)XXXI, vers. 1): Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Cum ergo praesciret eum Deus peccaturum, et peccata sua pia humilitate, et sincera poenitentia deleturum, cur non diceret: inveni David virum secundum cor meum, cui non erat imputaturus peccatum, tam multa bona facienti, et cum tanta pietate viventi, et in ipsa pietate pro peccatis suis sacrificium contriti spiritus offerenti? Propter haec omnia verissime dictum est: inveni David secundum cor meum, qui licet secundum cor suum, non esset quod peccavit, tamen secundum cor suum (0815A)fuit, quod pro peccatis suis congrua poenitentia satisfecit. Hoc ergo solum in illo secundum cor non fuit, quod illi Deus non imputavit. Hoc itaque ablato, id est non imputato, quid remansit nisi unde verissime diceretur: inveni David secundum cor meum? Si autem hoc prophetice dictum de Christo velimus accipere, nullus nodus quaestionis occurrit. Nisi forte, ut quaeratur a nobis quomodo Christum recte isto nomine vocare potuerit? Sed respondemus: propter semen David, ex quo carnem Christus assumpsit. Nec sine exemplo rationem hujus in Christo nominis reddidimus: invenimus quidem apertissime Christum Jesum, ac prophetam ab Ezechiel David esse appellatum, ubi legitur ex persona Dei Patris (XXXIV, 23): Et suscitabo super pecora mea pastorem unum, qui (0815B)pascat ea, servum meum David, et ipse pascet ea, et ipse erit his in Pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum. Et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. Et alio loco: (XXXVII, 22) Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et in cunctis iniquitatibus suis. Et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt: et mundabo eos, et erit mihi populus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos. Et Pastor unus erit omnium eorum. Osee quoque propheta cum pronuntiaret tempus Judaeorum quale nunc habent, et in Christum eos postea credituros, eumdem Christum David nomine (0815C)prophetavit dicens: (III, 4) Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus: sicut nunc esse Judaeum ambigit nemo. Sed quod ait Apostolus Paulus Gentibus loquens (Rom. XI, 30): Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo: nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate. Sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia: ut et ipsi misericordiam consequantur: hoc propheta iste tanto ante praedicens securus adjunxit (Ose. III, vers. 5): Et post revertentur filii Israel: et inquirent Dominum Deum suum, et David regem suum, et stupescent in Domino, et in bonis ipsius in novissimis diebus. Ecce hic per David nomen, prophetatus est Christus, quoniam quando (0815D)ista prophetabantur, ille David rex Israel jam olim ante dormierat. Dominus autem Jesus ex ejus semine fuerat in carne venturus, propter quod prophetico loquendi modo appellabatur David. Videtur autem apostolus Paulus hoc testimonium ita posuisse in Actibus apostolorum, ut non nisi de illo rege David, qui Sauli successit, possit intelligi. Nam et inter caetera exinde inquit (Act. XIII, 22): postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Benjamin in annis quadraginta, et amoto illo suscitavit illis Deus David regem. Cui et testimonium perhibens dixit: Inveni David filium Jesse virum secundum (0816A)cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Sed quoniam secutus adjungit, et dicit: hujus Deus ex semine, secundum promissionem adduxit Israel Salvatorem Jesum, altius significavit in Domino Jesu potius esse intelligendum illud testimonium, qui vere facit omnes voluntates Patris Dei, quam in illo rege David, qui licet secundum superiorem disputationem remissis peccatis propter piam quoque poenitentiam non immerito dici possit inventus secundum cor Dei; tamen omnes voluntates Dei quomodo fecit? qui cum excellentissime laudaretur, quando ejus tempora, et facta, Scriptura narravit, notatus est tamen, quod non destruxit excelsa ubi sacrificabat populus Dei contra praeceptum Dei, quia tantummodo in tabernaculum testimonii sibi sacrificari jusserat, (0816B)quamvis, et in iisdem excelsis eidem sacrificaretur Deo: quae postmodum excelsa ex ipso David semine propagatus rex Ezechias cum testimonio magnae suae laudis evertit. (IV Reg. XVIII, 4.) XII Interrogas quare Saul iratus dixit ad Joathan filium suum: (I Reg. XX, 30) Fili mulieris virum ultro rapientis: has tales mulieres (qualem improperat Saul matrem fuisse Jonathan) graeca lingua lupas, id est meretrices vocat, quod illa non fuit. Lupa meretrix dicitur a rapacitate vocata, et a libidine ejusdem animalis, quod ad se rapiat miseros, et apprehendat: inde, et lupanaria dicta loca, ubi meretrices sunt. In Septuaginta autem scriptum est: et iratus factus est in iracundia Saul ad Jonathan valde, et dixit ei: filius (0816C)puellarum, qui se ultro coinquinant: quod tantumdem valet quam et illud quod supra scriptum est.
XIII. (XXI, 1.) Perquiris cum David fugeret ante Saul, et venit ad Abimelech sacerdotem, et quaesivit ab eo panes: et respondit sacerdos non habere se panem, nisi panem sanctum, qui sublatus fuerat de altari, quem non licebat comedere nisi solis sacerdotibus, et sciscitatus est eum, utrum pueri mundi essent, maxime a mulieribus, quo respondente: si de mulieribus agitur, ab heri, et nudius tertius continuimus nos, et fuerunt vasa puerorum sancta. Vasa puerorum dixit sancta, id est a mulieribus castas mentes, vel corpora, quia multis locis in veteri populo sanctificatio pro abstinentia mulierum, solet appellari, ut (0816D)est illud in Evangelio (Joan. XI, 55): Ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante diem festum paschae, ut sanctificarent se ipsos: id est ut mundi essent a mulieribus in solemnitate paschali. Quod vero sequitur: porro via haec polluta est, non dixit de via pedum, vel plateis regionis, sed de ista vita mortali, quae revera via est, in qua non est justus, qui faciat bonum, et non peccet, et ubi inter sanctos nemo immaculatus. De qua via orat propheta dicens: Viam iniquitatis amove a me. Et iterum: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ut non dominetur mihi omnis injustitia. Deinde sequitur: (0817A)sed et ipsa in vasis meis sanctificabitur hodie: ac si aperte dicat, qui a mulieribus casti ab heri, et nudius tertius fuimus, accepto sancto pane vitam nostram in castitate saltem, vel tot diebus, et multo amplius custodiemus. XIV. (XXIII.) Sequitur de Ceila civitate nimis stolida interrogatio tua, eo quod eam expugnasset David, si aliud nomen habuisset, annon, cum eam David non expugnavit, sed obsessam, atque expugnatam ab hostibus liberavit. Et dicis te minime recordari, quod de hac civitate mentionem faciat Scriptura divina, nisi in propheta Isaia, ubi legitur: Vae Ceila civitas, quam expugnavit David; quod omnino falsissimum est, cum in Isaia propheta (0817B)scriptum sit (XXIX, 1): Vae Arihel Arihel, civitas, quam expugnavit David; et intelligitur hoc dixisse de terrena Hierusalem. Ceila supradicta civitas fuit in tribu Juda, ubi quondam sedit David, quando fugiebat Saul: et nunc est, ut in Locorum libro legimus, Villa Ceila ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Hebron, quasi in octavo milliario, in qua sepulcrum monstratur Abacuc prophetae. XV Quod vero inquiris de montibus Gelboe, qui maledicti sunt a David in morte Saul, utrum juxta litteram stare possit, annon? Exaggerantis animi, et nimii doloris verba sunt, quod juxta litteram stare non potest, ut ibi ros, aut pluvia postea non (0817C)fuerit; quid tamen ista significent, in priore parte operis hujus, jam expositum est.
XVI. (II Reg. 5. 6.) Quod vero dicit: Abiit rex, et omnes viri, qui erant cum eo in Hierusalem ad Hiebusaeum habitatorem terrae. Nomen Hierusalem per anticipationem hoc loco dicitur, sicut et in libro Judicum scribitur (cap. 1. 7. 8.) Adonibezech rex Hierusalem, quae nunc Hiebus, et usque ad tempora David taliter nuncupata est, sed scriptor historiae per anticipationem Hierusalem, et Sion, civitatem David voluit nuncupare, non quod tunc hoc esset, sed quod factum est, post quam eam cepit David. Hiebusaeus autem dictus est populus (0817D)ortus a filio Chanaan (Gen. 10. 15. et 16.), qui dictus est Hiebusaeus, cujus possessio fuit Hierusalem, quae postea cecidit in sorte tribus Benjamin. Deinde sequitur Scriptura; quod dictum sit David ab eis (id est ab Hiebusaeis) (II Reg. v, 6): Non ingredietur David huc: cum enim forti murorum ambitu septa civitas esset, et bellatorum auxilio roborata, per superbiam Hiebusaei dixerunt: Nisi abstuleris caecos, et claudos, non ingredieris huc; et sensus, vel ordo verborum est, quia non solum urbem, aut viros bellatores jure belli poteris capere, (0818A)sed nec ipsos caecos, vel claudos in muro positos poteris expugnare. XVII. (II Reg. 5. 7.) De eo quod scriptum est: cepit autem David arcem Sion, sed postquam eam David cepit, aedificavit arcem ejus, quasi corporis caput, et vocavit eam Sion. Arx est caput, et summitas civitatis, quia castrum in capite civitatis propter fortitudinem factum est. XVIII. (VIII. 16.) De eo quod scriptum est: Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ailad erat a commentariis: et Sadoch filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, Sacerdotes erant: et Sarajas scriba: Banajas autem filius Joiadae (0818B)super Cerethi, et Pheleti: filii autem David Sacerdotes erant. Addis post haec, et interrogas: qui erant Cerethi et Phelethi, vel filii David quomodo essent Sacerdotes, cum non essent de tribu Levi? Tradunt Hebraei, quod Cerethi et Pheleti fuerint ex posteris eorum, de quibus dixit Dominus ad Moysen (Num. XI. 16): Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam, et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Ex horum stirpe, sicut jam dixi, fuere conservatae posteritates, vel familiae, (0818C)quae dicerentur Pherethi et Cerethi: ut Cerethi interpretentur dans judicium, et Phelethi puniens: ut quos illi jubebant dando judicium, interimi, isti punirent. Sed illa occurrit perplexa valde sententia, quomodo filii David sacerdotes essent, quod erant filii Aaron; sed neque aliquam consanguinitatem dicuntur habere ex tribu Levi; quod quidem non Scripturae divinae auctoritas, sed interpretis temeritas fecit. Et dum de hac ego ipse vehementer in meo dubitarem corde, verti me ad antiquos interpretes, et taliter diversis translationibus scriptum reperi: Et erat David faciens judicium, et justitiam in omni populo suo, et Joab filius Sarviae erat super militiam, et Josaphat filius alius erat a commentariis, et Sadoch filius Achitob, et (0818D)Achimelech filius Abiathar erant sacerdotes; et Asa scriba, et Banaias filius Joadae consiliarius, et Ochibi, et Ophilit, et filii David principes erant aulae regiae. XIX. (II Reg. 18. 18.) Quaeris quare de Absalon Scriptura dicat post mortem ejus, quod erexit sibi titulum dicens: non habeo filium: cum in hoc libro super scriptum habeatur, (14. 27.) quod tres habuerit filios, et (ibidem, et 13. 1.) unam filiam nomine Thamar eleganti forma. Recapitulando enim (0819A)haec scriptor historiae hujus, post mortem videlicet Absalon, ista recapitulavit. Non quod tunc factum fuerit, sed quod factum olim fuerat, antequam filios haberet, et quia desperaverat se posse habere filios, idcirco in modum Capitolii titulum nominis sui erexerat. Quem, sicut Scriptura dicit, appellavit manus Absalon. Congruit huic assertioni nostrae antiqua translatio, quae dicit, quod cum adhuc viveret Absalon, statuerit stellam manu factam in valle regis, quoniam dixit, non est mihi filius, ut commemoret nomen meum, et vocavit eam stellam (id est statuam illam, quam fecerat in nomine suo) et nominavit hanc stellam: manus Absalon usque in hodiernum diem. Stellam diminutivo vocabulo pro statua posuit, quasi statuellam, vel staturellam, super (0819B)opus Capitolii, quam superius titulum nominavit. XX. Quaeris adhuc cur inter numerum fortium David scribatur de uno quolibet eorum, haec, vel alia fecit, sed usque ad tres non pervenit. Qui fuerint hi tres? aut cur hoc scribatur? (23. 19. etc.), Prius proponit tres, qui caeteris hominibus, id est triginta tribus jure fortitudinis praecellunt. Deinde ponit alios tres, qui tribus prioribus inferiores fuerunt, et tamen triginta merito fortitudinis praelati sunt. Et post hos sequuntur triginta ordine suo. Et ut apertius fiat, quod dicimus, eorum nomina per ordinem ponimus; id est David; secundus Eleazar; tertius Semaa, horum princeps fuit David. Deinde alii tres, id est primus Abisai, secundus Banaja, (0819C)tertius Asael, Abisai quoque princeps erat de his secundis tribus. Qui ideo sic ponitur, ac si diceretur, sicut David inter priores princeps erat, sic et Abisai inter sequentes erat princeps. Et ideo inter tres erat nominatissimus, inter tres inclytus: secundus, et princeps eorum: secundus enim erat, id est inferior tribus prioribus: princeps vero sequentibus: quorum unus ipse erat, sed usque ad tres primos non pervenerat, quia merito, et fortitudine usque ad David, et Eleazarum, atque Semaam non pervenerat, etc. XXI. (II Reg. 24. 1.) Quaeris et hoc quare culpatur David pro dinumeratione populi, cum Josaphat, (0819D)caeterique reges populum Dei dinumeraverint, et inculpabiles, et sine vindicta permanserint, cum potius ante Josaphat Moyses bis Dei populum numeraret. Quid enim Josaphat Dei populum numeravit, necessitate fecit, et Moyses Deo jubente, David vero praesumptione, et temeritate, et exigente populi iniquitate, unde jam in superiore (0820A)parte in fine secundi libri operis hujus tractatum est. XXII. (III Reg. 2, 5.) Sciscitaris et hoc: cur de David scriptum est, quod senuerit, cum septuaginta non supergressus sit annos, et opertus vestibus non calefiebat, et quod inventa adolescentula speciosa Abisac Sunamiti dormiebat cum rege, et ministrabat ei. Rex autem non cognovit eam: cum in vetustiore aetate legamus, et videamus cum feminis non posse coire. Non est mirum si septuagenarius homo ab adolescentia sua multis angustiis, et tribulationibus agitatus, atque confractus virili aetate friguerit, cum videamus multos adolescentes, atque adolescentulas, ita torpente motu sanguinis in prima (0820B)adolescentia friguisse, ut nec illi ullo motu libidinis moveantur, nec illae concepto semine aliquo calore in viscera sua continere, vel vivificare possint acceptum semen. Sanguis enim melanchonicus, id est nigri fellis, ut physici dicunt, frigidissimus est, et quos nimium possederit, steriles tam ad gignendum, quam ad concipiendum reddit. Aiunt praeterea iidem physici stultos esse homines, qui frigidiores sanguine sunt, prudentiores vero, qui calidiorem sanguinem habent, unde et senes, in quibus jam frigescit, et pueri in quibus nec dum calet, minus sapiunt et stupidiores sunt. XXIII. (III Reg. 2. 5. 7.) Quaeris et hoc: quare dixit (0820C)David de Joab: posuit cruorem praelii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamenta sua, quae erant in pedibus, etc. In antiqua autem translatione ita scriptum habetur: Et nunc tu scis, quae fecit mihi Joab filius Sarviae, et quae fecit duobus principibus militiae Israel Abner filio Ner, et Abesae filio Jether, principi militiae Juda: occidit eos et vindicavit sanguinem belli in pace, et dedit sanguinem innocentium in vita mea, et in zona mea, quae erat circa lumbos meos, et in calceamento meo, quod erat in pede meo, et facies ei secundum sapientiam tuam, et deduces canitiem ejus cum sanguine ad inferos. Quia enim jubente Deo lex jus finit (Exod. 21. 14.), si quis de industria occiderit hominem, ab altari meo, expelle eum, ut moriatur. Et iterum in (0820D)Deuteronomio dicit: (19. 11. 12. 13.) Nec aliter mundari potest terra possessionis vestrae, nisi in sanguine ejus, qui sanguinem fuderit. Ipse enim David redundare peccatum homicidii Joab dixit, quod non vindicavit, quod vindicare potuit, et debuit per legis auctoritatem, et regiam potestatem. Et idcirco, quod antea non fecit, circa mortem suam Salomoni (0821A)filio suo fieri jussit, ut hic per legis sententiam puniatur, ne in perpetuum puniretur a Deo. Sed quia de Joab mentionem fecimus debemus repetere quod antea in superioribus praetermissum est, cum maledixit ei David propter Abner filium Ner, inter caetera ita dixit: (II Reg. 3. 29.) Nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, etc. Quod multo aliter apud Septuaginta scriptum reperitur: Et audivit David postea quam mortuus est Abner, et dixit innocens ego sum, et regnum meum apud Dominum ex hoc, et usque in aeternum, de sanguine Abner filii Ner. Veniet super caput Joab, et super omnem domum patris ejus, et non deerit de domo Joab gonorus, et leprosus, et tenens sitalem, et cadens (0821B)in gladio, et indigens pane. Gonories haec passio est vesicae cum veretri, qui seminis lapsu vexatus creberrime sine ulla tentigine virum attestante debilitationem cum pallore corporis, et acinacie patitur: hanc passionem Graece Gonorian vocant. Est autem saevissima, et turpis valde, ut nesciant quomodo genitalia semen dimittant; compatiuntur enim seminales meatus, ut non possint continere substantiam seminis prae debilitatione, et diffundunt urinam tenuem, rubicundam, et acerrimam, et ex humore multo frequenti, tempore incerto sponte projicitur. Hi autem tales, si diligentiam non habeant in hanc passionem, sequitur eos mors, pereunt enim aliquanti silentio utentes, negligentia, et non adhibentes curas, deficiunt in passione. (0821C)Tenens scitalem, nescimus quid sit, quia germen est; nisi quod nostra translatio dicit tenens fusum, deinde cadens gladio, ut sit sensus, quia is, qui nobiliorem se, occidit in dolo, et a virili robore debilitatus in mollitiem mulieris resolutus, atque effeminatus coram inimicis suis cadat gladio, et pauper, et miser effectus indigeat pane. An forte tenens fusum dicitur sustinens illam passionem, quam nonnulli fusum vocant, quam medici tysim nominant? Tysis autem ulceratio est tumor in pulmonibus, qui in juvenibus facilius inveniri solet. Tysis autem apud Graecos dicta, quod sit consumptio totius corporis, quae fit ex reumatismo gutturis cum febricula, et cum distillatione assidua, et catarrho instillante multo tempore: et sic pulmones (0821D)vitiant. Est autem passio pulmonum periculosa, et maligna valde. Fit autem haec passio sicut jam dictum est, in aetate juvenili. Alia vero translatio taliter dicit: non deerit de domo Joab reumaticus et leprosus, etc.; haec enim juxta litteram in Joab non videmus impletum, qui omne tempus vitae suae in tanto honore usque in mortem David vixit, et tanta salute corporis viguit, ut semper fieret dux exercitus Israel, et bellator fortissimus: sed dictum est hoc a David ex nimio dolore animi, sicut et de montibus Gelboe, quod ad litteram non stat, ut ostenderet se non consensisse in morte Abner principis Israel.(0822A) XXIV. (III Reg. 3. 2.) De eo quod scriptum est: Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis patris sui, excepto quod in excelsis ambulabat, et accendebat thymiama: et post haec inquiris, quid erat excelsum, quod frequenter in hoc libro legitur, et dicis: Cur Samuel non culpatur, qui in excelso legitur immolasse: egressus enim ex Aegypto populus Dei, postquam venerat ad montem Sinai (Exod. 19. 20, et seq.), et audierunt de medio ignis Dominum loquentem ad se: et ibi quodammodo inierunt pactum cum Deo, et spoponderunt se facturos omnia, quae jussisset Dominus, atque sicut unus est Deus, et unus erat populus Dei (Deuter. 12. 5. 8. 12. 13. 14. 21. 26. 27.), ita jussisset in tabernaculo (0822B)unum habere altare Dei, in quo sacrificiis, et laudibus honorarent Deum. Post multa vero tempora exigentibus peccatis illorum, et arca Dei captivata est ab alieniginis, in qua erat foedus scriptum, quod inierunt cum Deo, non se alium colituros Deum, praeter Deum patrum suorum, Abraham, Isaac, et Jacob: cujus insuperabile nomen manet in aeternum, et memoriale in generatione et generatione. Post haec dissipatum est tabernaculum, quod sine arca, in qua erat foedus scriptum inter Deum, et populum, remansit sine honore, atque inane: et ita visum quibusdam sanctis fuit, ut Dominum Deum suum inter destructionem tabernaculi et templi aedificationem in locis amoenis, et mundis, atque excelsis Deum coeli, incenso, atque sacrificiis honorarent, quod illicitum (0822C)fuit fieri populo illi, postquam arca de captivitate reversa est, et tabernaculum erectum, et sibi templum aedificatum. Et inde est, quod Scriptura frequenter reprehendit eos qui adhuc adolebant in excelso, et inculpabiliter se ista facere putabant quia Samuel, qui Deo placuerat, et Salomon, et alios multos illius temporis homines, ita fecisse sciebant: imo cum magna laude inter omnes reges illos, digni habentur in laudibus apud Deum, qui talia destruxerunt (IV Reg. 18. 4, et 22.), id est Ezechias, et (IV. Reg. 23. 5. 8. 13. 19. 20.) Josias. XXV Quaeris cum legatur in libro Regum (III. 8.), atque Paralipomenon (2. Paral. 5. 10.), quod in arca non (0822D)est aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Oreb, cur Paulus scribat ad Hebraeos, quod in arca sint tabulae, Virga Aaron, et Manna. Si non erant, cur Apostolus ista dixit: et si erant quis ea ibi misit? Sed huic in tertio libro operis hujus responsum est. Hoc solummodo de quaestione tua remansit, utrum ipsa fuit Virga Aaron quae fronduit, unde in Aegypto fuerunt signa facta, et in mari mirabilia prorsus. Omnino una, eademque ipsa fuit, quae et Virga Dei In Exodo, et aliquando Moysi, aliquando Aaron dicta est pro operum diversitate.
XXVI. Quaeris etiam et hoc: quid de ipsa arca factum (0823A)est, vel si unquam visura ( id est videnda) ab hominibus. De qua re nihil aliud quidpiam me legisse fateor, nisi quod in libro Machabaeorum secundo inter caetera scriptum est (II. 2. 5. etc.): Et veniens Jeremias in locum, invenit domum speluncae, et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium oppilavit: et accesserunt quidam, qui eum simul sequebantur, ut notarent sibi locum, et non potuerunt invenire. Ut autem cognovit Jeremias studium quaestus illorum, dixit illis, quod ignotus erit locus iste, donec congreget Deus congregationem populi sui, et propitius ei sit, et tunc Dominus ostendet hoc, et apparebit majestas Domini, et nubes sicut Moysi. Unde credendum est, Dominum haec per Eliam facturum. Dicunt enim nonnulli diffidendo, (0823B)et omnipotentis Dei potentiam ignorando, quomodo potest fieri, ut tabernaculum illud ex lana, et lino factum per tot possit durare saecula? quibus respondemus, quia virtute illa, quo per quadraginta annos in tribubus eorum nullus fuit infirmus, et quorum pes ambulando non fuit subitus, nec calceamenta disrupta, nec vestimenta vetustate consumpta, virtus ipsa perseverarit in vestibus, et in lignis tabernaculi per annos quadringentos octuaginta usque ad tempora Salomonis, et deinceps per alios quadringentos triginta annos usque ad eversionem Hierusalem, quae facta est sub Nabuchodonosor, et ipsa virtus perseveratura est in ipso tabernaculo usque ad finer saeculi. Sed quia beatae memoriae presbyter Beda in expositione de factura (0823C)tabernaculi et templi altare incensi extra velum dicit positum esse, unde me per tuas litteras interrogasti. Quare ergo in libro informationum litterae, et spiritus in Exodo dixerim esse ultra velum? Unde te, ipsum beatum Bedam, si vivus in corpore esset, interrogare vellem, si postquam subtracta arca de templo est, et altare incensi ultra velum intraturus quaereret, vel ubi sanguinem poneret, vel cujus altaris cornua tangeret, vel cui incensum offerret, post quam arca testamenti non erat ibi XXVII. (III Reg. 9. 11. 12. 13.) Item alia quaestio de eo quod scriptum est: Dedit autem Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae, quae cum non placuissent ei, appellavit eas terram Chabul usque in diem (0823D)hanc. Haec quaestio si te latet, nec mihi patet. Hoc tantum scire te volo, quod in antiquis translationibus aliter scriptum reperitur: taliter enim illic scriptum est: Tunc dedit Solomon regi Hiram viginti civitates in terra Galileae. Et exivit Hiram de Tyro civitate sua, et abiit in Galilaeam, ut videret civitates, quas dedit illi Salomon, et non placuerunt ei. Et dixit. Quae sunt hae civitates, quas dedisti mihi, frater? Et cognominavit eas finis usque in hodiernum diem. Quid tamen hoc sit, vel quare nominavit eas finis, nescire me fateor; nisi forte idcirco ista (0824A)dixerit, quod non esset amplius alias civitates quaesiturus ab eo. Hoc tamen scimus, quia mutua eorum amicitia non fuit in eis usque in diem mortis eorum dirupta, quia post haec (III Reg. 9. 14.) misit Hiram centum viginti talenta auri: et postea fecerunt ambo in Asiongabis classem navium (III Reg. 10. 10. 26. et 27), quae iret annis statutis in Ophyr afferre Salomoni aurum et dentes elephantinos, simiasque et pavos. XXVIII. (X. 11, et 12.) Addis etiam inquirere, quod me fateor ignorare quod fecerit Rex Salomoni de lignis tynis pulchram domum Domini, et domum Reginae, et citharas, lyrasque cantoribus. Post haec sequitur: Non sunt allata hujuscemodi ligna tyna, neque visa (0824B)usque in praesentem diem. In septuaginta autem interpretibus taliter scriptum reperi: Et navis Hiram, quae attulerat aurum ex Ophyr, attulit etiam trabes non dolatas multas valde, et lapides pretiosos. Et fecit rex ex trabibus non dolatis his firmamenta domus Domini, et domus regis et nablas, et cynniras cantoribus. Non sunt inventa talia ligna non dolata in terris, neque visa usque in diem hanc: alia vero translatio ita dicit: et navis Hiram, quae attulit aurum et sephoram, attulit trabes multas valde, non dolatas, et lapides pretiosos, et fecit rex de lignis non dolatis inflaturam domus Domini, et domus regis, et nablas, et ambucos in canticis: non exierunt talia ligna usque in hunc diem. Quod de India haec talia venerint ligna testis est Scriptura divina, sed quid de natura (0824C)ligni illius nos dicere possumus, quam se fatentur, et ignorare ipsi prophetae, qui hanc historiam postmodum scripserunt? XXIX. (III Reg. 10. 16.) Post haec sequitur eadem historia, et dicit: Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro: sexcentos siclos dedit in lamina scuti unius, trecentasque peltas ex auro probato: trecentae minae auri unam peltam vestiebant. Peltam dicunt physici scutum esse Amaxonum lunatum in modum lunae semis, vel ternae, aut quartae, vel certe, quod magis credendum est, mediae, quibus Amaxonas ( Id est Amazones) olim utebantur in pugna: sed non istos tales fuisse credibile est, quia non hoc indicat Scriptura. Mina Graece appellatur, (0824D)quae habet siclos sexaginta, et faciunt obolos mille ducentos: siclus facit duos semes solidos, qui graece dicitur stater, viginti habens obolos. Obolus habet siliquas septem, et partem quintam siliquae, qui pondere duplo dragmam facit, quem nostri scrupulum vocant: fiebat enim ex aere ad instar sagittae, unde et nomen a Graecis accepit; obolus enim graece sagitta dicitur. Mina est libra una. Talentum minas habet sexaginta. In septuaginta ita scriptum est: Et fecit Salomon trecentas hastas aureas ductiles. Trecenti aurei inerant in hasta: et trecenta scuta aurea (0825A)ductilia. Trecentas minas auri habebat in uno scuto. Alia vero translatio ita dicit: Et fecit rex Salomon trecentas lanceas aureas ductiles. Ducenti quinquaginta aurei inerant in lancea una, et trecenta scuta aurea trecenteni aurei in scuto uno. Deinde sequitur Scriptura (vers. 17): Posuitque ea rex in domum sylvae Libani. Si Salomonis erat, cur ligna cedrina ab Hiram petebat ex Libano? non enim dixit Scriptura posuit ea in monte saltus Libani, sed in domo sylvae Libani, per speciem locutionis: per efficientem id quod efficitur, et per continentem id quod continetur. Libanus dictus est templum cum porticibus, et vestibulis, atque basilicis magnis, unde jam ad litteram supra dictum est: Qui in quadro per circuitum ambiebant templum, et quia revera (0825B)opus magnum erat, multa ligna Libani, et innumera ibidem erant, ideo vocabatur sylva Libani, sed et ipsum templum Libanus in Scriptura vocatur, dicente Zacharia propheta (II. 1): Aperi Libane portas tuas, et comedat ignis cedros tuos; sed et Jeremias adversus Sellum filium Josiae regis inter caetera sic ait (22. 22): Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua, qui sedes in Libano, et nidificas in cedris. In Libano enim illis erat sedere, spem salvationis suae habere per templum. In cedris nidificare, erat propter aedificia templi peccantem populum salvari, ne propter meritum illius loci captivarentur. Libanus autem dictus est mons frigidus, et convallis in Syria (0825C)Phoeniciae quae fuit possessio Chananaeorum imminens mari magno, quorum metropolis fuit Tyrus. Unde ligna cedrina abiegna, atque punica Sidonii deponebant in mari magno, et inde in ratibus veniebant per mare usque ad Jopen, et inde per angaria boum per milliarios quadraginta usque ad Hierusalem. Mons enim iste a candore nivium, nomen accepit Libanus. Libanus enim candor, sive candidatio interpretatur. Similiter et templum illud propter altitudinem moenium, et excellentiam, vel fulgorem, aut candorem parietum tale nomen sortitum est. XXX. Merito quaeri debet (licet hoc tu non interrogasses) quid sit, quod hoc in libro, de sacrilegis, et (0825D)sceleratis Israel regibus, frequenter dicat Scriptura divina: fecitque quod erat malum in conspectu Domini: et cum sint multa hominum mala, praetermissis omnibus malis, singulariter unum nominat malum, ad cujus comparationem caetera mala cum sint mala, quasi ne mala esse videntur. Sicut enim ad comparationem boni, bonus bonorum Deus dicitur, et Sanctus Sanctorum, et Deorum Deus, et Dominus Dominorum, ita in factis hominum, atque gestis idolorum cultura malum malorum, et scelus scelerum, et peccatum peccatorum dici potest. Hic in divina Scriptura, et iniquitas, et abominatio, et sordes et peccatum, et fornicatio, et odiositas nominari (0826A)solet, et peccatum, ut de jam perditis regibus Israel frequenter in divina Scriptura dicit: Non recessit a peccatis Hieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel. Peccata, hic cum sit unum, pluraliter propter duos vitulos posuit. Ignominiam, et sordes, ut Moyses in Exodo de filiis Israel loquitur (Exod. 32. 25): Exspoliaverat enim eos (id est Aaron filios Israel) propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat, id est destitutum absque auxilio Dei. Iniquitas dicitur idolorum cultura, (10. 10) sicut in Osea propheta duos vitulos, duas nominat iniquitates. Fornicatio, multis modis in prophetis nominari solet. Sicut et illud (Jer. 3. 1): tu autem fornicata es cum amatoribus, id est pro proposito uno Deo, cum quo spirituale connubium cum castitate mentis tenere (0826B)debuisti, servisti diis multis, et sic infeliciter in corde tuo prostituta es cum amatoribus multis, id est daemonibus. Licet enim quisque unum videatur colere, aut adorare figmentum, in ipso uno, omni militiae daemonum servit. Sed quia se sermo de simulacrorum, atque idolorum cultura opposuit, debemus etymologias nominum illorum exprimere, ut noverint nostra tempora, cui malo serviunt homines. Simulacrum est figura, exemplum, effigies, figmentum, forma, vultus, aspectus, species, similitudo. Simulacrorum usus exortum est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, vel effigies tanquam in coelum receptorum (Sap. 14. 15) pro quibus se in terris daemones colendos apposuerunt, et sibi sacrificare a deceptis, et perditis (0826C)hominibus suaserunt. Fuerunt enim quidam eorum viri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium, sed paulatim hunc errorem, persuadentibus daemoniis ita in posteris irrepsit, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt, successores eorum Deos existimarent, atque colerent. Simulacra autem a similitudine nuncupata, quasi simulata, eo quod manu artificis ex lapide, vel alia materia eorum vultus imitantur, in quorum honore finguntur. Ergo simulacra, vel pro eo quod Diis similia, vel pro eo simulata, atque conficta, vocantur: unde et falsa sunt. Iterum idolum est simulacrum, quod humana effigie factum, et consecratum (0826D)est juxta vocabuli sui interpretationem: Idos enim Graece forma sonat, et idem per diminutionem sonat idolum dictum hoc quod apud nos formula sonat. Igitur omnis forma, vel formula idolum se dici exposcit. Idololatria idololorum servitus, sive cultura interpretatur. Nam latria Graece, latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem pertinet, nonnisi et soli Deo debetur. Ac si ut impia superbia, sive hominum, sive daemonum sibi exhibere, vel jubet, vel cupit, ita pia humilitas, vel hominum, vel Angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debeatur, ostendit. Quidam vero latini ignorantes graecae linguae etymologiam, (0827A)imperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, eo quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit. Sciendum summopere est, quia non solum qui visibilia figmenta, atque imagines colit, sed etiam quamlibet sive coelestem, sive terrenam, sive spiritualem, sive corpoream creaturam, vice nominis Dei colit, et salutem animae suae, quae a solo Deo est, ab illis sperat, de illis est, de quibus dicit Apostolus (Rom. I. 25.): Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est super omnia Deus benedictus in saecula: Et de quibus dicit Propheta (Jerem. 17. 5.): Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine, et a Domino recedit cor ejus. Sciendum sane, quod gentes diis suis nomen simulacri, vel idoli non imposuerunt, sed (0827B)sancti Dei homines divini nominis, et unius Dei cultores, diis gentium tale nomen imposuerunt XXXI. Praetermissis quibusdam quaestiunculis tuis, quae in superioribus libris sunt jam solutae, ad id quod Helias dixit de Achab (III Reg. 21. 24): Si mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes: si autem in agro, comedent eum volucres coeli. Et post haec addis (22. 37.): quomodo verum est, cum ipse perlatus fuisse legatur in Samaria, et sepultus in sepulcro suo Israel. In septuaginta autem patribus aliquid amplius habetur: nam post aliqua dicitur: Mortuus est rex vespere, et stetit praeco militiae in exercitu occidente sole dicens: unusquisque eat in civitatem suam, et in terram suam, quoniam defunctus (0827C)est rex: et venerunt in Samariam, et sepelierunt regem in Samaria, et laverunt currum illius in lacu Samariae, et lambuerunt canes in sanguine ejus secundum verbum Domini, quod locutus est, nec mentiri potuit spiritus Dei, qui erat in Helia. Sanguis enim, qui defluxit de corpore ejus, et cucurrit in lectum currus, qui ex corio erat magna pars corporis ejus fuit, et hoc coagulatum quasi carnes, comederunt canes, et sic impletum est, quod servus Domini Helias totum aperte praedixit; vel quod potius credendum est, canes eum comederunt, quando filios ejus, qui et caro ejus fuerunt, comederunt. Quod vero dicit, quod meretrices se laverunt in sanguine ejus, non ob aliud hoc fecerunt, nisi propter aliquam magiam peragendam.(0827D) XXXII. (IV Reg. 5. 1.) Inquiris quae sit salus, quam Deus per Naaman principem contulerit. Sed nulla melius intelligenda est, quam illa, quam ipse per emundationem leprae concepit in mente, quando se spopondit nullum alium colere Deum, nisi Deum Israel; et ita magnitudine sanitatis ejus, et praeconio linguae illius multi derelictis idolis, Deum Israel coeperunt colere solum: et haec fuit salus quam Deus per illum dedit Syriae, quia revera nulla alia talis salus hominum (0828A)est, qualis cognitio creatoris, et remedium peccatorum. Quid tamen ista significent, in praecedenti libro sufficienter expositum est. XXXIII. (VI. 21.) Dicit etiam eadem Scriptura, quod tanta, ac talis fames facta est in Samaria, et tamdiu obsessa civitas est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars capi stercoris columbarum quinque argenteis. Capi stercoris vescicula gutturis intelligi potest, excepto quod nominis ambiguitas nos dubios reddit, quod non ait caput, aut capitis. Obsessa enim multo tempore ab hostibus civitas, dum nulli hominum egressus pateret, columbae liberae volando ferebantur in agros, sive ad exercitum, et invento grano replebant vesciculas (0828B)gutturis, et hac eadem hora regressae in civitatem, antequam ruminando grana consumerentur: sic venundabatur argenteis quinque granorum copia, non stercoris fetor. Haec non alicubi legi, nec ab alio didici, sed ut mihi visum est, taliter dixi: si quid tamen tu melius de hoc invenire potueris, bene eris, si nos feceris nosse. XXXIV. (IV Reg. 14. 9.) Est haec quaestio tua de rege Joas, quae non est impossibilis ad intelligendum, sed est nobis difficilis ad loquendum; cur Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda remisit dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, qui est in Libano dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Tropice enim, non proprie dictum est. Tropos autem est dictio translata (0828C)a propria significatione ad non propriam similitudinem, ornatus et necessitatis causa; sunt autem tropi, qui latine modi, vel mores interpretari possunt quatuordecim, quibus propositis, unum ex illis ad medium deducimus, cujus nomen metaphora est. Metaphora autem dicitur rerum, verborumque translatio, haec fit modis quatuor: ab animali ad animale. Item in libro Job. (cap. 4. 10): Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt, ut per jam dictam metaphoram intelligatur ibi leo Job, et leaena uxor, et dentes catulorum leonum, filii. Et in Psalmo: (Psal. 11. 1.) Quare fremuerunt gentes: nam et homines, et bestiae qui fremere dicuntur, animam habent. Et in Hieremia Propheta (4. 7): Ascendit leo de cubili suo (id est Nabuchodonosor de Babylonia), (0828D)et praedo gentium se levavit. Leo et praedo animam habent. Ab inanimali ad animale, ut est illud (Isa. 55. 12): montes cantabunt coram Deo laudem, et omnia ligna silvarum plaudent manu. Montes, et ligna silvarum inanimalia sunt: cantare vero, et manibus plaudere, animalis sit. Ab inanimali ad inanimale; sicut habes in Propheta scriptum (Zach. 11. 1): Aperi Libane portas tuas, et comedat ignis cedros tuos; translatio est enim de civitate ad montem, quorum nullum animam habet: et hoc ipsum (0829A)unde interrogas: Misit Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda dicens: da filiam tuam filio meo uxorem, ut per tropum allegoriae, Joas rex se cedro, et regem Juda carduo comparaverit, et populum suum per camdem significationem bestiis saltus dicens: Transieruntque bestiae saltus, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum (id est Amasiam): et post haec addit (IV Reg. 14. 10.): Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria tua, et sede in domo tua, quare provocas malum, ut cadas tu, et Judas tecum? etc. Quod ita factum est. XXXV. (XV. 35.) Movet te: et hoc: Cur de Jonatha rege Juda scribitur: Ipse aedificavit portam domus Domini (0829B)sublimissimam. Et post haec addidisti: nunquid a Salomone ante aedificata non fuerat? An novam construxit, et Israel? non enim nova constructa est, sed ipsa, quae sublimissima olim a Salomone aedificata fuerat, et sublimissima vocabatur, hanc inchoatam reparando in sublime erexit. XXXVI. (IV Reg. 18. 4.) De Ezechia etiam inquiris cur in Scriptura dicatur divina, quod postquam dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum, quem fecit Moyses, vocavitque eum Nabas, etc.? Quod quidem docente Isaia Propheta fecisse credendum est: ipsum interrogas, quod ego scire desidero. Si esset, qui mihi ostenderet, etymologiam (0829C)nominis hujus, quia nec in translatione antiqua aliter hoc scriptum reperi nomen: excepto quod Nabas serpens lingua illorum dicitur; novissima vero syllaba quid sit, nescire me fateor. Est enim hoc magnum documentum, quod ad aedificationem Ecclesiae proficere potest, si est, qui hoc animadvertere possit, quare Ezechias cum magna sui laude, atque praemio animarum pro salute destruxit, quem ad salutem illius populi Moyses Deo jubente fecerat. Quis enim nesciat Moysen majoris esse meriti, quam Ezechiam regem? De Moyse enim in libro Numerorum dixit Dominus ad Aaron, et Mariam (Num. 12. 6.): Audite verba mea: Si fuerit Propheta inter vos, in visione illi Dominus cognoscar, in somnio loquar ad illum: at non ita famulus meus Moyses, qui (0829D)in tota domo mea fidelissimus est: os ad os loquar ad illum: in specie, et non in aenigmate Dominum videt. Quia enim serpentem, quem Moyses sicut jam dictum est, Deo jubente fecerat, ne serpentina morte populus periret, eum, quem Deus fieri jusserat, populus ipse venerari, et colere coeperunt, et mortem quam temporaliter parentes illorum ad tempus evaserunt, denuo morituri, isti perceperunt, in perpetuum in anima morituri; et idcirco (0830A)destruxit iste, quod Deo jubente fecerat ille: ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in Ecclesia, ut si nonnulli ex praecessoribus, vel majoribus nostris fecerunt aliqua, quae illorum tempore esse potuerunt sine cupa, et postmodum vertuntur in errorem, et superstitionem, sine tarditate aliqua, et cum magna auctoritate a posteris destruantur. XXXVII, XXXVIII. Superest nobis inquisitio necessaria, licet non fuerit interrogatio tua, quomodo divina insonet Scriptura (IV Reg. 19. 35.): Quod egressus Angelus Domini percussit de exercitu Assyriorum centum octuaginta quinque millia. Et Daniel Propheta ait (6. 22.): Misit Dominus Angelum suum, et conclusit ora leonum. Et in Psalmo trigesimo secundo (0830B)(Psal. 33. 8), secundum emendatiorem translationem: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Et alia multa his similia, et excellentiora exempla. Quae si cuncta per ordinem Scripturae divinae replicare voluerimus, ante vita, quam sermo deficiet. Quod enim mittantur Angeli ab eo, qui ubique est, et coelum, terramque implet, non mole, sed virtute, sicut veritas, et sapientia mentem (Sap. 8. 1.), qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter: « de quo Apostolus Atheniensibus praedicavit dicens (Act. 17. 27. 28. Vide caput 12 alias num. 23, libri IV de Genes. ad litteram): In illo vivimus, movemur, et sumus. Liquide cogitatum, quantum humana mens valet, adjuvat hanc sententiam, qua credimus, (0830C)et dicimus Deum in his, quae creavit, indesinenter operari. Neque enim tanquam substantia ejus, sic in illo sumus, quemadmodum dictum est (Joan. 5. 26.) : Quod habeat vitam in semetipso: sed utique cum aliud simus, quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus ejus, quod continet omnia, et quo ejus Sapientia sicut jam dictum est (Sap. 8. 1.), pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Per quam dispositionem (Act. 17. 28.) in illo vivimus, movemur, et sumus: unde colligitur, quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. Nec enim ipse diabolus a potestate omnipotentis alienus est, nam et maligni unde alicunque subsisterent, vitam non haberent, nisi per (0830D)eum qui vivificat omnia. Nec ita sane Deus deseruit eamdem reprobam angelicam creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem, et vivificantem, et inter poenalia mala, etiam bona malis multum praestantem (num. 22.). Creatoris namque potentia et omnipotentis, atque omnitenentis virtus causa subsistendi est omnis creaturae, quae virtus ab eis, quae creata sunt, regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessarent species, omnisque (0831A)natura concideret. Neque enim sicut structor aedium cum fabricaverit, abscedit, atque cessante illo, atque abscedente stat opus ejus, ita mundus, et omnis creatura sive visibilis, sive invisibilis, sive corporea, sive spiritualis, vel ictu oculi stare non poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit, qui novit quiescens agere, et agens quiescere, potestque ad opus novum non novum adhibere consilium. Qui cum crearet, non est defessus, nec cum cessavit, refectus: sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia creator, sine situ praesens, sine habitu omnia continens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus, sine ulla sui mutatione mirabilia faciens, nihilque patiens, habet quidem nuntios, id est Angelos, non tamen est, ut aliquid ei, quod nesciat, (0831B)annuntient: non enim sunt ulla quae nesciat; sed bonum eorum est, de operibus suis consulere veritatem: et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus sine corporali sono nuntient etiam quod voluerit ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo, per illud verbum ejus audientes, id est in ejus veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiatum sit. Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum Novit enim (ait Verbum ejus [ Matth. 6, 8, et 32.] pater vester, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo: nec ista ex aliquo tempore cognovit, ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid, et quando ab illo petituri fueramus, et (0831C)quos, et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas, et spirituales, et corporales non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt quia novit, non enim nescivit, quas fecerat, creaturus. Quia scivit, creavit, non quia creavit, scivit: nec aliter ea scivit creata, quam creanda: hunc enim Deum colimus (docente nos Scriptura divina) qui naturis a se creatis et subsistendi, et movendi initia, finesque constituit: qui rerum causas habet, novit, atque disponit: qui vim seminum condidit: qui rationalem animam, quae dicitur animus, quibus voluit, viventibus indidit: qui sermonis facultatem, usumque donavit: qui munus futura dicendi, quibus placuit, spiritibus impertivit, et per quos placet, (0831D)malas valetudines pellit: qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum, et castigandum est genus humanum, exordiis, progressibus, finibusque moderatur: qui mundi hujus ignem vehementissimum, et violentissimum pro immensae naturae temperamento et creavit, et regit, qui universarum aquarum creator, et gubernator est: qui solem fecit (0832A)corporalium clarissimum lumen, eique vim congruam, et motum dedit: qui ipsis etiam inferis dominationem suam, potestatemque non subtrahit: qui semina, et alimenta mortalium sive arida, sive liquida naturis competentibus attributa substituit: qui terram fundat, atque fecundat: qui fructus ejus animalibus, hominibusque largitur: qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes novit, atque ordinat: qui lunae statuit modum suum: qui vias coelestes, atque terrestres locorum mutationibus praebet, qui humanis ingeniis, quae creavit, etiam scientiam artium variarum ad adjuvandam vitam, naturamque concessit: qui conjunctionem maris et feminae ad adjutorium propagandae prolis instituit: qui hominum coetibus, quod focis, et luminibus adhiberent, (0832B)ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Haec autem facit, atque agit unus verus Deus: sed sicut Deus, id est ubique totus, nullus inclusus locis, nullis vinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens coelum et terram, praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creavit, ut etiam ipsa proprios exercere, et agere motus sinat. Quamvis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per Angelos, sed nonnisi ex se ipso beatificat Angelos. Ita quamvis propter aliquas causas hominibus Angelos mittat, non tamen ex Angelis homines, sed ex se ipso, sicut Angelos, beatificat. Ab hoc uno et vero Deo speramus vitam aeternam: habemus enim ab illo praeter hujusmodi beneficia, (0832C)quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae, bonis, malisque largitur, magnum, et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quanquam enim, quod sumus, quod vivimus, quod coelum terramque conspicimus, quod habemus mentem, atque rationem, qua cum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam valeamus actioni sufficere gratiarum, tamen quod nos oneratos, obrutosque peccatis, et a contemplatione suae lucis aversos, ac tenebrarum, id est iniquitatis dilectione caecatos, non omnino deseruit, misitque nobis Verbum suum, qui est ejus unicus filius, quo pro nobis assumpta carne nato, ac passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus, atque illo sacrificio singulari, a peccatis omnibus mundaremur, (0832D)ejusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa, omnibus difficultatibus superatis, in aeternam requiem, et contemplationis ejus ineffabilem dulcedinem veniremus: quae corda, quae linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint? » Deus itaque summus et verus cum Verbo suo, et Spiritu sancto, qui tria unum sunt, Deus (0833A)unus omnipotens, creator, et factor omnis corporis, cujus sunt in participatione felices, qui fecit hominem rationalem ex anima, et corpore, qui eum peccantem, nec impunitum esse permisit, nec sine misericordia dereliquit, qui bonis, et malis essentiam etiam cum lapidibus, vitam seminalem etiam cum arboribus, vitam sensualem etiam cum pecoribus, vitam intellectualem cum solis Angelis dedit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, a quo est mensura, numerus, pondus, a quo est quidquid naturaliter cujuscunque generis est, cujuslibet aestimationis est, a quo sunt semina formarum, formae seminum, motus seminum atque formarum, qui dedit, et carni originem, pulchritudinem, valetudinem, propagationis fecunditatem, membrorum (0833B)dispositionem, salutem concordiae, qui et animae irrationali dedit memoriam, sensum, appetitum, rationali autem insuper misericordiae intelligentiam, voluntatem: qui non solum coelum, et terram, nec solum Angelum, et hominem, sed nec exigui, et contemptibilis animantis visceri negavit spinulam, nec herbae flosculum, nec arbori folium sine suarum partium convenientia, et quadam veluti pace dereliquit. Et post: « mysterium vitae aeternae jam inde ab exordio generis humani per quaedam signa, et Sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per Angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quamdam Rempublicam, quae hoc Sacramentum ageret, congregatus est; ubi per quosdam scientes, per quosdam nescientes, id quod ex (0833C)adventu Christi, usque nunc, et deinceps agitur, praenuntiaretur esse venturum; sparsa etiam postea eadem gente, per gentes propter testimonium Scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicata est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in verbis sunt, nec tantum praecepta vitae, quae mores, pietatemque conformant, atque illis litteris continentur, verum etiam sacra, sacerdotia, templum, sive tabernaculum, altaria, sacrificia, caeremoniae, dies festi, et quidquid aliud ad eam servitutem pertinet, quae Deo debetur, (0834A)et graece proprie latria dicitur, ea significata, et pronuntiata sunt, quae propter aeternam vitam fidelium in Christo, et impleta credimus, et impleri cernimus, et implenda confidimus. » Nos vero dum Angelorum ministeria volumus ostendere, per quemdam mentis excessum nescientibus immutabilis Dei bonitatem, et veritatem divini operis insignia praedicamus.
XXXIX. Interrogas quoque, quis sit Sacerdos primus, aut quis secundus. Primus Sacerdos est Pontifex, sicut, Aaron, et Eleazar, atque posteri eorum, quibus licitum erat quotidie ultra velum ingredi in Sancta Sanctorum. Secundi vero Sacerdotes erant, qui in nostro presbyteri dicuntur tempore, de quibus dicit (0834B)Apostolus (Hebr. 9. 6): In exteriore vero tabernaculo semper introibant Sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. Caeteri vero, qui dicebantur Levitae, eo quod essent ex tribu Levi, nec in interiorem, nec in exteriorem licentiam ingrediendi habebant; sed tantum erant janitores, et cantores, ministrique Sacerdotum, et ad exterius holocaustorum altare, lignorum caesores, et ignium administratores, et sanctarum carnium in populo dispensatores. De his duobus filiis in Psalmo dicit (Psal. 134. 20. 21): Domus Aaron benedicite Domino: domus Levi benedicite Domino. XL. Et post haec quid sunt Tyrones, interrogas. Tyrones a Tyria urbe Phoenicum nomen acceperunt, (0834C)quae olim fuit metropolis Chananaeorum, in qua habitavit Hiram rex, amicus Salomonis. Tyrones dicuntur pueri fortes, qui ad militiam eliguntur, et ad arma gerenda habiles existunt: hi enim non ex sola professione nativitatis, sed ex aspectu, et valetudine corporis aestimantur. Romanae autem militiae mos fuit pueros primum exercere armis: nam sexto decimo anno Tyrones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebantur. Servos sane nunquam apud eos militasse constat, nisi servitute deposita. Explicit Claudius episcopus in libros Regum.
(no apparatus)