Praeceptiones ecclesiasticae (Dagobertus II Francorum)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeceptiones ecclesiasticae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Praeceptiones ecclesiasticae (Dagobertus II Francorum), J. P. Migne

I. Diploma quo Dagobertus thermas trans Rhenum, in pago Auriacensi, cum pertinentiis donat monasterio Weissemburgensi ( ann. 675).

(1301C) Dagobertus, rex Francorum, viris illustribus ducibus, comitibus, domesticis, vel omnibus agentibus [ M. B., gentibus], tam praesentibus quam futuris. Illud ad stabilitatem regni, vel remedium animae nostrae perdurare credimus, si petitiones [ M. B., petitionibus] sacerdotum, quas [ M. B., in quo] auribus nostris patefecerint, ad effectum perducimus. Ideo (1302C)cognoscat magnitudo seu nobilitas [ M. B., utilitas, vestra, quia nos, ad suggestionem viri venerabilis Ratfridi abbatis, de monasterio Weissenburgo, balneas illas [ M. B., balnea illa] trans Rhenum, in pago Auciacensi [ M. B., Anciacense] sitas [ M. B., sita], quas [ M. B., quae] Antoninus [ M. B., Anthonius] et Adrianus quondam imperatores suo opere aedificaverunt, ad monasterium quod dicitur Weissemburg, et est constructum in honorem [ M. B., honore] S. Petri, in pago Spirensi, visi fuimus concessisse cum omnibus, et cum ipsa marcha ad ipsas (1303A)balneas [ M. B., ipsa balnea] pertinente, quae venit [ M. B., veniet] de duobus [ M. B., ambobus] lateribus usque in fluvium Murga [ M. B., Merga), et de una fronte ad partem occidentalem rasta una, et de alia fronte ad partem orientalem leucas [ M. B., leuinias] sex, quas [ M. B., quod] homines loci istius [ M. B., illius siti] dicunt rastas tres esse [ M. B., deest esse]. Propterea hoc praeceptum cessionis fieri jussimus, ut [ M. B. add. ab] hac die memoratus Ratfredus abbas, vel patres [ M. B., pars] ipsius monasterii Weissenburgensis [ M. B., Weissemburg], suique successores, vel monachi ibidem commorantes [ M. B., commanentes], de suprascriptis balneis quas dicunt aquas calidas [ M. B., aquae calidae] vel marcha ad ipsas balneas [ M. B., ipsam balneam] (1303B)pertinente, faciant quod [ M. B., add. ipsi] maluerint, hoc est, habendi, tenendi, suisque successoribus relinquendi firmissimam habeant in omnibus potestatem. Et, ut haec praesens auctoritas firmior [ M. B., firmiter] sit, manu nostra vel annulo nostro subter eam decrevimus roborari. Data sub die xj Augusti, anno secundo regni nostri. In Christi nomine Dagobertus rex.

II. Diploma Dagoberti de fundatione monasterii Horreensis ( ann. 675). In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Dagobertus, divina praeordinante providentia, rex. Si ecclesiasticis negociis et servorum et ancillarum Dei utilitatibus (1303C)quaeque necessaria providerimus, et de nostris rebus aliquod beneficium conferre studuerimus, id nobis ad temporalis nostri regni statum, et aeterni promerendum praemium incunctanter credimus profuturum. Comperiat ergo omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium praesentium et futurorum industria, quia rogatu dilectae conjugis nostrae reginae Nanthildis, monasterio in Treverica valle, in honore (1304A)sanctae Dei genitricis ab Irmina filia nostra constructo, et sanctimonialium coadunatione decorato, ex rebus proprietatis nostrae in pago Murlense, in Marca Burense, has villas Machera, Cornihe, Baldebruno, Hildenesheim, Waleheim, Speia, Brunneche, cum terris cultis et incultis, vineis, molendinis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, viis et inviis, exitibus et regressibus, et quidquid habuimus, legali autoritate contradidimus: ea scilicet conditione ut pauperes Christi inde in reliquum temporalia subsidia habiturae, aeternae vitae subsidia nobis supplicationibus suis apud Deum possint praeparare. Praeterea fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, notum fieri volumus, qualiter dilectissima filia nostra Irmina allodium suum, quod Laudunensi (1304B)episcopatu in his locis Ludusa, Ancia, Balbengeis, Wartengeis, cum omnibus appendiciis ad eadem loca juste et legaliter pertinentibus, a sponso suo Hermanno scilicet comite in dotem legali traditione suscepit, pro remedio animae suae, et praedicti sponsi sui, ad idem monasterium quod vocatur Horreum, cum xl mansis in ipsa Treverica valle sitis, et extra urbem, istis villis, Ornava, Muntzenfeldt, Willarei, Routzuurt, Wintersdorff, Rubera, per nostram manum cum omni integritate contradidit, ea scilicet ratione ut sanctimoniales inibi Deo sanctaeque genitrici ejus perpetualiter famulantes, in iisdem bonis nullius personae, magnae vel parvae, violentiam patiantur, sed victum et vestitum inde semper absque omni inquietudine consequantur. Et (1304C)ut haec praesens traditio, tam sua quam nostra, stabiliorem in Dei nomine semper possit habere firmitatem, praeceptum hoc inde conscriptum manu propria subterfirmavimus, et sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Actum anno DCXLV incarnationis dominicae, indictione 4, VII Kal. Septembr., anno regni Dagoberti ij. Treviris in nomine Domini feliciter. Amen.

III. Diploma quo Dagobertus tres curtes concedit Argentinensis ecclesiae monasterio ( ann. 675). (1305A) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Tagebertus [Dagobertus], divina favente clementia, nobilissimus rex. Notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus natis et nascendis, qualiter [quod] ego rex Tagebertus, exhereditatus [Dagobertus, exheredatis], Christo volente [voluntate], propriis filiis, sanctam Mariam michi in hereditariam [ deest apud Koenigsh. ], heredem acquisivi [accersivi], dans, in honore ejusdem matris Domini, ad Argentinensis ecclesie monasterium tres curtes meas optimas et electas, quas ita discernebam a ceteris ut preessent cunctis [ desunt apud Koenigsh. ]; quarum una sita est (1305B)in pago qui dicitur [ deest apud Koenigsh. ] Bischovisheim, et in comitatu Chilcheim; altera in pago qui vocatur [ deest apud Koenigsh. ] Rubiaca, et in comitatu Ilchicha; tercia in pago qui nuncupatur [dicitur] Species, et in comitatu Bargense. Scilicet has supradictas curtes ad supradictum monasterium, cum servientibus, optimatibus, vel etiam equitibus ad easdem curtes pertinentibus, eo jure tradidi [ut omnibus annis vite sue ipsi et posteri eorum quatuor nummos ad legitimum censum dent ad eandem curtem qua visi sunt degere. Sed viliores servos ita dempsi a supradictis, ut dent duodecim nummos, exceptis hiis: si qui liberales mulieres acquirant, eorum filii nullum censum reddant, sed tamen vivant eodem jure uti patres eorum. Insuper bannum eorum (1305C)sit precium trium solidorum, nisi si que forte faciant contra monasterium, hoc emendent secundum gratuitam voluntatem illius loci procuratoris; nec tamen omnino expertes predii, neque proprie vite consistant. Super hec, Speciensem curtim discrete (1306A)cum servientibus michi ab aliis ita discernebam, ut quicumque a famulantibus michi serviliter essent procreati, masculini sexus qui forent, nullum censum reddant; sed feminei sexus etas, ut predictum est, legitimum censum persolvat. Post hec demum cupiens querere, quo consilio corpus, quin pocius animam, possim Deo et genitrici ejus commendare, me ad idem nonasterium, quandiu vixissem, ejus pro gracia promisi serviturum, ut ipsa me in die judicii commendaret ex se carnaliter nato filio Domino nostro Jesu Christo, ac maxime, ideo ut liberales qui beneficia ab eis de curtibus ex me habebant, mee pro causa suasionis, se eodem modo quo ego, se promisissent servituros, non serviliter, sed liberaliter, legaliter jure virorum; petentes a me ut si (1306B)quid unquam fore fecissent, hoc facilius emendarent dimidie partis quam ceteri liberales, quod et concessi. Sed et insuper, si quid emendare debuissent, in advocati ejus jure, cum septem solidis et semis satisfaciant tamen ipsis laudantibus, quin pocius eundem advocatum constituentibus. Et si quis horum pro maxima culpetur culpa, si culpabilis sit, in maximo banno triginta solidos emendet; quin etiam, si unquam presul ejusdem loci quemquam horum contra se consilio vel facto etiam fecisse convincat, hoc emendet quasi liber vir. Si autem insons velit fieri, cum predicto jure liberalium inculpabilis fiat. Sed hiis liberalibus, qui se sua sponte pro mea suasione ad idem monasterium dederant, tale jus constitui ut habeant liberam potestatem emendi, habendi, dandi, (1306C)vendendi, et posteris eorum propria jura dimittendi, et nemo eos supradicat, nisi liberales in iisdem curtibus degentes qui se meo consilio eidem monasterio commendarent, et tamen ipsi supradicant, et justiciam inveniant super omnes qui illuc subditi sint. (1307A)Insuper, si qui sint qui in ejusdem monasterii potestatem veniant liberaliter degentes tercio kalendas Marcii, postea in advocati jure et in liberalium virorum tueantur; et hinc predicti liberales nullum famulatum domino illius loci vel regi exhibeant, nisi ex eis beneficia habeant; ita etiam ut unusquisque loricatus vir decem mansus possideat, et tunc pergat unusquisque illorum quocunque velint eos mittere, cum victu episcopi sive regis, ipsis laudantibus ministeriis trium villicationum. Si autem quisquam ex eis non habens beneficia exigatur in famulatum ipsius loci defensoris, trium ebdomadarum spacio pergat in servicio ad defendendum regnum quarta intrante, si ei nolit beneficia dare, fiat in presencia ejus cujuscumque velit miles. Acta sunt hec in Isenburg; et, ut hec [ea] a nobis facta credantur, et (1307B)a posteris nostris non infrangantur, manu propria roboravimus [roboramus] et sigillari jussimus. [Signum domini Tageberti regis pii. Ego Turandus, cancellarius regis, ipso jubente, rescripsi. Acta sunt hec] quarto nonas Aprilis, luna septima [decima], anno ab Incarnatione Domini DCLXII [DCCVI], [indictione quinta, regnante Dagoberto rege], anno xxxij regni sui [nostri].

IV. Diploma quo Dagobertus villam Germiniacum a patre suo Sigiberto concessam monasteriis Stabulensi et Malmundariensi confirmat ( ann. 677). Dagobertus, rex Francorum, inluster vir. Illud nobis ad stabilitatem regni in Dei nomine provenire (1307C)confidimus, si facta domni et genitoris nostri Sigiberti quondam regis, pro nostris oraculis in Dei nomine firmare deliberamus. Atque ideo vir venerabilis Goduinus, abba de monasterio Stabulau et Malmundario, clementiae regni nostri suggessit, eo quod domnus et genitor noster Sigibertus rex, S. Remaclo ex villa cognominante Germiniaco, in pago Rhemense, ad supradicta monasteria quae sunt in Arduenna, quae ipse princeps suo opere construxit, ipsa villa Germiniacum, cum omni integritate, appenditiis (1308A)suis pertinentibus ad se, id sunt, molendini duo sub uno tecto, cum aria super fluvio Suppia, vinea in Beterio cum vineatore, hoc totum vel ad integrum ad ipsa monasteria quae sunt in honore patronis nostri S. Petri et Pauli, et S. Martini, vel sanctorum ceterorum qui ibidem ad ipsa loca venerari noscuntur, per suam praeceptionem concessisse. Unde et ipsam praeceptionem memoratus vir venerabilis Goduinus abba, suis etiam manibus roboratam, nobis in praesenti protulit relegendam, et asserit quod pars ipsius monasterii ipsam rem superius intimatam tempore praesenti possidere vel dominari videntur; sed rei totius firmitatem nostram se petit, et plenius ex hoc ad suprascripta monasteria per nostram praeceptionem in Dei nomine confirmare deberemus. (1308B)Cujus petitionem, sicut unicuique justa petentibus, praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constat per inspectam praeceptionem jam dicto principe, ipsa villa superius intimata, cum omni integritate et soliditate sua, terminum ad eamdem, vel ipsa farrinaria, seu vinea cum vineatore, taliter per suam praeceptionem ad ipsa loca sanctorum visus est concessisse, et hoc ad praesens pares ipsius monasteria possedisse vel dominari videntur; ita deinceps per hanc praeceptionem nostram, tam terris, casis, mansis, mancipiis, aedificiis, cum vineis, campis, pratis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, plenius in Dei nomine confirmatum, ita ut pares praedicti monasterii hoc habeant, teneant atque possideant; et (1308C)ipse Goduinus successoresque sui perennis temporis hoc valeant possidere vel dominari, qui potius monachis qui ibidem ad ipsa monasteria deservire videntur, vel pauperes qui ad ipsa loca sanctorum alimoniae expectantur, melius eos delectorum pro stabilitate regni nostri, Domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec praeceptio pleniorem obtineat, Dei nomine, nostris et futuris, auxiliante Deo, temporibus vigorem manus nostras subscriptionibus super eam decrevimus adfirmare.