Praeceptiones ecclesiasticae (Childebertus II Francorum)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeceptiones ecclesiasticae
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Praeceptiones ecclesiasticae (Childebertus II Francorum), J. P. Migne

I. Diploma quo Childericus et Chinechildis regina villam Barisiacum in pago Laudunensi concedunt Amando episcopo ( ann. 661). (1285C)

Childericus, rex Francorum, et Chinechildis regina, viro illustri Bertuino comiti et Bertelando vicario. Merito largitatis nostre munere sublevantur qui pro parentibus nostris, vel etiam pro nostre adolescentie etate famulantur. Proinde cognoscat magnitudo seu utilitas vestra quia nos, propter nomen Domini vel amorem celestem, apostolico patri nostro Amando episcopo, villam nostram, nuncupatam Barisiacum, sitam in pago Laudunensi, quam (1286C)usque nunc fiscus noster tenuit, promtissima devotione, cum universis villulis ad se adspicientibus, et cum omni integritate ad se pertinente, concedimus et concessam esse volumus. Quapropter auctoritate nostra presenti decernimus ac jubemus, quod in perpetuum volumus esse immansurum, ut ipsam villam memoratam Barisiacum, cum omnibus ad se pertinentibus, tam in terris, domibus, vineis, silvis, pratis, pascuis et mancipiis ibidem commanentibus, sicut fiscus noster ibidem tenuit ac possedit, et ipse pontifex domnus Amandus, ad opus monachorum suorum, absque ulla contradictione vel dominio ratione [ Leg. diminoratione] teneat ac possideat. Sic (1287A)igitur in integrum hoc nostre concessionis beneficium firmum esse volumus, ut jam dictus pontifex, de ipsa villa Barisiaco, et de rebus ad eam pertinentibus, habendi, tenendi, freda exigendi, mansiones faciendi, dandi, commutandi, vel quidquid elegerint faciendi, liberam ac firmissimam per nostram auctoritatem habeat potestatem. Insuper omnes successores nostros per nomen Domini adjuramus, ut nullus eorum ipsam villam, cum omnibus ad se pertinentibus, domno Patri Amando vel suis monachis auferre, presumat, vel ullam inquietudinem faciant. Quod quicumque est ille fecerit, judicium portet et sententiam damnationis incurrat. Et ut hec auctoritas circa ipsum pontificem et monachos ejus firmior habeatur, et per tempora succedentia (1287B)perpetuo conservetur, et ego, dum propter imbecillam aetatem minime potui subscribere, manu propria subtersignavi, et regina subterscripsit. Signum Childerici regis. Chinechildis regina subscripsi. Datum sub die kalend. Augustas anno II, regnante domno nostro Childerico rege.

II. Diploma quo Childericus dona confert Senonensi monasterio, in Vosago ( ann. 661). Childericus, rex Francorum, omnibus viris apostolicis patribus nostris, nec non inlustribus viris comitibus, vel omnibus audientibus et futuris. Oportet clementiam regalem inter petitiones ceterorum praecipue sacerdotibus Dei benigne auditum accomodare, quodque pro timore divini nominis postulatur, (1287C)ponatur ad effectum, ut eo fiat ad mercedem quo servis Dei congruit ad quietem. Quod enim talibus devota mente impenditur, major exinde procul dubio merces adquiritur, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in seculum seculi. Gundelbertus igitur, episcopus sive abba, monasterium in honore sanctae Mariae et sancti Petri sociorumque ejus, in pago Calvomontisi in Vosago, super fluviolum Rabadonem visus est aedificasse, ubi plurimam ad praesens monachorum turbam noscitur adunasse. Hujus itaque viri sancti petitione suscepta, ut scilicet clementia nostra quietem ipsorum servorum Dei praeceptione vigoris nostri debeat roborare, placuit huic nostrae auctoritatis decreto plenius inserere, sub quo tranquillitatis ordine, (1287D)juxta religionis normam, Domino protegente, securi valeant in perpetuum residere. Non autem super hoc nobis aliquis detrahendum aestimet, quia (1288A)non de canonica institutione convellitur, quidquid domesticis fidei pro tranquillitatis beneficio conceditur. Nec causetur quispiam quasi novum nos aliquid vel inusitatum stabilisse, cum antiquitus, juxta constitutionem pontificum, per regalem sanctionem, multorum sanctorum monasteria sub eodem libertatis videantur privilegio, quo et praesens volumus cum Dei adjutorio praemunitum consistere. Ideoque propter nomen Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quicquid ipse domnus Gundelbertus ex permissu nostro in Vosago laboravit super fluviolum Rabadonem, et Grandemrivum et Dolonosum, concedimus ad ipsum monasterium, Senonicum dictum, quod a novo aedificavit per fines et marchias, terminos vel confinia, id est Pertulumvillare, Almarega, usque in (1288B)summas campanias, et Medium montem, et Petri a Fontanam inter duas stratas usque in Bruscam, Marcofeldis cum Rotundomonte; deinde in strata Sarmatarum usque in Marisanga, cum Dolosana fontana, cum Hurino monte, et cum ipsa fontana Hurinega et Foreste abitatione, usque in Rabadonem, cum Pigero rivulo. Haec omnia denominata cum terminis rerum, vel quidquid in Calvomontinsi, Suetinsi, Salinsi . . . seu cum omnibus locis videtur idem monasterium in praesenti possidere vel poterit adquirere, secundum hanc nostrae delegationis paginam liberrima sibi illibataque permaneant. Hoc in augmentum adhibito, ut nullus penitus judicum, praesumtione sua vel cujuslibet hominis licentia, praefatum monasterium absque voluntate ipsorum servorum (1288C)Dei in alterius hominis jus vel dominium audeat vertere, vel sibimet usurpare: et si hoc fecerit, quod primum est, iram Dei incurrat, et regalis offensam gratiae sustineat. Illud etiam nobis pro integra visum est mercede addendum, ut tam illas quae ex nostra largitione, quam eas quae ex adquisitione seu delegatione posterorum ad saepedictum monasterium devolutae fuerint possessiones, nulla unquam judiciaria potestas, nec praesens, nec succidua, ad causas audiendum aut aliquid exigendum praesumat ingredi, sed sub immunitatis privilegio, hoc ipsum monasterium vel congregatio sua sibimet extra omnes fiscos debeant possidere; et quidquid inde fiscus noster forsitan, aut ex eorum hominibus, aut ex illorum (1288D)servitoribus, vel in eorum agris manentibus, vel undecunque poterat sperare, aut solebat suscipere, ex indulgentia nostra, penitus ipsi sancto loco ad stipendia Deo ibidem servientium remittimus, et in (1289A)Dei nomine concedimus: ut tam nobis praesentibus, quam per tempora succedentibus regibus et principibus, ad compendium debeant cuncta proficere, et pro aeterna salute et felicitate patriae seu regis constantia delectet ipsos monachos immensam Domini pietatem interpellare. Quod praeceptum decreti nostri, Christo in omnibus suffragante, ut firmius nunc et perenniter conservetur, conscriptione manus nostrae infra studuimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillari.

III. Diploma Childerici pro monasterio Sancti Gregorii in Alsatia ( ann. 661). Hildericus, rex Francorum, Bonifacio duci. Nos admoniti amore spiritali et divina virtute et regni (1289B)clemencia, quod sine dubio per hoc augmentari confidimus, per consilium Emhilde regine, seu apostolici (1290A)viri Rotharii, Strazburgensis episcopi, seu omnium Francorum prudentium palatium nostrum inhabitantium, et ut culmen regiminis nostri floreat, et in prosperis maneat, cognoscat magnitudo vestra quia nos, pro mercedis superne augmento, aliquid de rebus fisci nostri sanctis condonare debemus. Caetera desunt.

IV. Diploma quo Childericus Nantuacensi monasterio dona confert ( ann. 664). Rex Childericus, filius bonae recordationis Clodovei, Amando praesuli atque abbati. Gaudeo, frater charissime, sanctitatem tuam, opinionemque tuae religiosae vitae toto orbe dilatari; supra namque cum ad civitatem Parisius devenissemus, perlata ad nos (1290B)scripta beati Gregorii papae, in quibus coenobium a te constructum Nantuacense mirifice exornat, suisque (1291A)praeconiis exaltat, quod ideo tuae sanctitati mittere curavimus, ut pro magno munere ibi a te conservetur, ipse quoque supradictus papa omnino petiit, ut ea quae ipse authorisavit, nos more regio laudaremus atque confirmaremus, quod fecimus annulo nostro subtersignantes, et in omni nostro regno, comitibus sive judicibus atque omnibus regiam rem administrantibus litteras nostras direximus, ut nullus huic praedicto nostro coenobio ullo modo audeat inferre calumniam; nam indecens est et non aequum, ut tam religiosum locum, benedictione apostolica dedicatum scilicet, et meritis suis praecelsum, colla subdere, et non solum subdi atque obsequi, quin etiam sua largiri. Damus vobis itaque, praeter illa municipia quae dudum concessimus, alia quoque ad (1291B)nostram sedem regiam pertinentia, videlicet montem quem vocant sancti Vincentii, cum rebus indominicatis in episcopatu Cabilonensi consistentibus, cum vineis, pratis, campis, sylvis, pascuis, nemoribus, aquis aquarumve deductibus. Concedimus etiam, in episcopatu Matiscensi, ecclesiam Sancti Remigii et ecclesiam Sancti Pontii, cum omnibus appenditiis eorum; in episcopatu etiam Lugdunensi, ecclesiam quae dicitur ad Sanctas, et omnem terram sicut vallis Hergo consistit, et sicut aqua quae dicitur a Selgo, cum villulis in eadem valle manentibus, et mancipiis eorum. Haec etiam addo; villam quae dicitur Balasono, cum ecclesia et omnibus appenditiis suis, quae sita est juxta Sangonam flumen. Omnia praenominata tibi et fratribus in dicto coenobio commorantibus, (1291C)tam praesentibus quam futuris, per nostri privilegii firmitatem tribuimus, quatenus pro salute nostra vel regni nostri prosperitate incessanter Dei omnipotentis clementiam exoretis. Hoc autem donum frater meus Theodericus, ob amorem tui, laudavit atque concessit. Actum est hoc donum sive privilegium in civitate Parisius, anno quinto Childerici regis.

V. Diploma quo Childericus Germiniacum a Sigeberto rege monasteriis Stabulensi et Malmundariensi concessum asserit ( ann. 664). In Dei nomine, Hildricus, rex Francorum, vir inluster. Illud nobis ad stabilitatem regni nostri, Deo (1292A)auxiliante, provenire credimus, si justa decreta domni Sigiberti regis, divae memoriae, patrui nostri, confirmare et roborare deliberamus. Nam venerabilis pater noster Remaclus et abba clementiae regni nostri suggessit, eo quod memoratus domnus Sigebertus rex villam, Germiniacum nomine, in pago Remensi sitam, ad monasteria Stabulaus et Malmundarium, quae ipse princeps et rex suo opere construxit, cum quibusdam aliis dominicationis suae rebus contradidit, cum omnibus suis appenditiis, in qua sunt molendini duo sub uno tecto, cum aria super fluvium Suppia, vinea in Betereo cum vineatore; et quod haec omnia possidenda ad integrum ad ipsa monasteria, quae sunt in honore patroni nostri Petri simul et Pauli, apostolorum, Johannis Baptistae et S. (1292B)Martini, vel ceterorum sanctorum qui ibidem venerantur, per suam regiam praeceptionem illi concessit. Unde et ipsam regiam praeceptionem nobis proferens relegendam, eam nostra regali auctoritate confirmari petiit. Cujus petitionem, sicut unicuique justa petenti secundum regiam majestatem decernentes implere, effectum voluntatis ejus nos in omnibus cognoscite confirmasse; praecipientes et stabilientes ut, sicut per inspectam jamdicti principis praeceptionem, ipsa villa superius nominata, cum integritate et soliditate sua, cum terminis ab ea pertinentibus, vel ipsa farinaria, seu vinea cum vineatore, ad ipsa denominata loca Sanctorum, ipso jamdicto patri venerabili visus fuit idem princeps et rex concessisse quaeque omnia usque in praesens (1292C)monachi ipsorum locorum ad victualia sua videntur possidere, ita deinceps per hanc nostram praeceptionem, tam in terris quam in casis, mansis, mancipiis, aedificiis, cum vineis, campis, pratis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, plenius in Dei nomine confirmata habeant, teneant, possideant, et idem venerabilis Remaclus pater noster, ejusque in posterum successores, omnibus temporibus ultra dominentur, quo liberius monachos, qui ibidem videntur Deo deservire, vel pauperes qui ad ipsa loca sanctorum alimoniam expetunt, melius delectet pro statu regni Francorum Dei misericordiam attentius exorare. Et ut ista regalis praeceptio pleniorem obtineat vigorem (1293A)in Dei nomine nostris et futuris temporibus, manus nostrae subscriptione inferius confirmare decrevimus. Signum Hilderici, regis gloriosi.

VI. Diploma quo Childericus quidquid fisco competebat in curte Arduno tribuit sancti Gervasii ecclesiae (Cenomanensi ) ( ann. 667). Childericus, rex Francorum, vir illuster, apostolico patri Didone, Pictavensi episcopo. Cognoscat sanctitas vestra quia nos, tributo illo quicquid de curte cognominante Arduno, sitam in pago Pictavense, in luminaribus ad basilicam Sancti Gervasii cedo, inspecto, absque impedimento, pro mercedis nostris augmentum, omnia quod ad fiscum nostrum exigitur, visi fuimus concessisse. Propterea per praesentem (1293B)praeceptionem pro amore sanctitatis jussimus emunire, ut superius conscripto tributo, quod ad fiscum nostrum de Arduno sperabatur, nullus nostri judex exactare faciat ad fiscum nostrum: sed ad jam dictam basilicam Sancti Gervasii, ut prius concessimus, pro mercedis nostri augmento habeat concessum atque indultum. Et ut haec auctoritas pleniorem obtineat vigorem, manu nostra subterfirmavimus, et adfirmare rogavimus. Signum glorioso domno Hilderici regis. kalend. Martii, anno vij regni ipsius. Signum domni Ghisilo abbati. Allo abbas subs. Cristomerus abbas subs. Gedeon abbas subscripsi. Ciconus subs. Auvendi ego vidi et subscripsi. Auttendi ego vidi et subscripsi. Teutfindus clericus explevit, scripsit et subscripsit.

VII. Diploma quo Childericus confirmat donum silvae monasteriis Stabulensi et Malmundariensi concessae, reducta tamen ad mediam partem donatione ( ann. 667). (1293C) Hildricus, rex Franchorum, Emnechildis et Bilechildis gratia Dei reginae, viris illustribus Gondoino duci et Odoni domestico. Ad aeternam enim mercedem procul dubio credimus pertinere, si petitionibus (1294A)sacerdotum, vel quorumlibet devotorum justa petentium, perducimus ad effectum. Igitur domnus et pater noster Remaclus episcopus [ Deest apud Cointium vox episcopus] clementiam regni nostri petiit pro monasteris suis Stabulau et Malmundario, quae bonae recordationis patruus noster Sigebertus, quondam rex, suo construxit opere. Unde et ipsius principis regiminis tale praeceptum nobis ostendit relegendum de eorum majori spatio, de ipsa foreste dominica in utrisque partibus de ipsis monasteriis, tam in longum quam in transversum, duodecim millia dextrorsum saltibus, quod et adhuc pro totius firmitate taliter in ipsa praeceptione habetur insertum, ut per consilium pontificum ipsius temporis, id est, Huniberti, Memoriani [ Cointius et, (1294B)ex vestuto Codice, Martenius, Nemoriani], Gisloaldi episcopi, cum illustribus viris Grimoaldo, Fucoaldo, Adregisilo, Bobono, ducibus, Clodulfo, Angesilino, Gareperto, domesticis, taliter actum fuit, quod veracissime cognovimus, quod illi servi Dei quibus datum fuit, absque impressione populi, ibidem in ipsa loca residere deberent. Quapropter ipse episcopus abba eorum, una cum ipsis monachis nobis exinde confirmationem auctoritatis nostrae petierunt affirmare; quam petitionem nos pro Dei intuitu eis minime denegare potuimus. Ea tamen conditione sic petierunt ipsi servi Dei, ut versus curtes nostras, id est, Amblavam, Charancho, Lethernacho, de ipsis mensuris duodecim millibus dextrorsum saltibus, sex millia subtrahere deberemus, pro stabilitate (1294C)operis, quemadmodum per nostram ordinationem sic factum est. Unde jussimus pro hac re domno et patri nostro Theodardo episcopo, vel illustri viro Hodoni domestico, cum forestariis nostris et aeternale cum paribus suis, ipsa loca mensurare et designare per loca denominata, quorum vocabula sunt: de monasterio Malmundario usque Sicco-Campo; de Sicco-Campo per viam Mansueriscam usque ubi Warchinna transversat; de ipsa Warchinna (1295A)usque ubi Stagnebachus consurgit; deinde per ipsum Stagnebachum usque in Amblavam; deinde per Amblavam versus aquam, per illam forestem de Vulfeberto usque Rarobacco, ubi ipse consurgit; deinde Diddiloni rivus consurgit; deinde per ipsum rivum usque in Restam, et de Resta per ipsam forestem quae separat Helmini Rovoritum et Audaste villare; per illam mediam forestem usque Jocunda Fania: de Jocunda Fania per illam Alsenam quae propinqua est monasterio; deinde per illam Alsenam usque ubi in Glanem ingreditur; deinde transversa Glane, usque ad Albam fontanam; de ipsa Alba fontana, in Amblavam, Summa Siggino Aviaco, ubi Garelaicus vennam habuit. Inde per ipsam Amblavam ubi Dulnosus in ipsa ingreditur: deinde per Dulnosum (1295B)usque in Fanias; deinde per mediam forestem de ipsas Fanias usque viam Transveriscam; inde per ipsam viam usque Sicco-Campo. Ut hoc totum et ad integrum, cum Dei gratia et nostra teneant atque possideant, cum emunitate nomenis, et in ejus temporibus, ut absque ullius impugnatione forestariorum, vel cujuslibet personae liceat ipsam familiam Dei quieto ordine residere, et pro vita nostra vel stabilitate regni Franchorum, die noctuque Domino famulari. Et ut haec praeceptio nostra in membranis conscripta, firma et inviolabilis perseveret, manu nostra subter eam decrevimus affirmare. Signum domni Childerici, regis gloriosi. Signum Emnechildis reginae, Signum Blichildis reginae. Signum Gunduini ducis. Data quod fecit mense Septembri, die vj, anno (1295C)viij imperii.

VIII. Diploma quo Childericus confirmat donum redituum fiscalium in villa de Arduno, Cenomanensi Ecclesiae collatum ( ann. 671). Cum et villa nuncupante Arduno, in pago Pictavo, ab antecessoribus regum parentum nostrorum quondam procerum praeceptionis cognovimus ad basilicam peculiaris patroni nostri domni Gervasii in urbem Cenomannicam, ubi vir apostolicus pater noster domnus Aiglibertus episcopus esse dignoscitur, et nos recolimus emunitates de ipsam villam ad ipsum sanctum locum visi fuimus concessisse, propterea cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quia nos concessimus (1296A)ei quicquid de ipsam villam partibus fisci nostri sperabatur, hoc vobis inrecisum putamus juxta illam anteriorem nostram praeceptionem, quam vobis apostolicus vir domnus Berarius quondam deportavit; unde et ipse pontifex Aiglibertus de praedicta praeceptione recise exemplari a nobis praesentavit: sed pro firmitatis studium petiit nobis ut pro nostra praeceptione hoc iterum eam refirmare deberemus: quod ei taliter praestitisse vel confirmasse cognoscite. Praecipientes igitur ita ut neque ad vos, neque ad junioribus seu successoribus vestris, de ipsa causa nihil exigere, nec requirere non praesumatis, nisi dum ad ipsam basilicam memorata villa cognovimus esse concessa, ad nuncupata basilica proficiat in augmentis, et vos de praesenti praeceptione pro adducendam (1296B)post vos reciperat, et quandocumque inferenda nostra praesentatis, ipsa apud vos exhibeatis. Et ut citius credatis, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus adfirmare. Ego Hildericus rex subscripsi sub die vj kalend. Septembris, anno xi regni nostri. In Christi nomine Athmon, peccator episcopus, autentico vidi exemplar et subscripsi. Aestercus in Dei nomen abbas autentico vidi exemplar et subs. Hadoaldus in Christi nomen presbyter autentico vidi exemplar et subs. Domnus Haricindus, humilis abbas, vidi exemplar et subs. Augrus autentico vidi exemplar et subs. Ebertus autentico vidi exemplar et subscripsi. Ursinianus autentico vidi exemplar et subscripsi. Haldrus, in Dei nomine presbyter, autentico vidi exemplar et subs. Gisolenus autentico vidi exemplar (1296C)et subs. Gomaldus abbas autentico vidi exemplar et subs. Letrannus autentico vidi exemplar et subs. In Christi nomen Gigobardus peccator abbas autentico vidi exemplar et subscripsi. Siggolenus autentico vidi exemplar et signavi. Facta exemplaria sub die sexto decimo kalend. Novembris, anno xj regni domni Hilderici regis gloriosi, Cenomannensi civitate.

IX. Diploma quo Childericus immunitatem integram concedit Dervensi monasterio ( ann. 673). Celsitudo regalis clementiae religiosorum virorum petitionibus semper debet annuere, maxime gerentibus studium curae ecclesiasticae, quatinus divinum (1297A)cultum exhibentibus benigno affectu subveniat, et opem suae devotionis [ Chart. Derv., defensionis] impendat, ut eorum oratio apud Domini clementiam nobis succurat, et pro pace et stabilitate regni nostri jugiter interveniat. Quapropter ad notitiam cunctorum pervenire jubemus, quoniam adiit serenitatem nostram venerandus ac religiosus abbas Bercharius, supplicans ut concederemus ei quendam locum in foreste Dervo, et in fine Wasciacinse, in quo sibi liceret construere monasterium, et ut daremus sumptus et praedia, per quae ea quae competerent monasterio vel locis cellarum compleret, et monachorum congregationem ibidem aptaret. Placuit igitur reverentiae nostrae summi viri supplicatio, et quae postulaverat concessimus illi. Qui monasterium construens supra (1297B)fluvium Vigore, in honore beatorum Petri et Pauli vel caeterorum Sanctorum, petiit altitudinem nostram ut, pro rei totius firmitate, integram immunitatem circa ipsum monasterium contraderemus. Nos igitur caelesti beneficio promoti, consensu episcoporum et optimatum nostrorum, precibus tanti viri aurem accommodantes, jubemus ut de omni facultate ipsius monasterii, tam quod ego ipse ibidem delegavi, quam etiam quod a reliquis christianis hominibus noscitur esse condonatum, quodque ad praesens in quibuslibet locis, territoriis, et ex ejus haereditate vel studio, tam ultra Ligerim, in Herla scilicet et Sarturiaco [ Chart. Derv. Saturiaco] vel Domnofronte, cum appendiciis suis, et Diseio cum appendiciis suis, quam (1297C)etiam citra Ligerim possidere videntur, seu quod ibidem adhuc inantea in Dei nomine a christianis hominibus juste et rationabiliter fuerit additum vel condonatum, pro quiete ipsius regni nostri, integram emmunitatem pro reverentia ipsius sancti loci concedimus, ut nullus judex publicus quolibet modo judiciaria accinctus potestate, in curtes ipsius monasterii, ubicumque ad praesens eorum maneat possessio vel dominatio, aut quod inantea, ut diximus, fuerit additum vel condonatum, nec ad causas audiendum, nec fidejussores tollendum, nec freda exigendum, nec (1298A)mansiones faciendum, nec rotaticum infra urbes, vel in mercatis extorquendum, nec ullas paratas, aut quaslibet redibutiones exactare praesumatur, sed in omni facultate ipsius monasterii, ut praefatum est, in omnibus locis et territoriis, ubi aliquid possidere videntur, absque interdictu judicum, remotis et resecatis omnibus petitionibus de partibus fisci, usque super ripam fluvioli Magnentis, progrediente in directum termino ad locum qui Vallis profunda nuncupatur; sub emunitatis nomine inconcusse, tam nostris quam futuris temporibus, valeant dominari vel possidere: quo fiat ut et nos de praestito [ Chart. Derv. pro praestito] beneficio ad mercedem pertineat, et ipsos servos Dei in ipso monasterio consistentes melius delectet pro stabilitate regni nostri adtentius Domini (1298B)misericordiam deprecari. Et ut haec emunitas firmior habeatur, et per tempora conservetur, manus nostrae ac fidelium nostrorum tam episcoporum quam optimatum subscriptionibus subter eam decrevimus corroborari. Signum Reoli episcopi, S. Leodegarii episcopi, S. Attelani [ Chart. Derv., Atelani] episcopi, S. Vulfaudi majoris-domus, S. Amalrici. Data iv nonas Julii, an. iij regni ejus Childerici regis. Actum Compendio palatio.

X. Diploma quo Childericus homines de Monesensishaim et Onenhaim donat Valedio, abbati monasterioli Conflentis (id est, monasterio Sancti Gregorii in Alsatia ) ( ann. 673). (1298C)Childericus, rex Franchorum, vir inluster, Chadicho duce, Rodeberto [ Laguil., Bonifacio duce, Rodiberto; Script. hist. Fr., Chaduce, Rodeberto], comite. Illud nobis ad stabilitate regni nostri procul dubio credimus pertinere, si petitionibus sacerdotum, in quo nostris fuerint auribus prolate, perducemus [ Sript. Hist. Franc., prolatae annuentes, eas perducamus] ad effectum. Ideo cognoscat magnitudo seu utilitas vestra quia nos homines illos, qui conmanunt [ Laguil., commanent] in Monesensishaim [ Laguil., Menseumhaim, Script. Rer. Franc., Monfenseshaim] (1299A)et Onenhaim [ Script. Hist. Franc., Onemhaim], quantumcunque ipsi ad parti [ Lag. partes] fisco nostro retebant [ Lag., reddebant] tam freda quam reliquas funciones, Valedio abbate ad monasteriolo Conflentis hoc plena et integra voluntate visi fuimus concessisse. Quapropter jubemus ut neque vos neque juniores seu successoresque vestris idem ex hoc contrarie non existetis, nisi, sicut diximus, quantumcunque memorati homines qui in ipsas de quas villas [ Lag. ad marginem legendum suspicatur, dictas villas] commanere videntur, totum et ad integrum ipsius Valedio abbate omnes funcciones reddere debeant. Et ut hec preceptio pleniorem obtineat vicorem, manus nostras subterscriptionibus [ Script. Hist. Franc., manus nostrae subscriptionibus] subter decrevimus roborare. (1299B)Childericus rex recognovit. Datum ( deest haec vox apud Lag. et Script. Hist. Franc. ) sub die quarto quod fecit mensis Marcius, anno 13 regni nostri.

XI. Childerici diploma de libertate et immunitate ecclesiae Spirensis ( Circa ann. 665). Kildericus, rex Francorum, viris illustribus, ducibus seu et comitibus. In hoc regni nostri terrena spatia sub tranquillitate manere censemus, et ad eternam misericordiam nobis pertinere confidemus, (1300A)si opportunitatibus ecclesiarum aut sacerdotum perducemus ad effectum. Atque ideo agnoscat magnitudo seu utilitas vestra, quoniam nos, ad suggestionem apostolicis viris, patribus nostris Chlodolfo, Chrothario archiepiscopis, vel viris illustribus Amelrico, Bonefacio, ducibus seu [comitibus], et per consilium Emnehilde regine, convenit ut nos ad ecclesiam domne Marie vel domni Stephani Nimetensis ecclesiae, ubi apostolicus pater noster Dragobodus episcopus esse dinoscitur, vellemus concessisse ut nullus judex publicus ex fisco nostro in curtis eccesie sue, ubicunque habere dinoscitur, freda nec sthopha, nec herebanno recipere nec requirere non praesumat, sicut diximus ipsi homines, ecclesie sub omni emunitate debeant consistere vel residere; (1300B)quapropter presentem jussimus emanare preceptionem, per quam specialius decernimus ac jubemus ut nullus judex publicus de curtis prefate ecclesiae Nimetensis freda, nec sthopha, nec herebanno requirere nec exigere non presumat, sed quantumcunque ad partem fisci nostri reddere debuerant, ipse pontifex sueque ecclesie ex nostra munificentia valeat habere concessum atque indultum. Et, ut hec preceptio pleniore obtineatur vigore, manus nostre signaculis subter eam decrevimus roborare.