Praecepta seu consilia

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praecepta seu consilia
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Praecepta seu consilia (Isaia Syriae), J. P. Migne

Praecepta seu consilia

(0427C) Frater dilectissime, si jam reliquisti mundum hunc vanum, et Deo teipsum dedisti, poenitentiam (0428C)age de peccatis tuis, et serva propositum quod amplexus es; et ne auscultes cogitationibus tuis, cum (0429A)animum tuum affligent et dicent: Nequaquam peccata tua priora tibi condonata sunt; et serva haec praecepta.

  • I.
  • Cave ne comedas cum muliere, aut fraternitatem ineas cum puero, aut dormias cum adolescente super eadem storea. Cum exuis vestem tuam, ne aspicias corpus tuum.
  • II.
  • Si ad potum vini coactus fueris, ne bibas plus quam tres scyphos mediocres: cave ne solvas praeceptum propter amicitiam.
  • III.
  • Ne persolvas horarias preces negligenter, ne incidas in manus inimicorum tuorum. Da operam quantum potes meditationi psalmorum, quia hoc servabit te ab immunda vita.
  • IV.
  • Dilige laborem et afflictionem, ut leventur (0429B)passiones tuae. Ne reputes teipsum quidquam in ulla re, et vacabis gemitibus pro peccatis tuis.
  • V.
  • Custodi teipsum a mendacio quia expellit a te timorem Domini. Ne aperias omnibus tua benefacta, ne rapiat illa inimicus tuus.
  • VI.
  • Aperi morbos tuos patribus tuis, ut experiaris opem per ipsorum consilium.
  • VII.
  • Coge teipsum ad opus manuum tuarum, et habitabit in te timor Domini.
  • VIII.
  • Ne judices fratrem tuum cum peccat, nec despicias illum; incides enim in manus inimicorum tuorum.
  • IX.
  • Ne sis contentiosus ad statuendum verbum tuum, ne inhabitent in te mala.
  • X.
  • Dilige humilitatem, et non acquiescas tuo consilio. (0429C)Assuescat lingua tua dicere: Ignosce mihi et superveniet tibi humilitas.
  • XI.
  • Cum sederis in cella tua, de tribus sollicitus esto: nempe de assiduitate in oratione, meditatione psalmorum, et opere manuum tuarum.
  • XII.
  • Cogita apud te: Utique non sum superstes in hoc mundo, nisi hac die; et eripieris a peccato.
  • XIII.
  • Ne sis helluo, ne renoventur in te priora peccata tua. Ne pigeat te laboris; et da operam meditationi psalmorum, et adveniet tibi requies a Deo.
  • XIV.
  • Coge teipsum ad fletum in orationibus, et Deus miserebitur tui, et exuet te homine vetere.
  • XV.
  • Scito, quod labor, et paupertas, et peregrinatio, et afflictio, et silentium afferunt humilitatem; (0429D)humilitas autem peccata omnia condonat. Humilitas autem est, ut homo reputet seipsum peccatorem, et injustum, et ne statuat verbum suum, et abscindat suam concupiscentiam, et defigat oculos ad terram, et sustineat injuriam, et laborem, et odio habeat honorem, et requiem, et dicat in omnibus: Ignosce mihi; beneficio autem humilitatis fugantur hostes.
  • XVI.
  • Perpetuo tristis esto; si vero venerint ad te fratres, exhilareris cum illis, ut inhabitet in te timor Dei.
  • XVII.
  • Si iter feceris cum fratribus, secede ab illis, ut silere possis; nec te convertas huc et illuc, sed meditare psalmos tuos, et ora ad Deum in mente tua Et quemcunque locum ingressus fueris, ne (0430A)praefidenter agas cum habitatoribus ejus. Serva modestiam, et verecundiam in omnibus, et ad ea quae apponuntur coram te, manum non nisi invitus extendas.
  • XVIII.
  • Ne cubes cum alio sub eodem stragulo. Ora multum ante cubitum, quamvis defatigatus sis ab itinere.
  • XIX.
  • Ne permittas ut quisquam ungat oleo corpus tuum, nisi propter gravem morbum.
  • XX.
  • Cum sederis ad mensam cum fratribus, ne comedas cum delectatione, et extende manum tuam tantum ad ea quae sunt ante te. Et complicata sint genua tua, nec eleves visum tuum ad alium. Nec bibas aquam avide, nec cum sonitu.
  • XXI.
  • Si excreandi te urserit necessitas, cum sederis (0430B)inter fratres, surge, et longius projice ab illis. Ne pandiculeris inter homines, et si acciderit tibi pandiculatio, ne hies ore tuo, et deseret te.
  • XXII.
  • Ne aperias os tuum ad risum; hoc enim indicat tibi deesse timorem Dei.
  • XXIII.
  • Ne concupiscas rem alienam. Si feceris librum, ne exornes illum, hoc quippe affectum tuum ostendit.
  • XXIV.
  • Si peccaveris in aliquo, non pudeat te confiteri illud, neque excuses te mendacio; sed genua flecte, et confitere delictum tuum, et pete veniam, et condonabitur tibi.
  • XXV.
  • Si quis mentitus fuerit apud te, ne irascaris, sed dicito: Ignosce mihi, non revertar.
  • XXVI.
  • Non pudeat te quaerere a tuo magistro.(0430C)
  • XXVII.
  • Si quis pulsaverit januam cellae tuae, dum sedens incumbis operi tuo, desere opus tuum, et cura ejus requiem.
  • XXVIII.
  • Ne loquaris cum quoquam, nec attendas verbis cujusquam sine utilitate.
  • XXIX.
  • Si miserit te magister tuus ad iter faciendum, postula ab illo quomodo te regas, et fac juxta mandatum ejus. Ne transferas verba. Si custodieris oculos tuos et aures tuas, minime peccabis lingua tua.
  • XXX.
  • Si habitaveris cum aliquo fratre, esto cum illo ut peregrinus, nec praecipias illi quidquam, nec te superiorem illi facias, nec praefidenter agas cum illo; et si praeceperit tibi aliquid quod nolles, abscinde voluntatem tuam, et ne contristes illum, ne (0430D)abscindatur pax a vobis; et scias quod obediens est major.
  • XXXI.
  • Si habitaveris cum fratre aliquo, et dicet tibi: Coquito; dic: Quid vis? et si electionem tibi reliquerit, coquito, quod tibi venerit ad manus cum timore Dei.
  • XXXII.
  • Cum e somno surrexeris, ora antequam ullum opus attingas, et meditare prius verba Dei; tunc aggredere impigre opus.
  • XXXIII.
  • Hilariter occurre extero, et saluta illum; ne discessus vester ab invicem sit cum detrimento; et cave ne statim atque advenerit ad te, interroges illum inutilia tibi, sed postula ab illo ut oret, et cum sederit, die illi: Quomodo vales, frater mi? et exhibe (0431A)illi librum aliquem legendum. Si vero est defatigatus ab itinere, permitte illi quiescere, et lava pedes ejus. Si autem loquetur verba inania, dic ei cum charitate: Parce mihi, frater mi, quia infirmus sum, et non valeo audire haec. Si autem dissuta fuerint ejus vestimenta, consue illa. Si vero infirmus est, et ejus vestimenta sunt sordida, lava illa. At si vagus est, et fuerint apud te sancti, ne permittas ingredi ad illos, sed fac ei misericordiam, et dimitte illum. Si est autem pauper, ne tristem illum dimittas, sed da ei quod concesserit tibi Deus.
  • XXXIV.
  • Si quis frater deposuerit apud te aliquid, ne perscruteris depositum, nisi ipso praesente.
  • XXXV.
  • Si quis reliquerit te in cella sua, et egressus fuerit, ne eleves visum ad perspiciendum quid (0431B)in ea sit, sed dic ei dum egreditur: Da mihi opus aliquod, cui operam navem, donec revertaris; et quidquid tibi praeceperit diligenter perfice.
  • XXXVI.
  • Ne ores cum pigritia et indiligenter; hac enim ratione pro eo quod Deo placeas, ad iracundiam eum provocabis; sed sta cum timore et tremore, et ne innitaris muro, nec remittas pedes tuos, ut uno stes, et alium extendas. Obsiste cogitationibus tuis, nec permittas, ut sollicitae sint de rebus carnalibus, ut sit accepta Deo oratio tua.
  • XXXVII.
  • Si autem adfueris missae, custodi cogitationes tuas, et sensus tuos, et stes coram Deo altissimo cum timore; ut dignus fias, qui sumas corpus Christi et sanguinem ejus, et sanes passiones tuas.(0431C)
  • XXXVIII.
  • Dum juvenis es, ne induas vestem bonam, donec pervenias ad senectutem.
  • XXXIX.
  • Si iter feceris cum majore te, ne praecedas illum. Si assurrexerit major te ad alloquendum alios, ne parvi ducas illum, et maneas sedens; sed sta cum illo, donec tibi ut resideas praecipiat.
  • XL.
  • Cum urbem aut oppidum ingressus fueris, ad terram dimitte visum tuum, ne visa abs te sint tibi certaminis causa in cella tua.
  • XLI.
  • Ne dormias in loco, in quo corde peccare times. Ne comedas cum muliere nec aspicias illam, neque etiam vestimenta ejus, si potes.
  • XLII.
  • Si iter feceris cum sene, ne permittas ut ille portet quidquam. Si autem fueritis juvenes, unusquisque portet partem aliquam. Si vero fuerit (0431D)modicum, portet illud unusquisque per horam, et praecedat, qui portat, et praeeat infirmus, ut si lassus sederit ad capiendam requiem, sedeatis cum illo.
  • XLIII.
  • Si quem senem interrogaveris de cogitationibus tuis, aperi illas libere uti se habent ei quem tua arcana servaturum confidis; nec rationem habeas illius qui provectae aetatis est, sed qui doctrina, opere, et spirituali experimento pollet, ne referas damnum, si augeantur passiones tuae.
  • XLIV.
  • Adnitere ut multum ores noctu, ut illuminetur intellectus tuus. Pensita peccata tua, et deprecare Deum pro illis, et ipse parcet tibi.
  • XLV.
  • Si quis fratrem suum te praesente judicare (0432A)apponat, quamvis judicatus ex eorum sit numero, qui te judicant, dicito illi cum humilitate: Parce mihi, frater mi, quia peccator et infirmus sum, et obnoxius illis quae dicis, quare illa audire non possum.
  • XLVI.
  • Praefer fratres tuos in omnibus, et si quis amicus praestiterit tibi honores, dicito: Propter vos hos mihi praestitit honores; neque gustes quidquam absque sociis.
  • XLVII.
  • Mutuo aliquid a te postulanti ne deneges.
  • XLVIII.
  • Ne frequentius corde verses memoriam eorum, quos propter Dei charitatem deseruisti; sed mortis et damnationis memento, et quod nullus illorum eo tempore tibi opem ferre poterit.
  • XLIX.
  • Si dum sederis in cella tua, memineris quod aliquis tibi male fecerit, surge statim, et ora (0432B)pro illo in corde tuo, ut parcat illi Deus; ita enim passio quam ejus causa patieris, evanescit.
  • L.
  • Si corpus Christi sumere velis, cave ne cordi tuo ira aut odium insit contra quempiam: et si quem adversus te iratum noveris, pete ab illo prius veniam, quemadmodum praecepit Dominus noster (Matth. V).
  • LI.
  • Si oppugnatus fueris noctu a libidine, cave ne cogitatione repetas species illas interdiu, ne delectatione coinquinetur cor tuum; sed prosterne te coram Deo, et ipse miserebitur tui: novit quippe infirmitatem hominum.
  • LII.
  • Si operam dederis nimio jejunio et continuae orationi, ne fidas quod haec te salvabunt; sed confide quod Deus miserebitur afflictioni corporis tui, et (0432C)infirmitati tuae opitulabitur.
  • LIII.
  • Si morbo correptus fueris, ne taedeat te et deficiat spiritus tuus; sed gratias age Deo, quod de tuo emolumento sit sollicitus.
  • LIV.
  • Dum habitas in cella tua, constitue cibo tuo praefinitam mensuram, et statutum tempus, et ne praetereas illud; et da corpori tuo quantum indiget, ut valeat orare et colere Deum. Si vero oblatus tibi fuerit extra cellam tuam delicatus cibus, ne ad satietatem ex illo sumas, ut cito reverti valeas ad cellam tuam.
  • LV.
  • Si severint in te diaboli laborem quem ferre non valeas, ne acceptes ab eis; quoniam occupant cor hominis quibusdam rebus quas superare non valet, ut taedio illum afficiant et deludant. Omnia (0432D)sane eorum negotia sunt sine mensura ac sine ordine.
  • LVI.
  • Comede semel in die, sed non ad satietatem. Praebe corpori tuo quantum indiget, juxta exigentiam naturae.
  • LVII.
  • Mediam noctem ad invigilandum orationi decerne, alteram vero medietatem requiei corporis tui. Antequam autem cubitum eas, vigila per duas horas in oratione et laudibus, tum corpori tuo da requiem. Si pigretur corpus tuum, dum ad orationem surgendum est, dicito illi: Visne requiem capere hoc tempore, deinde abire ad longum supplicium? Nonne praestat ut parum hic labores, tum requiescas illic cum sanctis in aeternum? Tunc enim statim (0433A)recedit a te pigritia, et adveniet tibi divinum auxilium.
  • LVIII.
  • Cum monachatus institutum amplexus fueris, manumitte servum tuum; qui, si monachatum sequi velit, ne permittas ut habitet tecum.
  • LIX.
  • Si abieris ad vendendum opus manuum tuarum, ne disceptes de pretio, ut saeculares. Idem quoque praestabis, si quid emas. Inopiam rerum Deo te propinquum facere scias.
  • LX.
  • Si deposuerit apud te frater quispiam vas, illoque indigueris, ne tangas illud, nisi ipso consulto.
  • LXI.
  • Si quis frater rogaverit ut illi aliquid emas dum peregrinaris, facito; si autem fratres fuerint tecum, sit in praesentia eorum.(0433B)
  • LXII.
  • Si quid tibi mutuo datum fuerit, restitue illud cum eo fueris usus; nec detineas illud, donec abs te repetatur; et si quid illius fractum, resarcito. Si quid mutuo alicui dedisti, ne repetas illud, si noveris illum non posse restituere, praesertim si illo tibi opus non fuerit.
  • LXIII.
  • Si egressus jam a cella tua, postea repetis illum, et invenies aliquem fratrem jam ibi habitare, quaere tibi aliam; et cave ne illum inde expellas, ne contra te irascatur Deus. At si ipse sponte illam relinquere voluerit, jam justificatus es; si autem acceperit aliquid ex ejus supellectile, ne requiras id ab illo.(0434A)
  • LXIV.
  • Si volueris egredi ab aliqua cella, cave ne asportes aliquid ex ejus supellectile, sed relinque illam alicui fratri pauperi, et Deus largietur tibi quocunque abieris.
  • LXV.
  • De nulla re ita laetantur diaboli, sicuti laetantur de eo qui cogitationes suas spiritualem suum magistrum celat. Ne putes te Patribus similem evasurum, nisi imitatus fueris eorum labores.
  • LXVI.
  • Serva teipsum a divitiis, earumque amore, quoniam corrumpunt fructum monachi.
  • LXVII.
  • Si pugnas adversus tentationem aliquam quae te oppressit, ne desistas, sed prosterne te coram Deo, et dic: Adjuva me, Domine, quoniam ego infirmus non valeo sustinere hanc pugnam; et ille opitulabitur tibi, si ex recto corde processerit deprecatio (0434B)tua. Si certaveris, et viceris, ne glorieris, neque confidas; sed tibi cave, quoniam hostis difficiliorem priore pugnam in te machinabitur.
  • LXVIII.
  • Si deprecaris Deum, ne dicas: Domine, remove hoc a me, et concede mihi hoc; sed dicito: Domine Deus meus, tu scis quid mihi magis conducat, quocirca adjuva me, et ne permittas ut peccem tibi, et peream in peccatis meis, quia sum peccator infirmus; nec tradas me inimicis meis, quoniam confugi ad te; libera me, Domine, quia tu es fortitudo mea et spes mea; et tibi est potentia, et gloria, et beneficentia, et gratiarum actio in aeternum. Amen.
  • Explicit Regula Isaiae abbatis.