Praecepta (Ludovicus IV Franciae)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praecepta
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133



Praecepta

Praecepta (Ludovicus IV Franciae; Conradus imperator), J. P. Migne 133.0842A

I. Praeceptum Ludovici Francorum regis de Salustriaco, Chaviniis, piscatura Osae, Camberiaco, Savigniaco et Amberta. (Anno 939.)

133.0839D|

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludovicus pacificus, Augustus et invictus gratia Dei rex. Sicut certum est, quia Deus potentes non abjicit, sine quo potestas non est; ita quoque liquet, quod potentum opera interrogabit, et ob hoc nobis summopere curandum est, ut cum vel prodesse, vel obesse, ipse disponente, possumus, nostrum posse 133.0840D| sub ejus nutu penitus subigentes, quod honori sanctae ejus Ecclesiae proficiat certatim faciamus. Quapropter cunctis tam regibus, quam reliquarum dignitatum personis praesentibus vel futuris notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster Hugo filius Richardi vir illustrissimus, et marchio, quatenus quoddam monasterium nomine Cluniacum, quod a Willermo viro magnifico in honore primorum apostolorum, Petri videlicet et Pauli, per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis constructum est, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, sicut ab antecessoribus auctum est, et per privilegia apostolica 133.0841A| ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum absolvamus, sit vero ipse locus, juxta quod ipse Willermus sub terribili et magna adjuratione constituit, et apostolicae sedi per testamentum, ad tuendum, non ad dominandum subjugavit, ab omni saeculari dominatu tam regum, quam cunctorum principum, seu propinquorum ejusdem Willermi, quin et omnium hominum penitus liber et absolutus. In ordine vero monastico persistat, et secundum tenorem testamenti, quod inde fecit, administret; habitatores autem in ordine regulari degentes, abbatem sibi secundum regulam sancti Benedicti de semetipsis post Odonem, qui nunc praeest, eligant. Res quoque suas communes, quas vel nunc habent, aut in futuro acquisituri; sive nostra scilicet libertate 133.0841B| [ forte, liberalitate], sive quorumlibet largitione, sunt sine cujuslibet dominatione, aut contradictione possideant. In nundinis nullum teloneum solvant. Homines eorum liberos ac servos nemo sine ipsorum voluntate distringat. Decimas suas indominicatas ad hospitale habeant. Ecclesias vero suas, cum omnibus suis decimis, sicut per privilegium Romanum, et per scripta episcoporum acquisierunt, teneant et possideant. Cortes vero quas per praecepta antecessorum nostrorum, sive aliorum regum acquisierunt, inconvulsas teneant ac possideant. Nominantur autem ipsae cortes in Matisconensi pago Salustriacus et Chavinias, et tertia pars piscinae, cui vocabulum est Osa, cum mansis et piscatoribus ad ipsam partem pertinentibus. Et in Lugdunensi pago Camberiacus 133.0841C| et Savigniacus ex parte Hugonis ac Lotharii regum. Item in eodem pago Amberta, quam Bernardus a Ludovico imperatore, per praeceptum acquisivit. Praedia nihilominus seu possessiones, atque aloda quae praedicto monasterio a diversis personis, Christique fidelibus, suis temporibus condonata sunt, in quibuscunque pagis vel vicariis constiterint, cum omnibus suis appendiciis jure suo perpetualiter vindicent. De silvis, ubi partem habent, et terris, nullus, nisi per ipsorum voluntatem terraticum accipiat. Secundum sane excommunicationes apostolicorum, quae privilegiis insertae sunt, et secundum contestationem quam praefatus Willermus imprecatus est. Nos quoque in Christi nomine praecipimus et contestamur, ut nunquam alicui mortalium, regi videlicet, episcopo, 133.0841D| vel comiti quolibet pacto subjiciatur, sed juxta traditionem, quam nostris diebus tenere videntur, 133.0842A| eis vivere liceat. Quod si exorbitaverint, judicio Dei, sive regulae correptioni reserventur, et donatio Deo et sanctis ejus facta nullatenus rescindatur. Quod verius ut credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes, de annulo nostro subter adnotari jussimus.

  Signum Domni Ludovici gloriosissimi regis.

  Gerardus notarius ad vicem Artaldi episcopi recognovit.

  Actum in Querceco juxta Dociacum villam super fluvium Carum, XII Kal. Jul. indict. 12, anno 4, regnante Ludovico rege, in Dei nomine feliciter Amen.

II. Praeceptum Chuonradi regis, de Tusiaco in pago Lugdunensi. (Anno 943.)

133.0842B|

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Chuonradus nutu omnipotentis Dei serenissimus rex. Convenit unumquemque nostrum Ecclesiae Dei pro se, suisque omnibus Deo fideles sublimare ac subvenire, quatenus noverit omnium fidelium nostrorum memoria praesentium ac futurorum. Qualiter Hugo comes consanguineus noster adiit regiam magnitudinem nostram, ut hoc quod nobis reddit, videlicet Thosiacum villam in pago Lugdunensi, et quidquid ad hanc legitime pertinere videtur, terras, vineas, prata, silvas, aquas, aquarumque decursus, piscatorias, omnes servos utriusque sexus, pro nostro seniore bonae memoriae Rodulfo rege, et remedio animae 133.0842C| nostrae ad monasterium Cluniacum, quod est constructum in honore beatorum Petri et Pauli apostolorum, per praeceptum secundum morem regium concederemus; quod et fecimus. Volumus namque, ac firmiter decernimus, ut super insertus locus omnem obtineat vigorem, et quidquid hic aspexerit ad super memoratam villam, cum omnibus suis adjacentiis, et appendiciis quaesitum, et acquirendum, totum et ad integrum, sine ullo obsistente et contradicente. Ut autem hoc nostrum praeceptum ab omnibus observetur, et a nemine unquam violetur, manu propria firmavimus, et de sigillo nostro confirmare jussimus.

Signum Domni Chuonradi piissimi regis.

Data VIIII Kal. Maii, anno ab Incarnatione Domini 133.0842D| nostri Jesu Christi 943, anno . . . . . . regnante domno Chuonrado rege filio Rodulfi feliciter. Amen.