Poenitentiale (Theodorus Cantuariensis)

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poenitentiale
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Poenitentiale (Theodorus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. De ecclesia, vel de iis quae intus geruntur. (0927A)

In ecclesia ubi mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sacrificare [ Al., sanctificare] non licet: sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa, et rasis vel lotis lignis ejus reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet, si religiosi ibi sepulti sunt. Si vero paganus, sic mundare, et jactare foras melius est. Gradus non debemus facere ante altare, ubi reliquiae sanctorum venerandae sunt. Si potest [ Al. add. fieri], candela ardeat ibi per singulas noctes; si autem paupertas loci non sinit, non nocet eis. Incensum Domini incendatur in natali sanctorum pro reverentia diei, quia ipsi sicut lilia dederunt odorem suavitatis, et asperserunt (0927B)Ecclesiam Domini, sicut incenso aspergitur primitus juxta altare [ Al., incensum aspergit ecclesiam]. Laicus non debet in ecclesiis lectionem recitare, nec Alleluia dicere: sed psalmos tantum, aut responsoria sine Alleluia. Aquam benedictam aspergant, quoties voluerint, qui habitant in eis. Et quando quis consecrat aquam, primum orationem faciat.

CAPUT II De tribus gradibus Ecclesiae principalibus

Episcopo licet in campo confirmare, si necesse sit; similiter et presbytero agere, si diaconus vel presbyter ipse [ Al. add. vel] calicem et oblationem manibus tenuerit. Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire, nisi etiam aliqua rationabilis (0927C)causa sit. Episcopus dispenset causas pauperum usque ad quinquaginta solidos: rex vero, si plus est.

Episcopus et abbas hominem scelerati [ Al. sceleratum] servum possunt habere, si pretium redimendi non habet. Episcopo licet votum solvere, si (0928A)vult. Presbytero soli liceat missas facere, et populum benedicere in parasceve, et crucem sanctificare. Presbyter decimas dare non cogitur. Presbytero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est. Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui oblationes vel lectiones secundum ritum implere non potest. Presbyter si responsoria cantat in missa, vel quaecunque cappam suam non tollat, sed evangelium legens super humeros ponat. Presbyter fornicans, si postquam compertum fuerit, baptizaverit, iterum baptizentur illi quos baptizavit. Si quis presbyter ordinatus deprehendit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit. Diacones cum Graecis non frangant panem sanctum, nec collectionem dicant, (0928B)vel Dominus vobiscum, vel completam. Non licet diacono, laico poenitentiam dare; sed episcopi aut presbyteri dare debent. Diaconi possunt baptizare, et cibum et potum benedicere, non panem dare. Similiter monachi et clerici possunt benedicere cibum.

CAPUT III. De ordinatione diversorum.

In ordinatione episcopi debet missa cantari ab ipso episcopo ordinante. In ordinatione presbyteri sive diaconi oportet episcopum missas celebrare, sicut Graeci solent in electione abbatis agere vel abbatissae. In monachi vero ordinatione abbas debet missas agere, et tres orationes super caput ejus complere: et septem dies velet caput suum cuculla sua, (0928C)et septima die abbas tollat velamen suum. Sicut in baptismo presbyter solet infantibus auferre, ita et abbas debet monacho, quia secundum baptisma est juxta judicium Patrum, in quo omnia peccata dimittuntur. Presbyter potest abbatissam consecrare cum missae celebratione. In abbatis vero ordinatione (0929A)episcopus debet missam agere, et eum benedicere inclinato capite, cum duobus vel tribus testibus de fratribus suis, et donet ei baculum et pedules. Sanctae moniales vero basilicas sibi commissas semper debent consecrare. Graeci simul benedicunt viduam, et virginem, et utramque semper habent consecrare. Abbatem eligunt. Romani non velant viduam. Secundum Graecos presbytero licet virginem sacro velamine consecrare, et reconciliare poenitentem, et facere oleum exorcizatum, et infirmis chrisma, si necesse est. Secundum Romanos non licet, nisi episcopo soli.

CAPUT IV. De baptismatis confirmatione.

In baptismate dimittuntur non conjunctiones mulierum, (0929B)quia filii qui ante baptismum, sic et posteriorum fiunt. Si vero non putatur esse uxor, [ Al. add. ergo], nec filii ante generati pro filiis habentur, nec inter se fratres vocare, vel haereditatis consortes fieri possunt. Si quis gentilis eleemosynam fecerit, [ Al. add. et abstinentiam haberet, etc.] et alia bona, quae enumerare non possumus, nunquid ea in baptismo perdidit? Non bonum aliquod perdit, sed malum abluit. Hoc Innocentius papa de catechumeno gesta pro exemplo ponens affirmavit. Gregorius Nazianzenus dicit secundum baptismum esse lacrymarum. Nullum perfectum credimus in baptismo. Confirmationem episcopi non disputamus; tamen in Nicaena synodo fuit chrisma constitutum. Pannos chrismatos iterum super alium baptizatum (0929C)imponi non est absurdum. In catechumenae et baptismate et confirmatione unus potest esse pater, si necesse sit: non est tamen consuetudo. Per singula singuli suscipiunt. Non licet alium suscipere, qui non est baptizatus. Viro autem licet feminam suscipere in baptismo, similiter et feminae virum, suscipere. Non licet baptizatis cum catechumenis manducare [ Al. add., neque osculum eis dare], quanto magis gentilibus.

CAPUT V. De missa defunctorum et mortuorum.

Secundum Romanam Ecclesiam mos est monachos vel religiosos defunctos in ecclesiam portare, et cum chrismate ungere pectora, ibique pro eis missas (0929D)celebrare; deinde cum cantatione portare ad sepulturas: (0930A)et cum positi fuerint in sepulcris, funditur pro eis oratio. Denique humo vel petra operiuntur. Prima et tertia et nona, nec non trigesima die pro eis missa agatur. Exinde post annum, si voluerint, servetur. Missae vero saecularium mortuorum tres in anno, tertia die, et nona, et trigesima; quia surrexit Dominus tertia die, et nona hora spiritum emisit, et triginta diebus Moysem planxerunt filii Israel. In missa quoque monachorum per singulas septimanas nomina recitare mos est. Pro defuncto monacho missa agatur die sepulturae ejus, et tertia die: postea, quantum voluerit abbas: pro laico bono tertia die vel septima; [ Al. add., post jejunium: pro poenitente trigesima die] et propinquos ejus oportet jejunare septem diebus, et oblationem offerre ad (0930B)altare, sicut in Jesu filii Sirach legitur: et pro Saul filii Israel jejunaverunt, postea, quandiu voluerint presbyteri. Multi dicunt non licere pro infantibus missas facere ante septem annos. Sed licet Dionysius Areopagita dicat blasphemiam Deo facere, qui missas offert pro malo homine: Augustinus tamen dicit pro omnibus Christianis hoc esse faciendum, quia hoc vel eis proficit aut offerentibus, aut petentibus. Et non est licitum missas celebrare presbytero, vel diacono, cui non licet, vel qui non vult communionem accipere.

CAPUT VI. De abbatibus, et monachis, vel monasteriis.

Abbas potest pro humilitate cum permissione episcopi (0930C)locum suum derelinquere; tamen fratres eligant sibi abbatem de ipsis, si habent; sin autem, de extraneis. Nec episcopus debet violenter retinere abbatem in loco suo. Congregatio debet sibi eligere abbatem post ejus mortem, aut eo vivente, si discesserit vel peccaverit. Ipse non potest aliquem ordinare de suis propinquis, neque alienis, nec alium abbatem dare sine voluntate fratrum. Si vero peccaverit abbas, episcopo non licet tollere possessionem monasterii, quamvis peccaverit abbas: sed mittat eum in aliud monasterium in potestate alterius abbatis. Non licet abbati, neque episcopo terram ecclesiae convertere ad aliam, quamvis ambae in potestate ejus sint. Si mutare vult terram ecclesiae, (0930D)faciat cum consilio episcopi, et fratrum suorum (0931A)[ Al., cum consensu amborum], [ Al. add., si quis vult monasterium suum in alium locum ponere] et dimittat in priorem locum presbyterum ad ministeria ecclesiae. Non licet viris feminas habere monachas, neque feminis viros, tamen non destruamus illud, quod consuetudo est in hac terra. Monacho non licet votum vovere sine consensu abbatis: Sin minus, frangendum est. Abbas si habuerit monachum, quem elegit [ Al. add., dignum debet dare, si necesse est. Puero non licet etiam nubere, prolato ante monachi voto. Si quis monachus, quem elegerit, etc.] congregatio, ut ordinet eum in gradu presbyterii, non debet dimittere priorem conversationem suam. Si autem postea inventus fuerit ut superbus, vel otiosus [ Al., vitiosus], et in meliori gradu priorem (0931B)vitam quaerat; deponatur: et in ultimum locum constitutus satisfactione emendet. In potestate et libertate monasterii est susceptio infirmorum in monasterio. In libertate quoque monaterii est lavandi pedes laicorum; nisi in coena Domini non coguntur. Nec libertas monasterii est poenitentiam saecularibus judicare, quia proprie clericorum est.

CAPUT VII. De ritu mulierum in ecclesia, vel monasterio.

Mulieres non velent altare de corporali: nec oblationes super altare, neque calicem ponant: neque stent inter ordinatos in ecclesia: neque in convivio sedeant inter sacerdotes. Mulieri non est licitum alicui poenitentiam dare, quia in canone nulli licitum (0931C)est, nisi solis sacerdotibus. Mulieres possunt sub nigro velamine [ Al. add. ut Basilius judicavit] sacrificium accipere.

Mulier potest oblationes facere secundum Graecos, non secundum Romanos.

CAPUT VIII. De moribus Graecorum et Romanorum. In Dominica Graeci et Romani non navigant, nec equitant: non panem faciunt, neque in curru pergunt, nisi ad ecclesiam tantum: nec balneant se. Graeci non scribunt publice; tamen pro necessitate seorsum in domo scribunt. Graeci et Romani dant servis suis vestimenta, et laborant sive Dominico die. Graecorum monachi servos non habent: Monachi Romanorum habent. In illa die ante natale Domini (0931D)hora nona expleta missa, id est vigilia Domini manducant Romani: Graeci vero dicta vespere missa coenant. De peste mortalitatis Graeci et Romani dicunt, (0932A)ipsos infirmos visitari debere [ Al. add. et caeteros infirmos], sicut Dominus praecipit (Matth. XXV, 43). Graeci carnes morticinorum non dant porcis; pelles tamen ad calceamenta, et lanam, et cornua accipere licet non ad aliquod sanctum [ Al., vel coria et calceamenta licent, et lana et cornua accipi, non in aliquo sancto]. Lavacrum capitis [ Al. add. Potest esse] in Dominica, et in lixivia pedes lavare licet: sed consuetudo Romanorum non est haec lavatio pedum.

CAPUT IX. De communicatione Scotorum et Britonum, qui in Pascha et tonsura catholicae non sunt [Al., catholici non sunt] adunati Ecclesiae.

Qui ordinati sunt Scotorum vel Britonum episcopi (0932B)qui in Pascha vel tonsura catholicae non sunt adunati Ecclesiae, iterum a catholico episcopo manus impositione confirmentur. [ Al. add. Similiter et ecclesiae quae ab ipsis episcopis ordinantur, aqua exorcizata aspergantur, et aliqua collectione confirmentur.] Licentiam quoque non habemus eis poscentibus chrisma vel eucharistiam dare, nisi ante confessi fuerint velle nobiscum esse in unitate Ecclesiae. Et qui ex eorum similiter gente, vel quicunque de baptismo suo dubitaverit, baptizetur.

CAPUT X. De vexatis a diabolo, et de iis qui se occidunt. Si homo vexatus est a diabolo, et nescit aliquid nisi ubique discurrere, et occidit semetipsum quacunque (0932C)causa, prodest ut oretur pro eo, si ante religiosus erat: si pro desperatione, aut pro timore aliquo, aut pro causis ignotis, Deo relinquamus hoc judicium, et non ausi sumus orare pro illo. Qui se occiderit propria voluntate, missas pro eo facere non licet, sed tantum orare et eleemosynas largiri. Si quis subita tentatione mente sua exciderit, vel per insatiam seipsum occiderit, quidam pro eo missas faciunt.

CAPUT XI. De quaestionibus conjugiorum. Qui in matrimonio sunt, tres noctes obstineant se a communione, antequam communicent. Vir abstineat se ab uxore sua quadraginta dies ante pascha, et usque in octavas Paschae: inde ait Apostolus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5).

(0932D)Mulier tribus mensibus abstineat se a viro suo quae concepit, ante partum et post tempus purgationis, hoc est quadraginta diebus et noctibus, sive (0933A)masculum et feminam genuerit. Mulieri quoque licet per omnia ante communicare, quando debet parere. Si cujus uxor fornicata fuerit, licet dimittere eam et aliam accipere; hoc est, si vir dimiserit uxorem suam propter fornicationem, si prima fuerit uxor, licitum est ut aliam accipiat uxorem: illa vero si voluerit poenitere sua peccata post duos annos, alium accipiat virum. Mulieri non licet virum dimittere, licet sit fornicator [ Al. add. nisi forte pro monasterio]. Basilius hoc judicavit. Legitimum conjugium non licet separare sine consensu amborum, potest tamen alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem Dei in monasterio, et sibi nubere, si in primo conjugio erat secundum Graecos; et tamen non est canonicum: sin tamen in secundo erat, non licet (0933B)tertio vivente viro vel uxore. Maritus si ipse seipsum in furto aut fornicatione servum facit, vel quocunque peccato, mulier si prius non habuit conjugium, habet potestatem post annum alterum accipere virum. Diaconi autem relictae non licet [ Al., Bigamo autem non licet]. Muliere mortua, licet viro post mensem alteram accipere: mortuo viro post annum licet mulieri alterum tollere virum. Mulier si adultera est, et vir ejus non vult habitare cum ea, si vult illa monasterium intrare, quartam partem suae haereditatis obtineat: si non vult, nihil habeat. Quaecunque mulier adulterium perpetraverit, in potestate viri est, si velit reconciliari mulieri adulterae. Si reconciliata in clero, non proficit vindicta illius, ad proprium virum pertinet. Vir et mulier (0933C)in matrimonio si ille voluerit et illa noluerit, vel ille infirmatus seu illa infirmata; tamen omnino cum consensu amborum separentur. Mulier quae vovit post mortem viri ejus, non accipiat alterum: et mortuo illo, praevaricatrix si accipiat alium, iterumque nupta cum eo poenitentia mota si implere vult vota sua, in potestate viri ejus utrum impleat, an non. Ergo unam licentiam dedit Theodorus, quae confessa est votum post undecim annos nubere cum illo viro. Et si quis in saeculari habitu votum voverit sine consensu episcopi, ipse episcopus habet potestatem mutare sententiam ejus si vult. Legitimum conjugium aequaliter licet in die et nocte, sicut scriptum est: Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, (0934A)16). Si quis dimiserit gentilem uxorem post baptismum, in potestate ejus erit eam habere vel non habere: simili modo si quis eorum baptizatus erit, alter gentilis, sicut Apostolus dicit: Infidelis autem si discedit, discedat (I Cor. VII, 15). Ergo cujus uxor infidelis et gentilis, et non potest converti, demutetur [ Al., dimittatur]. Si mulier discesserit a viro suo despiciens eum, et nolens reverti, et reconciliari viro, post quinque annos cum consensu episcopi aliam accipere liceat uxorem: si in captivitate per vim ducta redimi non potest, post annum alteram accipere. Item si in captivitate ductus fuerit vir ejus, quinque annos exspectet: similiter autem et mulier, si talia contigerint. Si igitur alteram duxerit uxorem, priorem de captivitate reversam accipiat, posteriorem (0934B)dimittat: similiter autem illa, sicut superius diximus, si talia contigerint, faciat. Si cujus uxorem hostis abstulerit, et ipse eam adipisci non potest, licet aliam tollere; melius est sic facere, quam fornicari. Si iterum post haec uxor illa venerit ad eum, non debet recipi [ Al., add. ab eo], si aliam habet: sed illa tollat alium virum, si unum ante habuerit. Eadem sententia [ Al. add., stat] de servis transmarinis. In tertia propinquitate carnis licet nubere secundum Graecos, sicut in lege scriptum est: in quinta secundum Romanos, tamen in tertia non solvunt, si post [ Al., postquam] factum fuerit. Ergo in quinta generatione conjungantur. In quarta si inventi fuerint, non separantur. In tertia tamen propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. (0934C)Aequaliter vir conjungitur in matrimonio his qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. Duo quoque fratres duas sorores possint habere: et pater filiusque, matrem et filiam. Maritus qui cum uxore sua dormierit, lavet se antequam intret in ecclesiam. Maritus non debet uxorem suam nudam videre. Si quis nuptias habet vel matrimonia non licita, tamen licitum est escam, quam habent, manducare, quia Propheta dixit: Domini est terra et plenitudo ejus. Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro suo non posse [ Al. add., nubere cum eo]; si quis poterit probare quod verum sit, accipiat alium virum. Puellam desponsatam non licet parentibus (0935A)dare alii viro, nisi illa omnino resistat; tamen ad monasterium licet ire, si voluerit. Illa autem desponsata si non vult habitare cum eo viro cui est desponsata, reddatur ei pecunia quam dedit, et tertia pars addatur; sin autem illa noluerit, perdat pecuniam quam pro illa dedit. Puella autem tredecim annorum sui corporis potestatem habet. Puer usque ad quindecim annos sit in potestate patris sui. Tunc seipsum potest monachum facere. Puella vero sexdecim vel septemdecim annorum, in potestate parentum. Post autem hanc aetatem patri non licet filiam suam contra ejus voluntatem in matrimonium dare.

CAPUT XII. De servis et ancillis. (0935B)Pater filium necessitate coactus potestatem habet tradere in servitium septem annos; deinde sine voluntate filii licentiam tradendi non habet. Homo tredecim annorum seipsum potest facere servum. Non licet homini servo tollere pecuniam, quam ipse acquisivit. Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonium conjunxit, postea liberato servo vel ancilla, si non potest redimi quae in servitio est, libero licet ingenuam conjungere. Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habeat licentiam dimittere, si ante cum consensu amborum conjuncti sunt. Si praegnantem quis liberam comparat, liber est ex ea generatus. Qui ancillam praegnantem mulierem liberat, quem generat est servus.

CAPUT XIII. De diversis quaestionibus. (0935C) Jejunia legitima tria sunt in anno [ Al., pro populo]; (0936A)praeterea quadraginta ante Natale Domini, et post Pentecosten quadraginta dies [ Add., noctes]. De promissione sua laici non debent facere moram, quia mors non tardat. Servo Dei nullatenus licet pugnare, multorum licet sit consilio servorum Dei. Infans pro infante potest dari ad monasterium Deo, quamvis alium vovisset: tamen melius est votum implere; similiter pecora aequali pretio possunt mutari, si necesse sit. Rex si alterius regis terram habet, potest donare pro anima sua. Inventio in via tollenda est, si inventus fuerit possessor, reddatur ei. Tributum ecclesiae sit sicut est consuetudo provinciae, id est, ne tantum pauperes in decimis aut in aliquibus rebus vim patiantur. Decimas non est legitimum dare nisi pauperibus et peregrinis. Pro reverentia (0936B)regenerationis in albis Pentecostes orandum est, in quinquagesima oratur. Oratio potest sub velamine esse, cum necessitas cogit. Qui pro homine mortuo jejunat, seipsum adjuvat. De mortuo autem Dei solius est notitia. Infirmis licet omni hora cibum et potum sumere, quando desiderant vel possunt, si opportune possunt.

CAPUT XIV De reconciliatione. Romani reconciliant hominem intra absidem. Graeci nolunt. Reconciliatio poenitentium in coena Domini tantum est ab episcopo, et consummata Si vero episcopo difficile sit, presbytero potest necessitatis causa praebere potestatem, ut impleat. (0936C)Reconciliatio in hac provincia non est, quia et publica poenitentia non est.