Migne Patrologia Latina Tomus 110
Poenitentiale (Rabanus Maurus), J. P. Migne
110.0494A
PRAEFATIO AD HERIBALDUM EPISCOPUM ANTISSIODORENSEM.
110.0467C| Dilecto fratri HERIBALDO episcopo RABANUS peccator, et servorum Dei vilissimus servus, in Christo salutem.
Capitula quaedam in petratio [pittatio] conscripta per nuntium Cunradi comitis mihi allata sunt, quae de diversis quaestionibus me vobis respondere coegerunt. Sed quia sigillatim omnibus respondere non valui, strictim ea denotare curavi. Fuerunt enim ibi loca quaedam, quae de homicidio facto interrogabant; quaedam de fornicatione et adulterio; quaedam etiam de his, qui ante gradum se libidine polluerunt; quaedam autem de illis, qui post gradum acceptum se coinquinaverunt: et tamen ab officio ecclesiastico et ministerio altaris se prohibere noluerunt. Praeter caetera quoque alia capita 110.0467D| ibi inveni scripta, de quibus me vobis respondere postulastis.
Ego autem ea, quae in sacris canonibus inde explicita reperi: in praesenti epistola inserere non tardavi. Vos autem inde facite quod justum vobis videtur: et, quod sacra Scriptura vos agere docet. In 110.0468C| libris enim Veteris et Novi Testamenti, quam abominabilia sint coram Deo, homicidia, fornicationes, avaritia, maleficia, et magicae artis scelera, omnesque malorum operum actiones manifestissime declaratur: de quibus hic inserere curavi. Caeterum autem de ipsis divinis libris, si colligere intente volueritis, et eis obedire decernitis: quid vobis inde agendum et salubre sit, per vosmetipsos valetis investigare, et utile documentum inde accipere. Deus autem dirigat cor vestrum, et studium in omne opus bonum, ut praesenti vita ea doceatis atque agatis, quae sibi sunt placita: sicque per ejus gratiam ad mercedem plenam, et ad vitam perveniatis aeternam.
Prohibentur enim in lege Domini homicidia, et 110.0468D| adulteria, sicut supra dictum est, omniaque vitia. Unde in Levitico scriptum est, quod Dominus jusserit populo suo dicens: « Sanctificamini, et estote sancti, quia ego sanctus Dominus Deus vester. Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere. Non stabis contra sanguinem 110.0469A| proximi tui. Ne oderis fratrem in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Patri matrique qui maledixerit, sanguis ejus super eum.
Si moechatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriatur et moechus, et adultera. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo, et sanguis eorum sit super eos. Qui dormierit cum masculo coitu femineo: et uterque operatus est scelus, morte moriantur; sanguis eorum super eos. Si quis dormierit cum nuru sua: uterque 110.0469B| moriantur; quia scelus operati sunt, sanguis eorum super eos. Qui super uxorem filiam, duxerit matrem ejus: scelus operatus est, sanguis ejus super eos: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestrum. Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur, pecus quoque occidite. Mulier quae succubuit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo; sanguis ejus super eam. Qui acceperit sororem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam; nefariam rem operati sunt: occidentur ambo in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverunt: et portabunt iniquitatem suam. Qui coierit cum muliere menstruata, 110.0469C| et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficiantur ambo de medio populi. Turpitudinem amitae et materterae tuae non discooperies. Qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudabit: portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt peccatum suum: absque liberis morientur. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit, absque liberis erunt. Ne polluatis animas vestras in pecore, et in avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi polluta esse. Vir, sive mulier, in quibus Pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur. Lapidibus 110.0469D| obruunt eos, et sanguis eorum sit super eos. Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra, quam intraturi estis, et habitaturi. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum in vos. »
Sed hoc non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo cultoribus Dei similiter agere omnino vetatur.
De concupiscentiis vero carnalibus Paulus ad Galatas scribens ita loquitur: « Dico autem, spiritu 110.0470A| ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum; spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur: ut, non quaecunque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis: quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus 110.0470B| hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes. » Et paulo post: « Nolite errare, Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus. »
Cum enim illa omnia vitia quae supra nominata sunt, tam a legislatore, quam ab apostolo noxia prohibentur, et cultoribus Dei divina auctoritas prohibet facere: poenamque eis, qui haec agunt, minatur 110.0470C| perpetuam. E contrario vero spiritalia dona laudat Apostolus, hortaturque per omnia sequenda: bonum est, ut caveamus omne peccatum, et omne scandalum, quantum Dominus nos posse donaverit: et faciamus quae sibi sunt placita, et lex Domini nobis mandat: quia sic, et in praesenti, et in futuro, ejus misericordiam et protectionem inveniemus. Si enim juxta historiam, legislator transgressoribus mandatorum Dei minatus est carnis mortem, et praesentis vitae terminum, quanto magis nobis juxta mandatum Salvatoris, et evangelicam doctrinam formidanda est mors animae, et poena perpetua, quam illa quae finem quodammodo habuit? Ista autem sine termino cruciabit noxios. Unde necesse est ut in praesenti vita, juxta Apostolum, mortificemus 110.0470D| membra nostra quae sunt super terram: hoc est, desideria carnis nostrae, et voluptates terrenas in nobis exstinguere contendamus: vitiaque omnia, quantum Dominus nos posse concedit, procul expellamus: Deique voluntati, et mandatis ejus obtemperare satagamus, quoniam sic mortem perpetuam evadere et ad vitam aeternam, Domino largiente, pervenire possumus. Dehinc quoque ad interrogata, quantum possumus, breviter juxta canonum instituta respondere curemus.
INCIPIT POENITENTIALE.
CAPUT PRIMUM. De homicidiis sponte commissis.
Primum ergo de homicidii perpetratione, quid sacri canones sanciant, et qualiter poenitentia his agenda sit, qui hoc commiserint, breviter denotare curavimus.
In concilio Ancyrano cap. 21, de homicidiis scriptum est: « Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant: perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. »
CAPUT II. Item de homicidiis et falsis testibus.
In concilio Agathensi, cap. 37, de homicidiis et falsis testibus scriptum est: « Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica 110.0471B| submovendos; nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint. »
CAPUT III. De his qui servos suos extra judicem necant; et de domina quae per zelum ancillam occidit.
Item in concilio Agathensi, cap. 62, scriptum est de his, qui servos suos extra judicium necant: « Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione, vel poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit. Item in concilio Elibertino, cap. 5, ita scriptum est de domina, quae per zelum ancillam occiderit, ita ut infra diem tertium animam cum cruciatu effundat: eo quod incertum sit, voluntate an casu occiderit. Si voluntate, post VII annos; si casu, per V annorum curricula, 110.0471C| acta legitima poenitentia, ad communionem admitti placuit. Quod si infra tempora constituta fuerit infirma, accipiat communionem. »
CAPUT IV. De homicidiis non sponte commissis; et de his qui quemlibet occidunt jussu principis.
In concilio Ancyrano, cap. 22, scriptum est de his qui non sponte homicidium commiserint. « De homicidiis non sponte commissis, prior quidem diffinitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit: secunda vero, quinquennii tempus explere. » Quod autem quidam homicidium, quod nuper in seditione et praelio principum virorum perpetratum est, excusant, quasi non necesse sit pro hoc cuilibet agere poenitentiam: sed quod jussu 110.0471D| principum nostrorum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum, de quo etiam scriptum est: « Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis: qui judicat orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua. » Sine quo nec passer cadit super terram. Sed nemo Dei judicia penetrare potest, quoniam scriptum est: Judicia tua abyssus multa. Unde, 110.0472A| oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam defendere cupiunt: utrum illos, coram oculis Dei quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed industria homicidium perfecerunt. Nam, de his legimus: qui homines non sponte interficiunt, Deum per legislatorem urbes refugii deputasse, ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui, et non morerentur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Haec lex homicidae erit. Civitas servanda est. Qui percusserit proximum suum nesciens, et heri, et nudius tertius nullum odium 110.0472B| contra eum habuisse comprobatur, sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda: et in succisione lignorum, securis fugerit de manu, aut ferrum lapsum de manubrio, amicum ejus percusserit et occiderit: hic ad unam urbium supradictarum confugiat, et vivat: ne proximus ejus, cujus sanguis effusus est, stimulo doloris percutiat animam ejus. De eo vero, qui per industriam aliquem occiderit, in Exodo ita praeceptum est: Si quis per industriam et per insidias occiderit proximum, ab altari meo eum evelles, ut moriatur. Et in Deuteronomio: Si quis, inquit, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens percusserit eum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de supradictis urbibus: mittent seniores illius civitatis, 110.0472C| et eripient eum de loco refugii, et tradent eum in manus proximorum ejus, cujus sanguis effusus est, et morietur, nec misereberis ejus. Si ergo eum, quem Dominus dignum morte judicavit, reum non esse quis dicat, quomodo contrarius legi Dei non existit, qui hoc quod Dominus praecepit, casu esse (factum) contendat? Videndum ergo illi est, ne forte ipse in illorum numero sit, quibus per prophetam dicitur: Vae vobis, inquit, qui dicitis malum, bonum; et bonum, malum; lucem, tenebras; tenebras, lucem: vel amarum, dulce; dulce, amarum. Tales ergo mortificant animas, quae non moriuntur; et vivificant, quae non vivunt.
Qui ergo malorum operum sine condigna poenitentia quemquam veniam a Deo percipere dixerit, 110.0472D| poenitens errat: et cum deceptus alios decipere festinat, duplici noxa constringitur: hoc est, proprii erroris et alienae deceptionis. Sed inter haec sciendum est quod magna distantia est inter legitimum principem et seditiosum tyrannum: inter eum qui subvertere nititur Christianae pacis tranquillitatem, et illum qui armis contra iniquitatem certat defendere aequitatem. De quo plurima sub lege vetere et sub Novo Testamento fortium virorum exempla 110.0473A| inveniuntur, quae possunt nos instruere quid de hujusmodi debeamus sentire.
CAPUT V. De administratoribus et his qui preces criminales dictant.
De administratoribus autem, qui judicia saecularia secundum legem majorum suorum exercent, quid sacri canones sentiant, facile est invenire. Nam in decretis Innocentii papae, cap. 22, ita legitur: « Quaesitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt, aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam protulerunt capitalem sententiam, de his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has esse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium suis esse 110.0473B| permissum: Dei ministrum datum esse in hujusmodi vindicem, quemadmodum igitur reprehenderent factum, quod auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo, ita ut hactenus servatum est, sic habemus: nec, aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur. » Item in eisdem decretis, cap. 25, scriptum est quod qui preces criminales dictant, habeantur immunes.
Illud etiam sciscitari voluisti: an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu. Quam rem principes nunquam sine cognitione concedunt, sed ad judices 110.0473C| commissa ipsa, vel crimina semper remittunt, ut causa cognita, judicentur. Quae cum quaesitori fuerint allegata, aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertor. Et dum legum inter improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis.
CAPUT VI. De populi necessario commisso.
De populi autem necessario commisso, quomodo inultum soleat praeteriri, idem papa quibusdam episcopis de Macedonia ad interrogata respondens, ita scribit dicens: « Provideat ergo dilectio vestra, hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace etiam Ecclesias constitutas non posse praesumere. Sed saepe accidit, quotiens a populis aut a turba peccatur, 110.0473D| quia in omnes propter multitudinem, non potest vindicari, multum solere transire. Priora ergo dimittenda dico de judicio, de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Non enim hic, ut mihi videtur, iste doctor apostolicus dicit, non necessarium esse populo pro male commissis agere poenitentiam. Sed, quia in omnes, propter multitudinem non potest vindicari, priora dimittenda judicio; de reliquo maxima sollicitudine praecavendum, ne fiant.
CAPUT VII. De parricidio.
Parricidium autem quam sit detestabile crimen, judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum, Dominus ipse ostendit, cum ad Cain parricidam ait: 110.0474A| « Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit fructus. Vagus et profugus eris super terram. » In quo etiam posuit signum; hoc est, ut gemens, et tremens, et profugus viveret semper, nec uspiam sedes haberet quietas. Sed quia in modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt; melius mihi videtur, ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent: si forte a Domini bonitate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis atque conjugii copula uti, quia sacri Canones hoc eis non concedunt: sicut postmodum 110.0474B| de poenitentibus pro culpis gravibus decreta synodica decernere ostensuri sumus.
CAPUT VIII. De his quae partus suos ex fornicatione perimunt.
Itaque in Ancyrano concilio, cap. 20, scriptum est his quae partus suos ex fornicatione conceptos diversis modis interimunt: « De mulieribus, quae fornicantur, et partus suos necant: vel, quae agunt secum, ut utero conceptos excutiant: antiqua quidem diffinitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removeri jussit: humanius autem nunc definimus, ut eis X annorum tempus poenitentiae largiamur. » Item in concilio Elibertano, cap. 63, scriptum est de his qui filios suos ex adulterio necant: « Si qua per adulterium absente viro conceperit, idque post 110.0474C| facinus occiderit; placuit vix in fine dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus. »
CAPUT IX. De his quae abortum faciunt.
Item in concilio Hilerdensi, cap. 11, scriptum est de his quae abortum faciunt, vel natos exstinguunt: « Hi vero qui male conceptos ex adulterio fetus vel editos necare studuerunt: vel, in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris post septem annorum curricula communio tribuatur: ita tamen, ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant. »
CAPUT X. De his qui post sacrum ordinem capitalia crimina committunt, et eorum poenitentia seu excommunicatione.
110.0474D| De his ergo visum est vobis conscribi, qui sacros ordines habent; vel ante, vel post ordinationem contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur. In quibus, ut mihi videtur, haec distantia debet esse, ut hi, qui deprehensi, vel capti fuerint publico in perjurio, furto, atque fornicatione, et caeteris hujusmodi criminibus, secundum sacrorum Canonum instituta, a gradu proprio deponantur: quia scandalum est populo Dei, tales personas super se positas habere, quas ultra modum vitiosas esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio Dei, sicut quondam filiis Heli peccantibus fecisse leguntur: et, rebelles hinc atque contrarii existentes, 110.0475A| eorum pravis exemplis quotidie pejores fiunt. Qui autem de praedictis vitiis per occultum confessionem, mala abs se absconse commissa coram oculis Dei, praesente etiam sacerdote, qui eis inducturus est poenitentiam, confitentur, et semetipsos graviter deliquisse accusant, si veraciter poenituerint, et semper jejunia, et eleemosynas, vigiliasque, atque sacras orationes cum lacrymis purgare certaverint. His etiam gradu servato, spes veniae de misericordia Dei promittenda est; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire, neque mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
Nam de illis, qui ad honorem presbyterii sine examine provecti sunt, in concilio Nicaeno, cap. 9, 110.0475B| scriptum: « Si qui presbyteri sine examinatione provecti sunt: vel cum discuterentur, peccata sua confessi sunt, et homines contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt. Tales regula non admittit, quia quod irreprehensibile est Catholica defendit Ecclesia. » Item in Neocesareensi concilio, cap. 9, de his ita scriptum est: « Presbyter si praeoccupatus corporali peccato provehatur et confessus fuerit de se, quod ante ordinationem suam deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter bonum studium. Nam reliqua peccata plerique dixerunt per manus impositionem posse dimitti. Quod si de se ipso non fuerit confessus, et argui manifeste non potest, potestatis suae judicio relinquatur. » Item in eodem Concilio, cap. 10, simili 110.0475C| modo etiam diaconus: « Si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii detrahatur. »
De illis, qui post acceptum gradum peccaverint, tertio Apostolorum Canone ita legitur: « Episcopus, presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non judicabit Dominus bis in id ipsum. » Item, in canone apostolorum, cap. 29: « Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus projiciatur. »
Accusationem autem adversus sacri ordinis viros 110.0475D| facile non recipiendam, sed prius causam diligenter examinandam, et postea judicium inferendum Apostolus docet, scribens ad Timotheum: « Accusationem, inquit, adversus presbyterum non recipias, nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant. »
Quales autem ipsi testes esse debeant, in Africano concilio manifestatur, ubi, cap. 6 et 15 ita scriptum: « Placuit ut omnes servi vel proprii liberti ad accusationem non admittantur: vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt, omnes infamiae maculis aspersi, et histriones, ac turpitudinibus subjectae personae. Haeretici etiam, 110.0476A| sive pagani, sive Judaei. Sed tamen omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia deneganda non est. » Item in eodem, cap. 99: « Testes autem non admittendos ad testimonium, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt: vel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. » Ad testimonium autem intra annos XIV aetatis suae non admittatur. Item, cap. 97: « Placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex his, de quo prius egerit, probare non valuerit, ad caetera non admittatur. »
De his autem, quorum occulta sunt peccata, nec manifeste ab aliquo argui possunt, si salubriter compuncti pro peccatis confessionem coram episcopo, sive presbytero poenitentiam agant, occulte 110.0476B| faciunt, bonum mihi videtur, ut secundum id, quod sibi decretum fuerit ab episcopo sive presbytero, poenitentiam agant non tepide, non tarde, sed ferventer, et sollicite, ac si se veniam a Domino percepturos, et gradum recuperaturos confidunt. Quod etiam B. Gregorius papa in epistola quam ad Secundinum servum Dei inclusum scripsit, ita probat dicens: « Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit, ut sibi rescriberem de sacerdotali officio post lapsum resurgendi auctoritates, dum dicis de hoc Canones diversos te legisse, diversasque sententias invenisse, alias resurgendi, alias nequaquam posse. Nam nos generaliter a Nicaena incipientes, hanc cum reliquis quatuor veneramur, quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis sententiis unanimes concordant. Nos ergo 110.0476C| praecedentes nos Patres sequimur; quia auctore Deo, ab illorum doctrina non discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministrum hanc formam servandam cognoscimus, ut sicut minorem major praecedit in honore, ita et in crimine: et quem major sequitur culpa, major ei implicetur vindicta: et sic postea poenitentia credatur fructuosa esse. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum instruere, et illic non habitare? Post dignam enim satisfactionem credimus posse redire ad honorem, propheta dicente: « Nunquid qui cadit non adjiciet, ut resurgat? » (Psal. XL.) Et: « Qui aversus est, non revertatur? (Jer. VIII.) » Idem et peccatori « ait: In quacunque die conversus ingemueris, 110.0476D| salvus eris. » (Isa. XXX.) Unde et Psalmista ait: « Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me, » etc. (Psal. L.)
« Dum enim petit ne projiciatur prolapsus culpa: alienam quippe rex, simul et propheta rapuisse uxorem se, expavit; propheta indicante flagitium suum, poenitentiam agens addidit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Si enim Deo dignam poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret: Docebo iniquos vias tuas. Dum enim peccata sua prospexit propheta, mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando castigare aliena: et sic, sacrificium de semetipso 110.0477A| offerre studuit, cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. »
« At ista sufficerent: sed omnis sententia, quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, eo facilius creditur. De hoc enim propheta ait: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.) De hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in oblivionem tradentur. Si enim Redemptor noster peccatores non perdere, sed vivificare venit, in oblivione delicta peccantium derelinquit; quis hominum condemnanda reservet, cum Apostolus dicat: « Si Deus justificat, quis est qui condemnet? » (Rom. VIII.) Ad fontem misericordiae revertentes, evangelicam proferamus 110.0477B| sententiam (Luc. XV). « Gaudium est angelis, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia; » et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis, humero ad ovile reportavit. Si ovis errans post inventionem ad ovile reportatur; cur iste post poenitentiam ad Ecclesiae ministerium non revocetur? Quid est ergo gravius carnale delictum admittere, sine quo parati [Forte, pauci] inveniuntur; aut filium Dei timendo negare? In quo peccato, ipsum B. Petrum principem Apostolorum, ad cujus nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus, sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data, quia illum ab Apostolatu non dejecit, qui 110.0477C| ante ipsum negare praedixit.
« Tibi haec, fili charissime, dicta sufficiant, ut illum, quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu divinitatis non dubites misericordiam consequi, quia nullum peccantem reum suum despicit, qui peccantes suo sanguine redimere venit. »
Hinc etiam B. Augustinus ad Petrum diaconum de fide scribens ait: « Omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si ex toto renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei, non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas, bonis operibus diluere curaverit; omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis 110.0477D| Dominus prophetico eloquio promittit, dicens: « Si conversus fuerit, et ingemuerit, salvus erit. » Et alio loco dicitur: « Fili, peccasti, non adjicias iterum, sed de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. » Nunquam esset peccanti indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Si etiam poenitentia peccatorum prodest, si eam in Ecclesia catholica quis gerat, cui Deus in persona B. Petri apostoli ligandi, solvendique tribuit potestatem dicens: Quae alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et, quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis. »
In quacunque igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Domino 110.0478A| illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere, quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem peccatoris, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima sua. Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiae Dei in suis diutius remanere peccatis, cum et in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim, qui ab iniquitatibus recedere negligunt, et sibi de eo veniam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sancta Scriptura praemonet dicens: « Ne tardaveris converti ad Dominum. » Et: « Ne differas de die in diem, subito enim veniet ira ejus; » et: « In 110.0478B| tempore vindictae disperdet te. » Dicit etiam B. David: « Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. » Cui quoque B. Paulus concordat his verbis: « Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. » Obdurato igitur corde vivit, qui se non convertit, desperans de indulgentia peccatorum. Sive, qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum perversitate criminum remaneat. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissione peccatorum desperamus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium 110.0478C| hominum, si debita sit exactura aequitas justissimi judicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi redemptoris? Sicut enim misericordia suscipit, absolvitque conversos; ita justitia rapiet et puniet obduratos. Hi sunt qui, peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo neque in futuro remissionem accipient peccatorum. Nam et de hoc Isidorus Hispalensis episcopus ad inquisitionem Masonis episcopi ita scribit, dicens: « Verum quod sequenter venerabilis fraternitas tua innotuit, nulla est in ejusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur, in lapsu corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam; alibi post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur. 110.0478D| Illos enim ad pristinos officii gradus redire canon praecipit, quos poenitentiae praecessit satisfactio. At contra, hi qui neque a vitio corruptionis emendantur: atque hoc ipsum carnale peccatum, quod admittunt, etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt. Ergo ita est dirimenda utraque sententia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per poenitentiam reconciliationem meruerunt divinae pietatis. Hi, nec immerito, consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim ne forte sit magis ambiguum, divina auctoritatis sententia confirmetur. 110.0479A| Ezechiel enim propheta sub typo praevaricantis Hierusalem ostendit post poenitentiae satisfactionem, pristinum restaurari honorem posse: Confundere, o Juda, et porta ignominiam tuam. » Et post paululum: « Et tu, inquit, et filiae tuae revertimini ab iniquitate vestra. Quod dixit, confundere, ostendit post confusionis et deprecationis opus debere quemquam erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam frontem humi prostratam demergere pro eo, quod dignum confusionis perpetraverit opus. Deinde praecepit, ut portet ignominiam depositionis suae, lugens cum humilitate, quod peccaverit, sicque revocari secundum prophetam ad priorem statum poterit. »
Item Joannes evangelista angelo Ephesi Ecclesiae 110.0479B| inter caetera simile quiddam scribit: « Memor esto, inquit, unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: alioquin veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco ejus. » In angelo Ecclesiae praepositum utique, id est sacerdotem ostendit, juxta Malachiam, qui dicit: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquiram de ore ejus quia angelus Domini exercituum est. » Praepositus ergo lapsus in vitium per evangelistam monetur, ut memor sit, unde ceciderit, et poenitentiam agat: et prima faciat opera, ut non moveatur candelabrum ejus. Nam candelabrum angeli, doctrina sacerdotalis, vel honor potestatis, quem gestat, intelligitur, juxta quod scriptum est apud Samuelem in damnatione Heli: Oculi ejus caligaverant, nec 110.0479C| poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur. Lucerna quippe Dei fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens, justitiae claritate fulgebat, quam exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum, sacerdotis potestatem, meritorumque lumen amisit. Candelabrum ergo, sive lucerna sacerdotis, quae intelliguntur charismata honoris, tunc penitus, juxta Joannem, exstinguitur, et movetur, quando post delicti casum neglecta poenitentia, admissa scelera non deflentur. Non enim dixit: Pro eo quod cecidisti, movebo candelabrum tuum de loco suo. Ergo quemque praepositum peccantem, si praevenerit poenitentia delicti, utique sequetur et meriti. Et in Proverbiis scriptum est: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui confessus fuerit et reliquerit 110.0479D| ea, misericordiam consequetur. » Nam et ipsum, quod canonum censura post VII annos remeare poenitentem in statum pristinum praecepit, non hoc electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt. Nam legitur quod soror Aaron Maria, dum obdurationis adversus Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae perfusa est. Cumque peteret Moyses ut emundaretur, praecepit eam Dominus extra castra VII diebus egredi, et post emundationem rursus in castra admitti. Maria ergo soror Aaron, caro intelligitur sacerdotis, quae dum superbiae dedita sordidissimis corruptionum contagiis maculatur, extra castra septem diebus, et extra collegium sanctae Ecclesiae VII 110.0480A| annis projicitur. Ubi, post emundationem vitiorum, loci, sive pristinae dignitatis recipiet meritum. Ecce, in quantum valui, concilii Ancyrani, antiquam plane, et plenam auctoritatem [et] sententiam sacris testimoniis explanavi, ostendens eum posse restaurari proprio honore, qui per poenitentiae satisfactionem novit propria delicta deflere. Eum vero non posse restaurari, qui nec luget, quae agit, et lugenda, sine ullo pudore religionis, vel timore divini judicii committit. » Hucusque Isidorus.
Augustinus ad Bonifacium: « Ut, inquit, in Ecclesia sanciretur, ne quisquam post alicujus criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum disciplinae, alioquin 110.0480B| contra claves Ecclesiae datas disputaretur, de quibus dictum est: quae solveritis super terram, soluta erunt et in coelo. Sed, ne forsitan de criminibus spe honoris ecclesiastici intumescens animus, superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, post actam de crimine damnabili poenitentiam, nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis, medicina verior et major esset humilitatis. Nam et David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore suo permansit; sed non ideo supervacua putanda est posterior diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur; experti credo aliquorum fictas poenitentias, per affectatas honorum potentias. Cogunt enim invenire multas medicinas multorum experimenta 110.0480C| morborum. »
In concilio Ilerdensi, cap. 5, de his qui altario deserviunt, si subito carnis fragilitate corruerint, ita scriptum est: « Hi vero qui altario serviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente, digne poenituerint, ita ut mortificato corpore, cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate Episcopi, vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiori tempore ab Ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut si officiorum suorum loca retineant, non possint ad altiora officia ulterius promoveri. Quod si, iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem, non nisi in exitu, percipiant. »
110.0480D| Item in concilio Carthaginensi, cap. 27, scriptum est: Quod presbyteri et diaconi, in graviore culpa convicti, manus impositionem tanquam laici nequaquam suscipiant. Contra firmatum est: Ut, si quando presbyter vel diaconus in aliqua graviore culpa convicti fuerint, ob quam eos a ministerio necesse est removeri, non eis manus tanquam poenitentibus imponatur, vel tanquam fidelibus laicis: neque permittendum esse, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
CAPUT XI. De presbyteris qui uxores acceperunt, vel fornicati sunt.
Item de presbyteris qui uxores acceperint vel fornicati sunt, in concilio Neocaesareensi, cap. 5, scriptum 110.0481A| est: « Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. »
Item ex decretis Innocentii papae, cap. 26: « Propterea quod dignum, et pudicum, et honestum est, tenere omnino Ecclesia debet: ut Sacerdotes et Levitae cum uxoribus suis non coeunt, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant; sicut de Zacharia legimus: nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem, uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, et 110.0481B| praeter ex semine Aaron, ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere; quanto magis si sacerdotes, vel levitae, pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est. Nec praeterit dies, quo vel sacrificiis divinis, vel baptismatis officio [non] vacent. Nam, si Paulus ad Corinthios scribens ait: « Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII), » et hoc utique laicis praecepit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi, et sacrificandi jugiter officium est, semper debent ab hujusmodi consortio abstinere. Qui, si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit: aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: « Omnia munda 110.0481C| mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. »
Item ex decretis Leonis papae, cap. 17, scriptum: « Lex continentiae eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbyteris: qui cum essent laici, sive lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed cum pervenerunt ad praedictos gradus, coepit eis non licere, quod licuit. Unde, et de carnali, fiat spirituale conjugium. Oportet eos, nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic habentes, quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset operatio nuptiarum. »
Item in Carthaginensi concilio, cap. 25, Aurelius episcopus dixit: « Addimus, fratres charissimi. Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, 110.0481D| erga uxores proprias incontinentia referatur, placuit quod et diversis conciliis confirmatum est: Subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, et presbyteri, sed et episcopi secundum priorum statuta, etiam ab uxoribus se abstineant, ut tanquam non habentes esse videantur. Quod si non fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, nisi maturiori aetate. »
CAPUT XII. De his qui, poenitentiam violantes, rursum praevaricantur.
In concilio Aureliano, cap. 7, scriptum de his qui poenitentiam violant: « Hi vero, qui susceptam poenitentiam, 110.0482A| religionemque suae professionis obliti, ad saecularia relabuntur, placuit eos a communione suspendi et ab omnium catholicorum conviviis separari. Quod si post interdictum, cum eo quisquam praesumpserit manducare, et ipse communione privetur. »
In concilio Toletano, cap. 55: « Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus laici praevaricantes effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo, ad poenitentiam, ex qua recesserunt, revocentur. Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur; postea coram Ecclesia anathemate condemnentur, non aliter quam hi qui detonsi a parentibus fuerunt, aut sponte sua, amissis parentibus se ipsos religioni 110.0482B| devoverunt, et postea saecularem habitum sumpserunt. Iidem a sacerdote deprehensi, ad cultum religionis, acta prius poenitentia, revocentur. Quod si reverti non possunt, apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris, ac poenitentibus feminis, quae sanctimonialem habitum induerunt: et postea, aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt. »
Ex decretis Siricii papae, cap. 10: « De his vero non incongrue dilectio tua Apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia, tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos, et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et lubricas voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam, generati 110.0482C| post absolutionem filii prodidere. De quibus etiam, quia suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione jungantur sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint. A Dominicae autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen, quia carnali fragilitate cecidere, viatico munere, cum ad Deum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus subveniri. Quam formam, et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus. » Item in concilio Arelatensi, cap. 11: « Poenitentes, quae defuncto 110.0482D| viro aliis nubere praesumpserunt, vel suspecta, vel interdicta familiaritate, cum extraneo [se] junxerint, cum eodem ab Ecclesiae limine arceantur. Haec etiam de viro in poenitentia placuit observari. »
CAPUT XIII. Quod poenitentibus in coena Domini sit remittendum.
Item ex decretis Innocentii papae, cap. 7, scriptum est: « De poenitentibus autem qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam egerunt, si nulla intervenit aegritudo, V feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad 110.0483A| confessionem poenitentis et ad fletus atque lacrymas corrigentis: ac tunc jubere dimitti, cum viderit satis congruam satisfactionem. Si quis autem in aegritudinem incidit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, non de saeculo absque communione discedat. »
CAPUT XIV. Quod nulli ultima poenitentia sit deneganda.
In decretis Coelestini papae, cap. 15, scriptum est, quod nulli ultima poenitentia sit deneganda: « Agnovimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui, obitus sui tempore, animae suae cupiunt subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore convertenti 110.0483B| succurrere, ac periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expedire desiderat, liberare. Quid hoc rogo aliud est, quam morienti mortem addere, atque animam sua crudelitate, ne absoluta [esse] possit, occidere; cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad poenitentiam, sic promittat peccatori: « Quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non reputabuntur ei. » Et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat. » Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore poenitentiam denegaverit. Et desperavit de clementia Dei, qui cum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dextram pendens, si illum unius 110.0483C| horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena, poenituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius aestimanda est, quam tempore. Propheta taliter hoc asserente: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum se obliget judici cui occulta omnia noverit revelari.
CAPUT XV. Ut qui pro illicitis veniam petit, etiam a multis licitis se abstineat, nec tempore poenitudinis lucra negotiationis exerceat.
In decretis Leonis papae, cap. 22, scriptum est, 110.0483D| quod oporteat eum qui pro illicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere: « Aliud quidem est debita justa reposcere, aliud propria, perfectionis amore contemnere; sed illicitorum veniam postulantem oportet etiam a licitis abstinere, dicente Apostolo: « Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Unde, si poenitentes habent causam, quam negligere forte non debeant, melius expedit Ecclesiasticum, quam forense judicium. » Item in eisdem decretis, cap. 23, scriptum est: Quod poenitenti nulla exercere conveniat negotiatio. Qualitas lucri negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis. Verumtamen poenitenti 110.0484A| utilius est, dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis et vendentis commercium non intervenire peccatum. »
Isidorus in libro Officiorum: « Hi, qui poenitentiam gerunt, capillos et barbam nutriant, ut demonstrent abundantiam criminum: quibus caput peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: « Et crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. »
CAPUT XVI. Ne quis post poenitentiam redeat ad militiam.
Item in eisdem decretis, cap. 24, scriptum est quod aliquis ad militiam saecularem post poenitentiam redire non debeat: « Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire 110.0484B| ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: « Nemo militans Deo, applicat se saecularibus negotiis. » Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militia mundana vult implicare. »
CAPUT XVII. Quod quibusdam poenitentibus pristina concedantur conjugia.
In concilio Toletano scriptum est quod quibusdam poenitentibus pristina reddantur conjugia: « Antiqui et sanctissimi est Patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus, dum mortis formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium; si est jugatus, et forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium, 110.0484C| quousque possit adipisci temporis maturitate statum continentiae. Quod nos de feminis judicamus, similiter de viris censemus, non quidem generaliter et legitime praeceptum; sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum, ea duntaxat ratione, ut si is, qui poenitentiae legibus non est deditus, antea ab hac vita discesserit, quam ex consensu ad continentiam veniant, superstiti non liceat denuo ad uxoris transire amplexus; si autem illius vitae exstiterit superstes, qui non accipit poenitentis benedictionem, nubat si continere non potest, et alterius uxoris consortio fruatur. Quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decerni, ita videlicet, ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quidem aetatem aptam perspexerit, continentiae, 110.0484D| absolutionis vel districtionis tribuat legem. »
CAPUT XVIII. De perjurio.
Perjurium in lege divina omnino prohibetur, dicente legislatore: « Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum. Non enim insontem habebit eum Dominus, qui assumpserit nomen Dei sui frustra. » Unde ipsa Veritas dicit in Evangelio: « Nolite jurare omnino, neque per coelum, neque per terram, » etc. Hinc et in canone scriptum est: « Quicunque vero sciens se perjuraverit, annos VII se poenitentiae subdat, et ita deinceps ad communionem revertatur. » Item Ecbertus Anglorum episcopus definit ita dicens: « Qui juramentum in ecclesia fecerit, aut in Evangelio, sive in reliquiis sanctorum, VII annos: alii judicant XI. Si vero in manu episcopi, aut presbyteri, vel diaconi, seu in cruce posita consecrata, unum annum poeniteat; alii VII annos judicant. Et in cruce non consecrata, I annum poeniteat, vel VII menses, ut alii judicant. Qui autem seductus ignorans, et postea cognoscit, unum annum, vel tres quadragesimas poeniteat. Si quis coactus pro qualibet necessitate, tres quadragesimas, alii annos tres: unum ex his in pane et aqua, ut alii judicant. Item perjurium, III annos poeniteat. Qui suspicatur quod perjurus in juramentum ducitur, sed tamen per consensum jurat, duos annos poeniteat; sed quia in multis locis ab his qui per avaritiam terrenae possessionis et ecclesiastici ordinis pretium dant, ut terrenarum rerum sibi abundantiam inde acquirant, saepe perjurium fit illis qui hoc scandalo decipiuntur, justum est ut illis qui hoc faciunt, condicta vindicta retribuatur. Nam de talibus ita statutum est in canonibus. »
CAPUT XIX. De episcopis sive presbyteris qui per pretium gradum et ecclesiam acquisierunt.
In synodo Rhemensi, cap. 21, scriptum est: « Quicunque presbyter per pretium, gradum acquisierit, deponatur. » Ex concilio Aurelianensi, cap. 10: « Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae xenia donet. » In concilio Turonensi, sive Moguntinensi, cap. 15, scriptum est: « Quicunque presbyter per pretium 110.0485C| ecclesiam fuerit adeptus, omnimodo deponatur, quoniam et ille contra ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur. Item et ille deponatur, qui alium presbyterum legitime ad ecclesiam ordinatum, per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, quod vitium late diffusum summo studio emendandum est. Idemque interdicendum videtur clericis, sive laicis, ne quis cuilibet presbytero praesumat dare ecclesiam sine licentia et consensu episcopi sui. »
CAPUT XX. De incestis conjunctionibus, et de eo qui filiolam suam vel matrem duxerit uxorem.
De incestis autem conjunctionibus in concilio Agathensi, cap. 61, ita scriptum est: « Incestis 110.0485D| conjugiis nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo conjugii nomine censendos, quos etiam designare funestum est, hos esse censemus. Si quis relictam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali conjunctione violaverit; si quis fratris germanam uxorem acceperit; si quis novercam duxerit; si quis consobrinae se suae sociaverit, quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea, quae sunt ante nos constituta, non dissolvamus. Si quis relictae vel filiae avunculi miscetur, aut patris filiae, vel privignae suae concubitu polluitur; sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. »
110.0486A| Item, de eisdem in concilii Aurelianensis, cap. 14, scriptum est: « Ne frater super torum defuncti fratris ascendat; ne quisquam amissa uxore sorori audeat se sociare. Quod si fecerit, ab ecclesiastica districtione feriatur. »
Item, de iisdem in concilio Ilerdensi, cap. 4: « Qui se incesti pollutione commaculant, placuit, quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia permittantur: cum quibus jam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. »
Item de his in Ancyrano concilio, cap. 23: « Quidam sponsam habens, sororem ejus violavit, et gravidam tradidit, postmodum desponsatam sibi duxit 110.0486B| uxorem. Illa vero, quae corrupta est, laqueo se peremit. Omnes, qui ejusmodi facti fuerunt conscii, X annos in poenitentiam redigantur, secundum canones constitutos. » In decretis Siricii papae, c. 4: « Omnimodis prohibemus, ne quis sponsam alterius ducat uxorem, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. Desponsatas puellas, et prae aliis raptas, placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus vis illata constiterit. »
De his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores uxores acceperint, in Neocaesareensi concilio, cap. 2, ita dictum est: « Mulier, si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem. Verumtamen 110.0486C| in exitu propter misericordiam, si promiserit, quod facta incolumis, cujus [hujus] est conjunctionis vincla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit vir, aut mulier in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. »
Item de his qui duabus sororibus copulantur, in Elibertino concilio cap. 61, ita scriptum est: « Si quis post obitum uxoris suae, sororem ejus duxerit uxorem, et ipsa fuerit fidelis, quinquennium a communione placuit abstinere, nisi forte velocius dari parem necessitas coegerit infirmitatis. Item de muliere, quae duos fratres sumit conjugio, in canonibus Martini episcopi [sic scriptum]: Si quia mulier duos fratres; aut, si quis duas sorores duxerit, a communione 110.0486D| abjiciantur usque ad mortem. In morte eis communio propter misericordiam detur. Si vero supervixerint communione accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto. Qui duas in conjugium sorores acceperit, vel filiam fratris, clericus esse non poterit. De eo vero, quod interrogasti: Si ille, qui filiolam suam, quam de sacro fonte baptismatis suscepit, et de eo, qui concubuit cum commatre sua spirituali, et de illo qui filium suum baptizatum, et cujus uxor eum de fonte suscepit, postea in tali copulatione permanere possent? omnino illicitum esse judicamus. Nam in concilio Moguntinensi, cap. 55, de talibus scriptum est: Nullus proprium filium, aut filiam a fonte baptismatis 110.0487A| suscipiat; nec filiolam, nec commatrem suam suscipiat uxorem; nec illam, cujus filium, aut filiam ad confirmationem duxerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. »
Item in synodo Moguntinensi, c. 56: « Si quisquam viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit; aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio; tales copulationes anathematizari et disjungi praecipimus, nec unquam amplius conjugio copulari, sed sub magna districtione fieri. Quam detestabile, et quam exsecrabile scelus sit unicuique Christiano, filiolam suam sibi ad libidinem jungi, testatur S. Gregorius papa in Dialogis suis, ubi refert quemdam hominem constuprasse filiolam suam, et tribus diebus 110.0487B| reservatum esse ad satisfactionem poenitendi. Sed ille miser, sperans peccatum suum aut latere Deum, aut oblivioni misericorditer datum, neglexit poenitentiam agere, sed non longe post miserabili morte correptus exspiravit, ita ut sepulcrum ejus igne consumeretur. In hoc opere apparuit ineffabilis Dei clementia, quae ipsum hominem reservare voluit ad indulgentiam, si ille non tardaret converti. »
Item in synodo Moguntinensi de incestis conjugiis scriptum est: « Si quis fornicatus fuerit cum duabus sororibus, vel cum noverca sua, vel cum sorore sua, vel cum amita sua, sive cum matertera sua, vel cum filia patrui sui, sive avunculi sui, vel amitae suae, sive materterae suae, vel cum nepte sua, vel cum commatre sua, vel cum filiola sua, quam de fonte 110.0487C| baptismatis suscepit, vel ante episcopum ad confirmationem tenuit, vel si qua mulier simili modo fornicata fuerit: abstineat se ab ingressione domus Dei anno uno, et eodem anno nisi festis diebus, et praecipuis solummodo, pane, et aqua, et sale utatur; arma pugnatoria non ferat; osculum nulli praebeat; sacrificium nisi pro viatico minime sumat. Sex deinde annis ingrediatur domum Dei, sed carnibus, et vino, ac sicera minime utatur, nisi festis praecipuisque diebus. De armis vero, vel osculo, sive sacrificio, sicut supra dictum est, faciat. Postea vero duobus annis, quando carne vescitur, a potu omni, qui potest inebriare, se contineat. Quem potum, si biberit, non carne vescitur, absque praecipuis festis diebus. Inde usque ad obitum suum, nisi praedictis festis diebus, 110.0487D| a carne abstineat. Tres legitimas ferias in omni hebdomada, et tres quadragesimas in anno legitime custodiat. De armis vero, sicut jam dictum est, faciat, et nunquam conjugio copuletur. Haec eadem poenitentia imponenda est parricidis, vel fratricidis, vel consanguineis; nec, nisi ex his, qui sponte, per fraudem, et avaritiam hominem innoxium occidunt, quod Theodisca lingua mordicum dicitur. »
CAPUT XXI. De his qui adulterium committunt.
Adulterium autem non solum lex damnat, sed etiam evangelica auctoritas omnino fieri vetat. Unde et sancti Patres, magisterio coelesti imbuti, de hoc quid servandum sit sanxerunt. Nam in concilio Ancyrano, 110.0488A| cap. 17, scriptum est: « Si cujus uxor adulterata fuit, vel si ipse adulterium commiserit, VII annis in poenitentia completis oportet eos perfectionem, secundum pristinos gradus, consequi. »
Item in Africano concilio, cap. 69, de his qui uxores, aut quae viros dimittunt, ut maneant sic, ita scriptum est: « Placuit, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, ut neque dimissus ab uxore, nec dimissa a marito alteri conjungatur, sed ita maneat, ut sibimet reconcilientur. Quod, si contempserint, ad poenitentiam redigantur. »
Item in decretis Innocentii papae, [cap.] 24, scriptum est quod viri cum adulteris feminis non conveniant: « Et illud desideratum est sciri: cur communicantes viri cum adulteris non conveniant, cum 110.0488B| contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur? dum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnet, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant. Non enim habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt, et ideo prodito earum crimine communio denegatur. Virorum autem latente commisso, non facile aliquis ex suspicionibus abstinetur. Qui utique submovetur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo causa par sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit. »
Item in ejus papae decretis cap. 27, scriptum est: « De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt, quos 110.0488C| in utraque parte adulteros esse manifestum est, qui, viro vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt. Neque possunt adulteri non videri, in tantum, ut etiam hae personae, quibus tales conjuncti sunt, etiam adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: « Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. Et ideo omnes a communione abstinendos. De parentibus autem, et propinquis eorum, nihil tale statui potest, nisi succensores illiciti consortii fuisse detegantur. »
In concilio quoque Elibertino, cap. 9, de feminis quae adulteros maritos reliquerint, et aliis nubunt, scriptum est: « Femina fidelis, quae adulterum maritum 110.0488D| reliquerit, et alii nubit, prohibeatur, ne ducat. Si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquit, de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis compulerit. »
CAPUT XXII. De his qui moechantur.
Item de concilio Elibertino, cap. 30, de moechis scriptum est: « Subdiaconos eos ordinari non debere, qui in adolescentia sua fuerint moechati. Eo quod postmodum per subreptionem ad ulteriorem gradum forsitan promovebantur. Qui autem sunt in tempore praeterito ordinati, amoveantur. »
Item in eodem concilio, cap. 31, de adolescentibus qui post lavacrum moechantur, scriptum est: 110.0489A| « Adolescentes qui post fidem lavacri salutaris fuerint moechati, cum duxerint uxores, acta legitima poenitentia, placuit ad communionem eos admitti. »
Item in eodem concilio, cap. 47, de eo qui, uxorem habens, saepius moechatur, scriptum est: « Si quis fidelis habens uxorem, non semel, sed saepe fuerit moechatus, in finem mortis est conveniendus. Quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio. Si resuscitatus rursus moechatur, placuit ulterius non ludere eum de communione pacis. »
CAPUT XXIII De virginibus Deo sacratis, sive saecularibus, si moechaverint.
Item in concilio eodem, cap. 13, de virginibus sacratis scriptum est: « Si moechaverint virgines quae 110.0489B| se Deo dicaverunt, si pactum perdiderunt virginitatis, atque eidem libidini inservierunt, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem. Quod si semel persuasae ad infirmi corporis vitia lapsae, tempore vitae suae, hujusmodi feminae egerint poenitentiam, ut abstineant se a coitu, placuit eas in finem communionem accipere debere. »
Item, in eodem de virginibus saecularibus, si moechatae fuerint: « Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverunt, duxerint et tenuerint maritos, eo quod solas nuptias violaverunt, post annum sine poenitentia reconciliari debebunt. Vel si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sint, placuit post quinquennii tempora, 110.0489C| acta legitima poenitentia, admitti eas ad communionem. »
Item in concilio Ancyrano, cap. 9, de his quae virginitatem professae sunt, et de his quae sub sororis habitu cum aliquibus commorantur, scriptum est: « Quotquot virginitatem promittentes irritam faciunt sponsionem, inter bigamos computentur. Virgines autem, quae tanquam sorores cum viris habitare volunt, ab eodem consortio prohibemus. »
CAPUT XXIV. De his qui se sacris virginibus sociant; et de virginibus non velatis, si moechaverint.
In decretis Gelasii papae, cap. 20, de his qui se sacris virginibus sociant, scriptum est: « Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, dicatum 110.0489D| Deo propositum, incesta foedera, sacrilegaque miscere, quos protinus aequum est a sacra communione detrudi: et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi. At his viaticum certe de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. »
Item, in decretis Innocentii papae, cap. 20, de virginibus non velatis, si deviaverint, scriptum est: « Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non sint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Nam si inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione 110.0490A| dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta [non] poterit. Nam si Apostolus illas, quae a proposito viduitatis discesserunt, dixerat habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto potius virgines, quae prioris promissionis fidem frangere sunt conatae? »
CAPUT XXV. De his quae inter se fornicantur, et de his quae semen virorum suorum pro libidine cibo vel potui miscent.
De feminis quae inter se fornicantur in Ancyrano concilio scriptum est: « Si mulier cum muliere fornicata fuerit, annos III poeniteat. » Item: « Si mulier more fornicationis ad alteram conjunxerit, tres annos, sicut fornicator, poeniteat. Sic et illa quae semen viri sui in cibo miscens, ut inde plus ejus amorem 110.0490B| accipiat, poeniteat. Mulier sola, si cum se ipsa coitum habeat, tres annos poeniteat. »
CAPUT XXVI. De his qui se gentilibus vel Judaeis junxerunt.
Item de his quae se gentilibus vel Judaeis junxerunt, in concilio Arelatensi scriptum est: « Puellae fideles quae gentilibus junguntur, placuit ut aliquanto tempore a communione separentur. »
Item in concilio Elibertino, cap. 78, de fidelibus conjugatis, si cum Judaea vel gentili moechaverint, scriptum: « Si quis fidelis, habens uxorem, cum Judaea vel gentili fuerit moechatus, a communione arceatur. Quod si alius eam duxerit, post quinquennium, acta legitima poenitentia, poterit Dominicae 110.0490C| communioni sociari. »
CAPUT XXVII. De his qui cum Judaeis vescuntur.
Item in concilio Elibertino de Christianis qui cum Judaeis vescuntur scriptum est: « Si vero quis clericus, vel fidelis, cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstineri, ut debeat emundari. »
Item in concilio Toletano, cap. 14, scriptum de Judaeis: « Suggerente concilio, id gloriosissimus dominus noster canonibus inseri praecepit, ut Judaeis non liceat habere uxores, vel concubinas, neque mancipium Christianum in usus proprios comparare; sed filios, qui ex tali conjugio nati sunt, assumendos esse ad baptismum. Nulla officia publica eos 110.0490D| opus est agere, per quae eis occasio praebeatur poenam Christianis inferre. Si qui vero Christiani ab eis Judaismi ritu maculati sunt, vel etiam circumcisi, non reddito pretio, ad libertatem et religionem redeant Christianam. »
CAPUT XXVIII. De his qui uxorem simul et concubinam habent.
Item de his qui uxorem habent, si concubinam habuerint, in concilio Toletano, cap. 17, scriptum est: « Si quis habens uxorem fidelis, si concubinam habeat, non communicet. Caeterum is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur, tantum ut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione 110.0491A| contentus. Alias vero vivens, abjiciatur donec desinat et ad poenitentiam revertatur. »
CAPUT XXIX. De conjugatis qui nubere non possunt.
Quod autem interrogasti de his qui matrimonio conjuncti sunt, et nubere non possunt: si ille aliam, vel illa alium ducere possit? non cum auctoritate, sed de quorumdam statutis respondemus, in quibus scriptum est: « Vir et mulier, si se conjunxerit matrimonio, et postea dixerit mulier de viro quod non possit ei nubere, si potest probare per justum indicium, quod verum sit, accipiat alium. »
CAPUT XXX. De his quae menstruum sanguinem aliis in cibo vel potu dant; et de his qui magicam artem divinatione et augurio observant.
110.0491B| De his etiam, super quibus interrogasti, id est de illa femina quae menstruum sanguinem suum miscuit cibo vel potui, et dedit viro suo, ut comederet; et quae semen viri sui in potu bibit; et de ea, quae testam hominis combussit igni, et viro suo dedit pro infirmitate vitanda: quali poenitentia sint plectendae? Ut nobis videtur, tali sententia feriendi sunt, sicut magi et arioli, qui magicam artem exercuisse noscuntur. Nam de his, qui magicam artem exercent, et auguria attendunt, et divinationem observant, Theodori archiepiscopi gentis Anglorum constitutiones habemus, in quibus scriptum est: « Qui immolat daemoniis in minimis, unum annum poeniteat; qui vero in magnis, X annos poeniteat. Mulier si qua ponit filiam suam supra tectum, vel in fornacem, pro sanitate 110.0491C| febris, VII annos poeniteat. Qui ardere facit grana ubi mortuus est, hoc pro sanitate viventium et domus, V annos poeniteat. Si mulier incantationes vel divinationes fecerit, unum annum, vel tres quadragesimas, vel XL dies, juxta qualitatem culpae, poeniteat. »
De hoc in concilio Ancyrano, cap. 22, dicitur: « Qui auguria, auspicia, sive somnia, vel divinationes quaslibet secundum mores gentium observant, aut in domos suas hujusmodi homines inducunt, in exquirendis aliqua arte maleficis, aut ut domos suas lustrent; hi, si de clero sunt, abjiciantur; si vero saeculares, quinquennio poeniteant. Qui cibum immolatum comederit, et deinde confessus fuerit, sacerdos considerare debet personam, in qua aetate, vel quomodo edoctus, aut qualiter contigerit, et ita auctoritas 110.0491D| sacerdotalis circa infirmum moderetur, et in omni poenitentia semper, et confessionem omnino, in quantum Deus adjuvare dignetur, cum omni diligentia conservetur. »
CAPUT XXXI. De sortilegis et auguribus.
Item in concilio Agathensi de sortilegis vel augurium servantibus, scriptum est: « Ne de eo fortasse 110.0492A| videatur omissum, quod maxime fidem catholicae religionis instat, quod aliqui Sti clerici, sive laici student auguriis, et sub nomine ficto religionis, quas sanctorum sortes divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione, futura promittunt. Hoc quicunque clericus vel laicus detectus fuerit vel consulere, vel docere, ab Ecclesia habeatur extraneus. »
CAPUT XXXII. De his quae fornicantur irrationabiliter.
Item in Ancyrano concilio, cap. 15, scriptum est de his qui irrationabiliter, id est cum pecoribus et masculis, fornicantur: « Quotquot ante vigesimum aetatis annum tale crimen commiserint, XVI annos acta poenitentia communionem mereantur orationum. 110.0492B| Deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur vita eorum, qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem post XX annos aetatis, uxores habentes, in hoc peccato prolapsi sunt, XXV annos poenitentiam agentes, ad orationis communionem recipiantur. In qua, quinquennio durantes, tunc oblationis sacramenta percipiant. Quod si et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum aetatis annum, ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur. »
Item in eodem concilio, cap. 16: « Eos qui irrationabiliter 110.0492C| vixerint, et in lepra justi criminis alios polluerint, praecepit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur immundo.
CAPUT XXXIII. De eucharistia.
Quod autem interrogastis, utrum Eucharistia, postquam consumitur, et in secessum emittitur more aliorum ciborum, iterum redeat in naturam pristinam, quam habuerat antequam in altari consecraretur.
[ Ista sententia contraria est sententiis Clementis papae, et aliorum multorum sanctorum Patrum, qui dicunt corpus Domini non cum caeteris communibus cibis per aqualiculos in secessum mitti.] Superflua est hujusmodi quaestio, cum ipse Salvator dixerit in Evangelio: « Omne quod intrat in os, in ventrem 110.0492D| vadit et in secessum emittitur (Joan. VI). » Sacramentum corporis et sanguinis, id est ex rebus visibilibus et corporalibus conficitur; sed invisibilem tam corporis quam animae efficit sanctificationem [et] salutem. Quae est enim ratio ut hoc quod stomacho digeritur, et in secessum emittitur, iterum in statum pristinum redeat, cum nullus hoc unquam fieri esse asseruerit?
110.0493A| Nam quidam nuper, de ipso sacramento corporis et sanguinis Domini non rite sentientes, dixerunt: Hoc ipsum corpus, et sanguinem Domini, quod de Maria Virgine natum est, et in quo ipse Dominus passus est in cruce, et resurrexit de sepulcro. . . . . cui errori quantum potuimus, ad Egilum abbatem scribentes, de corpore ipso quid vere credendum sit aperuimus. Dicit enim de corpore et sanguine suo ipse Dominus in Evangelio: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. » Hanc ergo vitam non habet, qui illum panem non manducat, nec istum sanguinem 110.0493B| bibit. Nam illam temporalem vitam sine illo homines utcunque in hoc saeculo habere possunt, qui non sunt per fidem in corpore ejus; aeternam vero nunquam, quae sanctis promittitur. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu, quem carnaliter sumunt, et spiritualiter non intelligunt, in fide promitti vitam aeternam: ut, qui eam sumerent, nec anima, nec corpore morerentur, huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, « Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, » continuo subjecit et dixit: « Ego resuscitabo eum in novissimo die, » ut habeat interim, secundum spiritum, vitam aeternam. In novissimo ergo die, quando anima incorruptum corpus suscipiet, tunc anima et corpus cujuscunque sancti, 110.0493C| in unum sociata, habebunt vitam aeternam, quia adunantur simul caput et membra, et sic totum corpus Christi gaudebit in perpetuum. Caro enim mea 110.0494A| « vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non praestat, nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit; id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena atque perfecta.
CAPUT XXXIV. De restitutione Ebonis episcopi.
De Ebonis autem Rhemensis episcopi depositione atque restitutione non necesse esse aestimo tuae interrogationi respondere. Videant illi qui hoc egerunt, utrum juste an injuste hoc fecerint. Ego, dum in episcopatu Moguntiensis Ecclesiae indignus constitutus sum, inveni eum in Hiltineshaim in Saxonia episcopalem sedem habere. Nec eum prohibui praesulis 110.0494B| officium gerere, quia audivi, ab Apostolica sede in locum suum restitutum esse. Sicque ad finem vitae in suo officio remansit. Rogantibus autem quibusdam fratribus, Hincmaro episcopo [Rhemensi] nuper pro hoc ipso epistolam direxi, quia audivi eum, illos quos Ebo post restaurationem suam consecravit, a sacerdotali atque clericali officio removisse. Postquam autem mihi inde responsum opportunum redditum fuerit, tibi intimare curabo.
Haec igitur tibi, sancte frater, juxta postulationem tuam ad interrogata, quantum aegritudo infirmi corporis mei sinebat, et commoditas temporis permisit, juxta sanctorum canonum instituta et sanctorum Patrum sententias, respondere curavi. Tu autem, qui sospes es, et multorum librorum copiam acquirere 110.0494C| et legere vales, si quid melius et congruentius invenire poteris, meae parvitati in epistolari scriptura intimare non graveris.