Migne Patrologia Latina Tomus 89
Poenitentiale (Egbertus Eboracensis), J. P. Migne
PRAEFATIO.
(0401A) Cum quis ad poenitentiam suam abit, tunc cum maximo timore Dei et humilitate coram ipso se extendat; et oret flente voce, ut eum poenitentiam facere doceat omnium eorum delictorum quae adversus Dei voluntatem fecerit; et confiteatur illi malefacta sua, ut sacerdos sciat quam poenitentiam ipsi imponere debeat. Tunc sacerdos eum interroget, quamnam fidem in Deum habeat; et ipsum vario modo exhortetur ad animae suae necessitatem, et admoneat, ac ita dicat: Credisne in Deum omnipotentem, et in Filium, et in Spiritum sanctum? Credisne quod omnes homines a mortuis resurgent in die judicii? Num te poenitet omnium eorum quae tu malefecisti, dixisti, et cogitavisti? Visne remittere (0401B)omnibus iis qui unquam in te peccaverunt? Si dixerit Volo, tunc ei dicat: Deus omnipotens tui misereatur, et mihi concedat quod debeo. Jejuna quolibet die hoc tempore quadragesimali ad Nonam, et abstine ab albo; et cave tibi ab octo capitalibus vitiis, (0402A)ne ea committas; quae sunt homicidium, et furtum, et perjuria, et avaritia, et injustus concubitus, et luxuria, et detractio, et falsum testimonium; et observa duodecim quadragesimae dies, qui quovit anno occurrunt, et cave tibi a sacrificio barbaro, et veneficio, et concubitu cum virgine, et biloquio, et superbia, et ambitione aliorum hominum possessionis: cave tibi ab his omnibus, et dilige Dominum tuum cum toto animo, et cum omni virtute, et omnibus viribus, et toto corde intimo firmiter; et esto benignus erga pauperes, et mansuetus, et eleemosynas distribuens, et diligenter ecclesiam visitans, et diligenter decimas dans Ecclesiae Dei, ac pauperibus: tunc Deus tibi benevolus, et beneficus, et misericors erit, et tu regnabis cum ipso in saecula saeculorum (0402B)absque fine, si ita feceris; et oro te, ut mihi dicas omnia quae unquam malefecisti, quoniam tibi expedit pudefieri nunc hic coram me solo misero, quam deinde coram Deo in magno judicio, ubi coelicolae, et terricolae, et inferi omnes erunt congregati.
LIBRI PRIMI PARS PRIMA. CAPUT PRIMUM. De presbyteri prudentia. (0401) Convenit cuilibet sacerdoti, cum poenitentiam jejunii aliquibus imponit, ut sciat quisnam ille sit, an sanus, an infirmus; dives, an pauper; quam juvenis, vel quam senex sit; utrum sit ordinatus, an laicus, et qualem poenitentiam faciat; an sit caelebs, an uxoratus: (0401C)omnes homines decet discretio, licet studio adulterium non committant. Divites severius judicandi sunt quam pauperes, juxta jus canonicum.
CAPUT II. Jus de variis peccatis. Theodorus sanctus et pius episcopus constituit hanc lectionem in exemplum et doctrinam omnibus illis qui delicta sua apud Deum emendare volunt, et ita dixit: Legimus in Poenitentiali quod poenitentia facienda sit pro capitalibus criminibus annum, vel duos, vel tres (in) pane et aqua; et pro minoribus criminibus hebdomadam, vel mensem, omnes eodem modo. Sed hoc apud nonnullos res dura, et difficilis est, ideo docebimus quibus rebus hoc redimere debeat qui jejunium suum servare nequit; hoc est ut psalmodia et eleemosynis per longum spatium poenitentiam (0402B)agat, et si omnia implere possit quae in hoc libro scripta sunt, valde bonum et legitime ordinatum est; et si non possit, cantet quinquaginta psalmos juxta ordinem in ecclesia, vel in alio secreto loco; et qui unam septimanam jejunat cum pane et aqua, cantet trecentos psalmos genibus flexis, vel trecentos et viginti absque genibus flexis, prouti (0402C)supra dictum est; et si quis per mensis spatium poenitentiam agere debet cum pane et aqua, cantet mille et ducentos psalmos flexis genibus: et absque genibus flexis mille sexcentos et octoginta; ac deinde quolibet die se recipiat ad meridiem praeter dies Mercurii, et Veneris; tunc jejunare debet ad Nonam, et abstineat a carne et vino, hoc est omnis generis potu quo quis inebriari possit, et uratur omnibus aliis cibis quos Deus ei dederit, postquam cantaverit; et si nec psalmos norit, nec jejunare possit, distribuat quolibet die obolum, vel valorem ejus pauperibus; et qualibet hebdomada jejunet unum diem ad Nonam, et alium ad vesperas, et utatur iis quae habet, prouti supra dictum est. Et si quis annum integrum poenitentiam agere debet, distribuat viginti sex solidos ad eleemosynas, et qualibet hebdomade jejunet duos dies, prouti supra dictum est; et consideret in tribus (0403A)illis quadragesimis quid cibus ejus fuerit, dimidiumque ejus ad eleemosynas distribuat. Secundo anno poenitentia inchoanda est a Nativitate Domini ad Epiphaniam, et a Paschate ad Pentecosten; et homo qui non potest peccatorum suorum poenitentiam agere, uti supra dictum est, distribuat primo anno viginti sex solidos ad eleemosynas, et secundo viginti, et tertio octodecim, qui sunt sexaginta quatuor solidi. Et sciat dives quod Deus ipsi multas opes et possessiones hujus vitae concrediderit, quo modo crimina sua capitalia emendare debeat. Sumat Evangelium et ibi legat quomodo Zacchaeus cum Domino locutus sit, cum ad prandium eum in domum suam susceperit, tunc invocabat eum, ita dicens: Domine, omnium bonorum meorum trado dimidiam partem pauperibus; (0403B)et si per injustam fraudem aliquibus aliquid abstuli, reddo quadrifariam. Et tunc a Domino promeruit audire: Hodie domui huic salus facta est; hoc est omnium peccatorum remissio. Et ad augenda haec bona opera, de quibus supra diximus, liberet, et redimat eos qui in captivitate sunt, et ab illo die, quo injustitiam suam derelinquit, non renovet illam deinde, ne forte similis sit cani qui devorat quod prius evomuit, neque negligendum est quod Apostolus dixit: Qui per corpus suum peccat, per corpus suum hoc compenset; hoc est, in jejunio, et in vigiliis, et in orationibus, et in precibus ad Deum, in compunctione cordis, et cum effusione lacrymarum.
Prima abstinentia est baptismus ignis, secunda est amor Dei, tertia est desiderium eleemosynarum, (0403C)quarta est effusio lacrymarum in vera poenitentia, quinta est confessio flagitiorum, sexta est afflictio cordis et corporis in jejuniis, septima est ut mores corrigantur coram Deo, octava est preces sanctae pro flagitiis illis, nona est misericordia et bona fides, decima est ut alii a flagitiis ad Dei voluntatem ducantur, undecima est remissio Dei, ut per hoc Deus peccata ipsi condonet, duodecima est martyrium, uti fiebat ad Christi passionem.
CAPUT III. De episcopi adulterio. Episcopus, si adulteretur, juxta jus canonicum jejunet duodecim hiemes, et eleemosynas reddat multas, et cum effusione lacrymarum Dei honorem (0403D)exoret. Aliqui volunt ut se deinde ordinibus privet.
CAPUT IV. De presbyteri adulterio. Presbyter cum fornicatus fuerit, jejunet tres hiemes, et tria jejunia per hebdomadam jejunet duobus diebus ad Vesperam. Si cum moniali fornicatus fuerit, multum auctum sit jejunium ejus, hoc est septem annos.
CAPUT V. De sacerdote qui seipsum impuris sermonibus vel aliquibus aliis vitiis polluit. Sacerdos qui impure loquitur, vel ex visu aut aspectu mulieris se polluit, et se non purgat, jejunet viginti dies; qui propria voluntate admodum pollutus fuerit, jejunet centum dies. Si invitus in somno fuerit pollutus, surgat et cantet psalterii psalmum, et (0404A)crastino die maxillam suam triginta vicibus ad terram inclinet. Si invitus fuerit pollutus, vel si volens in somno moechatus sit, cantet viginti quatuor psalmos. Si quis in ecclesia dormiens semen suum effuderit, surgat et cantet psalterium. Si sacerdos cum cupidine mulierem osculetur, poeniteat ejus viginti dies. Si sacerdos polluatur, cum mulierem tetigerit, jejunet quadraginta dies, nonnulli volunt triginta. Si sacerdos cogitationis voluntate pollutus sit, jejunet hebdomadam; si tactu manus, jejunet tres hebdomadas. Si quis crebro fornicationem commiserit, canon judicat ut decem hiemes jejunet; nonnulli volunt annum, et cum discretione tres.
CAPUT VI. De presbytero qui baptizare detrectat ob itineris sui necessitatem. (0404B) Quicunque sacerdos in propria sua provincia, vel in aliqua alia proficiscatur, et si in itinere ejus baptisma ab ipso exoretur, et ille neget, detineatur in itinere suo, et si infans ethnicus moriatur, ordine suo spolietur.
CAPUT VII. De non baptizato presbytero et de eo quem ipse baptizat. Quicunque presbyter si norit quod non sit baptizatus, baptizetur, et omnes illi quos antea baptizaverat. Attamen papa Romanus constituit, si missae administrator vitiosus sit, vel paganus, quod servitium Spiritus sancti esset in dono baptismi, non tamen in hominis alicujus.
CAPUT VIII. De episcopo et presbytero qui ordinem suum perdit. (0404C) Si quis ordinem perdat, presbyter, vel episcopus, poenitentiam agat usque ad mortem, ut ejus anima vivat. Sacerdos si hominem occidat vel fornicetur, ordine suo spolietur; si aliquem vulneret, jejunet centum dies.
CAPUT IX. De iis quibus indutus esse debet sacerdos cum missam celebrat. Cum sacerdos missam celebrat non portet caracallam cassiatam, sed cum Evangelium legit, imponat eam humero.
CAPUT X. De sacerdote, cum calicem effundit, et de cibo ante Eucharistiam. Cum sacerdos calicem effuderit, postquam missam (0404D)celebraverit, jejunet triginta dies; si comedat antequam ad Eucharistiam abeat, et postquam Eucharistiam acceperit, jejunet septem dies.
CAPUT XI. De presbytero, si aliquid magni pretii auferat. Si presbyter furtum magni pretii commiserit, jejunet quinque hiemes, vel prouti episcopus ipsi adnotaverit.
CAPUT XII. De diacono et monacho, si fornicentur. Si diaconus fornicatus fuerit, jejunet tres hiemes, et monachus totidem; si infantem genuerit, jejunet magis, prouti episcopus vel jura adjudicaverint ipsi: homo non ordinatus, et qui non est monachus, si fornicatus fuerit, jejunet duodecim menses; si infantem (0405A)genuerit, jejunet tres hiemes; si eum occiderit, jejunet septem hiemes.
CAPUT XIII. De monachis et monialibus, si fornicentur. Monachus vel femina consecrata si fornicati fuerint, jejunent septem hiemes, nonnulli volunt tres. Juveni non est danda uxor, si prius ordinem monachalem in animo habuerit.
CAPUT XIV. De laicis, si fornicentur. Laicus uxorem habens, si alterius viri feminam foedet, vel virginem, jejunet unam hiemem; si infantem habeat, jejunet tres hiemes; si autem caelebs sit, jejunet septem hiemes, aliqui volunt decem. Si quis cum matre sua, vel sorore, vel filia coeat, jejunet (0405B)duodecim hiemes, et videat tamen sacerdos, in quo ordine ipse sit. Quilibet homo cum bestia rem habens, jejunet decem hiemes, vel septem; aliqui volunt tres hiemes, aliqui unam, aliqui centum dies; videat quid sit homo, quid sit bestia. In omnibus rebus sacerdoti convenit prudentia, uti antea diximus. Quicunque in os semen effuderit, jejunet septem hiemes. Quilibet homo qui cum verna sua fornicatus fuerit, jejunet unam hiemem; si ipsa infantem habuerit, redimat eum, et jejunet tamen unam hiemem.
CAPUT XV. De injustis operibus juniorum. Si parvus puer a majori opprimatur in coitu, jejunet quinque noctes; si eum patiatur, jejunet viginti noctes; si furetur, vel animal per se mortuum (0405C)edat, et ipse hoc norit, jejunet septem dies. Si viginti annos habeat et tale quid fecerit, jejunet viginti dies. Si idem manu sua se polluat, jejunet viginti dies. Si hoc in virili aetate accidat, jejunet quadraginta dies; nonnulli volunt centum.
CAPUT XVI. De menstruae consuetudinis fornicatione, et de alia injusta fornicatione. Quilibet vir, qui cum uxore sua in consuetudine ejus menstrua rem habuerit, jejunet quadraginta dies: et quilibet qui sanguinem suum, vel viri semen biberit, jejunet quinque hiemes. Quilibet homo in ecclesia fornicans judicetur quod episcopo justum videtur, et juxta hoc puniatur. Si quis cum bestia vel cum masculo coiverit, jejunet decem hiemes. Si (0405D)pueri inter se fornicationem committant, suspendantur. Bestia si a masculo sit polluta, occidatur, et detur canibus; si dubitetur, vivere permittatur.
CAPUT XVII. De ethnicorum fornicatione, et de eo qui nesciens esse bis baptizatus, et de eo qui ab illegitime fornicante presbytero baptizatus est, et de eo qui bis sua sponte baptizatus est. De ethnicorum fornicatione, et de eo qui invitus bis fuerit baptizatus, et de eo qui baptizatus fuerit ab injuste fornicante presbytero, et de eo qui sua sponte bis baptizatus fuerit. Quilibet ethnicus deserat uxorem suam ethnicam in potestate sua, post baptisma ejus, sive ipse (baptisma) habeat sive non; ita etiam si uter eorum sit ethnicus, vel baptizatus. Ethnicus (0406A)a baptizato discedere debet, uti apostolus dicebat: Infidelis si discedit, discedat. Qui bis baptizatus fuerit, ita ut nesciret, non imponatur ei aliquod jejunium nisi juxta canonicum jus sit consecrandus, licet necessitatem suam celet. Si vir a presbytero adultero baptizatus sit, statim rebaptizetur. Quilibet qui sciens aliquem secunda vice baptizat, hoc est quasi Christum suspenderet, jejunet septem hiemes; duas dies jejunii per hebdomadam, et tres plenario jejunet.
CAPUT XVIII. De eo quod vir mulierem in baptismate suscipere debet et mulier virum. Masculus feminam in baptismo suscipere debet, et femina masculum. Baptizatus [ Lege baptizans] non comedat in domo cum baptizatis, nec eos osculetur, (0406B)eo magis quia hoc ei non licet apud ethnicos.
CAPUT XIX. De viri et mulieris promissis. Si aliquis vir vel femina caelibatum servare voverit, et deinde vir in legitimo matrimonio copulatus sit, non negligatur hoc quod jejunet tres hiemes, quoniam stultum et impossibile votum violatum est. Si uxor viri cujusdam adulteretur, maritus eam potest deserere, et aliam ducere, si ea prima fuerit uxor; si autem secunda vel tertia fuerit, non potest aliam ducere; si uxor flagitia sua commitere velit intra quinque annos, alii viro nubere debet. Si mortuus maritus sit, uxor intra annum alium sumere potest. Quicunque maritus uxorem suam deseruerit, et se injusto matrimonio (alii) adjungat, jejunet septem (0406C)hiemes severum jejunium, vel quindecim leviora. Quicunque multa mala perpetraverit in homicidium, et occisionem hominis, et injustum concubitum cum bestiis, et cum mulieribus, eat ad monasterium, et semper jejunet usque ad finem vitae, si valde multa commiserit.
CAPUT XX. De eo quod virum non deceat uxorem suam nudam videre; et de eo quod cum ipsa rem habere nequeat. Non decet virum uxorem suam nudam videre. Cum vir et mulier matrimonio juncti sunt, et vir cum ea coire nequeat, mulier eum deserere potest, et alii nubere, si hoc in viro manifestum sit. Parentes debent mulieres matrimonio jungendas viris tradere; excipe si ipsa omnino contradixerit, quod eum nolit, tunc illa, si ipse velit, hoc omittere potest, et ad (0406D)monasterium aditum eligere, si ipsa velit. Si femina cum viro habitare nolit, cui antea nupta erat, reddatur ei pecunia quam pro illa tradidit, et tertia etiam pars haereditatis ejus; et si ipse hoc nolit, perdat pecuniam, et femina abeat ad monasterium, vel alibi in castitate se contineat.
CAPUT XXI. De injusta fornicatione. Si maritus cum uxore sua canino more coeat, jejunet quadraginta dies; si cum extis ejus coeat, jejunet decem hiemes. Quilibet homo Solis die vel nocte coiens, jejunet tres dies. Maritus non coeat cum uxore sua quadraginta dies ante Pascha, nec septem dies ante Pentecosten, nec quatuordecim dies ante Natale Domini.
CAPUT XXII. De diversis homicidiis. (0407A) Si quis alterum occidat in homicidio in ira et in secreto, jejunet tres annos, nonnulli volunt septem. Quicunque homicidio consentit, et illud deinde committat, jejunet quinque hiemes; nonnulli volunt septem, et quadraginta dies ecclesiam non ingrediatur. Quicunque servum suum occiderit, jejunet unum annum. Quicunque in genitalibus alteri imbecillitatem intulerit, vel ei vulnus inflixerit, compenset ei vulnus illud, et opus ejus operetur, usque dum vulnus sanetur, et praemium medico tradat, et jejunet duo vel tria jejunia; si nesciat quomodo solvat, jejunet duodecim menses. Quicunque aliquem occiderit, jejunet tres hiemes; si autem cognatis (0407B)ejus ipsum compensare voluerit, jejunet annum et dimidium. Si quis alterum vulneret, pro sanguinis effusione jejunet quadraginta dies.
CAPUT XXIII. De episcopi, et presbyteri, et monachi occisione. Si quis episcopum vel presbyterum occiderit, hoc ad regis vel episcopi jus pertinet: quicunque presbyterum vel monachum occiderit, hoc sit juris episcopalis an arma deponat, et ad monasterium abeat, vel septem hiemes jejunet.
CAPUT XXIV. De variis homicidiis. Si quis alterum in pugna publica occiderit, vel ex necessitate, cum domini sui mercem eriperet, jejunet quadraginta dies. Si quis alterum occiderit, nequaquam (0407C)in homicidio, duodecim menses jejunet. Si quis patrem suum, vel matrem, sororem, vel fratrem, filium, vel filiam occiderit, hoc est juris episcopalis, nonnulli volunt ut poenitentiam agat in terra peregrina decem hiemes. Homo qui odit fratrem suum homicida est, uti Joannes evangelista dicit.
CAPUT XXV. De fratribus, quomodo cognatam uxorem sumere possunt, et de variis rebus aliis. Duo fratres duas sorores in uxores ducere possunt, et pater ac filius matrem ac filiam. Si servus et serva mutua voluntate se conjungat, et si deinceps aliquis eorum manumittatur, et nequeat servam redimere, quocunque modo liber sit, servae libertatem (0407D)lucrari debet. Quicunque homo liber servam in uxorem duxerit, non debet illam deinde relinquere, si mutuo consensu antea serva fuerat. Quicunque parturientem uxorem liberam fecerit, infans tamen est servus. Qui in legitimo matrimonio est, tres dies ante jejunium quadragesimale, non congregetur, ita etiam quadraginta dies totos usque ad nonum diem in Paschate. Quicunque maritum vel uxorem habuerit, licet illegitime, attamen quomodocunque potest cibos illi coemere debet, quoniam propheta ait: Domini est terra. Maritus et femina si in matrimonio conjuncti sunt, si alter velit Dei servus esse, et alter nolit, vel alteruter eorum sit infidelis, vel sit sanus, attamen cum consensu mutuo separentur si velint.
CAPUT XXVI. De viri lotione post coitum. (0408A) Si maritus cum propria sua uxore coeat, lavet se antequam ad ecclesiam abeat; si mulier maritum suum a se rejiciat, et dein nolit resipiscere, et cum eo in quinque annis pacem inire, maritus cum consensu episcopi, aliam uxorem ducere potest. Si maritus uxoris in captivitatem ducatur, exspectet eum sex annos, et ita vir uxori faciat, si ei captivitas accidat; si maritus aliam uxorem ducat, et captiva post quinque annos redeat, deserat posteriorem, et captivam sumat, quam antea eodem modo duxerat. Cum vir in adulterio conjunctus sit uxori suae familiae, post uxoris suae mortem, legitimo jure uxori illi conjungatur.
CAPUT XXVII. De adolescentibus et puellis, in qua aetate seipsos gubernare possunt. (0408B) Puella quatuordecim annorum corporis sui potestatem habere potest. Adolescens cum quindecim est annorum, in propria sua potestate sit; deinde se monachum potest facere, si velit, et non ante. Femina usque dum sit tredecim vel quatuordecim annorum, sit in parentum suorum potestate; post hanc aetatem dominus ejus illam capere potest, cum sua voluntate. Pater filium suum, si valde pauper sit, ad servitium tradere potest, usque dum septem anni praeterierint; absque filii voluntate tamen non tradat ipsum. Si inimicus vir aliquem uxore privet et ipse eam obtinere nequeat, aliam sibi sumat, quoniam (0408C)hoc melius est quam adulterii flagitium committere.
CAPUT XXVIII. De eo quod cognati coeant, et quandiu mulier gravida a viro abstinere debet. In quinto gradu permittantur homines matrimonium inire, et in quarto, si hoc occurrerit, non separentur, in tertio gradu separentur. Abstineat mulier a marito suo septem menses antequam eam cognoscat, et post partum ejus quadraginta dies. Quicunque maritus cum uxore sua in illo tempore coeat, jejunet viginti vel quadraginta dies. Mulier in consuetudine sua menstrua ad ecclesiam non confugiat, nec ad eucharistiam accedat, nec monialis nec mulier laica; sicubi hoc fecerint jejunet viginti dies.
CAPUT XXIX. De uxore quae artem magicam exercet. (0408D) Si mulier artem magicam, et incantationem, et veneficium, et simile quid committat, jejunet duodecim menses, vel tria jejunia, vel quadraginta dies: sciat, quantum flagitium sit. Si illa cum venefico coeat jejunet septem hiemes. Mulier quae ecclesiam intrat antequam a sanguine suo se purgat, jejunet quadraginta dies. Mulier si semen viri cum cibo suo miscet, et hoc facit ut masculis eo charior sit, jejunet tres annos.
CAPUT XXX. De muliere si infantem suum recens natum arte magica occidit. Si mulier abortum promoveat conceptu sui in utero (0409A)et in quadraginta diebus occidatur id quod semine conceptum est, antequam animatum sit, quasi pro homicidio jejunet tres annos, et qualibet hebdomada duos dies ad vesperam, et tres jejunium legale; si ipsa abortiat, annum, vel tria jejunia legalia.
CAPUT XXXI. De muliere quae infantem suum occidit, et de eucharistia ac esu sanguinis. Si mater infantem suum occidat, jejunet quindecim hiemes absque cessatione, exceptis diebus Solis. Si pauper sit, jejunet septem annos; si ea cum aliis fornicetur, jejunet decem annos. Si mulier aliqua arte coitum suum adjuvat, uti ipsa novit, jejunet duos annos, quoniam ipsius est pollutio. Unum jejunium competit viduis et feminis. Majus competit uxori maritum (0409B)habenti, si adulterium committat. Uxor non deserat maritum suum, licet adulteretur. Uxor ad eucharistiam accedat antequam pariat, cum maxime ei necessarium sit. Mulier quae mariti sui sanguinem pro aliquo medicamento tradit, jejunet quadraginta dies.
CAPUT XXXII. De immolatione inimicorum, et de fascinatione ubi frumentum ardet. Si quis praemium aliquod magnum saltem diabolis immo' et jejunet per annum; si aliquid magnum sacrificet, jejunet decem hiemes: quicunque inimicis assignatum cibum sacrificat, et deinde sacerdoti confiteatur, videat sacerdos cujus ordinis homo sit, vel cujus aetatis, quam peritus sit; et deinde ita judicet, prouti ipsi justissimum videbitur. Quicunque frumentum (0409C)urit in loco ubi mortuus est, in salutem vivorum, et masculi, jejunet quinque hiemes.
CAPUT XXXIII. De fascinatione mulieris, et de eo si illa fornicetur, et de voto ejus post mariti sui obitum. Si mulier filiam suam super domum vel fornacem collocet, ideo ut febrim ejus curare velit, jejunet septem annos. Si ea in illegitimo adulterio sit, et maritus illius cum ipsa habitare nolit, abeat ea ad monasterium, si velit; si nolit, sumat quartam partem haereditatis. Si femina aliqua injustum adulterium committat, poena ejus sit in potestate mariti sui. Uxor quae pro uno marito est, si Deo promittat quod post mariti sui mortem alium nolit, et ipsa (0409D)alium sumat, tunc poeniteat ipsam, quod promissum suum non impleverit; emendare deinde velit circa undecimum annum, postquam in mariti sui potestatem pervenerit; hoc est utrum ipsa id impleat, vel utrum cum necessitate cum viro quocum est vivere debeat. Si quis absque consensu episcopi promittat, promissum sit in episcopi potestate, hoc est utrum illum mutet, vel non.
CAPUT XXXIV. De perjurio. Si quis perjurium faciat in ecclesia vel in libro Christi, vel super sanctas reliquias, jejunet quatuor hiemes. Si quis perjurium faciat in manu episcopi, (0410A)vel sacerdotis, vel diaconi, vel ad sanctificatam Christi crucem, jejunet annum unum. Si quis ad juramentum ducatur, et nesciat aliud jus praeter hoc, et ille tamen cum aliis juret, et ita decipiatur, et deinde sciat quod falsum esset, jejunet tria legalia jejunia. Quicumque sua sponte pejeret, et norit deinde quod perjurus sit, jejunet tres vel duas hiemes. Si quis in laici manibus juret, nihil obstat an cum astutia, jejunet juxta jus canonicum, antequam ad eucharistiam abeat, antequam jejunium fixerit. Nonnulli volunt ut statim circa duodecim menses, vel circa septem menses adeat; nonnulli volunt ut cum jejunium suum fixerit.
CAPUT XXXV. De injustis operibus diei solis. (0410B) Graeci eum qui die Solis laborat prius verbis minantur; si deinde faciat, tunc aliquid operis ejus illi saltem adimitur; tertia vice suspenditur, vel jubent jejunare septem dies. Graeci volunt ut quolibet die Solis ad eucharistiam abeant tam laici quam sacerdotes; et qui tribus diebus dominicis non abit ad eucharistiam, excommunicatus est juxta jus canonicum. Ita Romanus abit ad eucharistiam, nisi quod excommunicet eum qui nequeunt. Diaconi non frangant panem consecratum cum Graecis, nec legant collectas, nec dicant: Dominus vobiscum. In uno eodemque altari quotidie duas missas celebrare debes. Qui non adest priori missae non debet ad osculum accedere ante eucharistiam. Qui ad eucharistiam accedere (0410C)non vult, non accedat deinde ad presbyterum pro pane, vel pro eucharistia, vel pro osculo. Non debet quis ad presbyterum eucharistiae gratiae accedere, qui consecrationem vel lectionem non potest juxta consuetudinem implere.
CAPUT XXXVI. De missae celebratione pro monacho et laico. Pro mortuo monacho statim tertio die missa cantanda est, et juxta id quod abbas voluerit. Pro pio laico tertio die, vel circa septimum diem missa cantanda est; pro poenitenti homine circa triginta, vel circa septem dies missa celebranda est, si pro eo cognati et amici ipsius fidejubeant, et pro anima ejus saltem aliquid benefaciant altari. Apud Romanos (0410D)consuetudo est corpus consumpti hominis et mariti in ecclesia sepeliri, et chrismate corpus ejus ungere, et missam celebrare super eum, et cum cantu ad sepulcrum portare; cum in sepulcro collocatus sit, terram super eum jacere, tunc primo, et tertio, et nono, et trigesimo die pro illo missam cantare, et postea uti quisque voluerit.
CAPUT XXXVII. De mulieris perceptione sanctae eucharistiae. Mulieres sub Brunonis regulis ad eucharistiam accedant, uti Basilius docebat. Apud Graecos uxores sacrificium immolare debebant, uti apud Romanos. Tria jejunia legalia sunt quotannis, unum pro omni (0411A)populo, nempe quadraginta dies ante Pascha; deinde cum decimum obolum annuum solvimus, et hoc quadraginta dies ante Natale Domini: tunc omnes pro exercitu orent, et orationes legant, et quadraginta dies post Pentecosten.
CAPUT XXXVIII. De vulpibus, et de avibus, et equis, ac feris bestiis quae comedendae sunt. Pisces emi possunt, licet mortui occurrant, quoniam alius speciei sunt. Caro equina non est prohibita, licet multae familiae eam emere nolint; aves et aliae bestiae, quae in retibus sunt suffocatae, non sunt comedendae; neque quas accipiter momorderit, si mortuae inveniantur, non sunt edendae; quoniam ita exstat in Actibus apostolorum injunctum: Abstinete (0411B)vos a fornicatione, et a suffocato, sanguine et idololatria. Halices comedi possunt et boni sunt in febre, et dirrhaea, elixi in aqua, et fel eorum cum pipere misceri potest ad scabiem oris (sanandam).
CAPUT XXXIX. De apibus quae pungunt homines et de variis rebus. Si apes hominem occiderint, ita occidantur antequam ad mel perveniant, et saltem ut non per noctem ibi habitent; et edatur mel quod fecerunt. Si porcellus ceciderit in aquam, et vivus extrahatur, spargatur super aquam illam aqua consecrata, et suffiatur cum thure, et vendatur aqua illa; si tunc mortuus sit, et tunc aqua vendi nequeat, effundatur. Si quis impuris manibus cujuscunque generis tangat, vel canem, vel catum, vel murem, vel purum aut (0411C)impurum aliquod animal, Theodorius dicebat quod nihil ei doleat, Si in parvam aliquam aquam mus, vel mustela inciderit, et ibi moriatur, aspergatur cum consecrata aqua, et vendatur (aqua). Quicunque impurum animal pro sua necessitate vendit, nihil ei doleat. Infirmis hominibus permissum est quovis tempore, et quando iis placuerit, cibum sumere. Si quis bis confirmetur, et hoc sciat, jejunet septem hiemes; si hoc nesciat, jejunet tres hiemes.
CAPUT XL. De violatis porcis, et de aliis impuris animalibus. (0412A) Si sus edat carnem mortuam, vel sanguinem humanum absorbeat, permittimus tamen ut non abjiciatur, licet comedi non debeat, usque dum purus sit. Si gallina hominis sanguinem bibat, post tres menses in usum converti potest, licet vetus de hoc non habeamus testimonium. Si quis aliquid cruentum edat, in dimidio elixo cibo, si sciat, jejunet septem dies; si hoc nesciat, jejunet tres dies, vel psalterium cantet. Qui proprium sanguinem in saliva nesciens devocet, non est hoc aliquod damnum. Qui aliquid edit ejus quod canis vel mus comedit, vel cui mustela adjacuit, et ipse hoc sciat, cantet centum et decem psalmos. Qui alteri aquam vendit in qua mus (0412B)vel mustela fuerint submersi, si sit rusticus, jejunet tres dies; si sit religiosus, cantet trecentos psalmos; si ante nesciverat, et postea sciat, cantet psalterium.
CAPUT XLI. De sancti Dyonisii et sancti Augustini dictis. Dionysius Areopagita dicebat quod cantus apud Deum odiosus esset, si quis pro malis hominibus missam celebret; at Augustinus dicebat quod pro omnibus hominibus celebranda sit, sive id in commodum fiat hominibus mortuis, sive orantibus, et hostiam liberaliter immolantibus. Qui pro mortuo jejunat, hoc ei ipsi sit solatium, si mortuum non adjuverit. Deus solus scit quid mortuus commiserit.
Sanctus Sylvester dicebat: Acolythus non diffamet subdiaconum aliquem, nec exorcista diffamet aliquem (0412C)acolythum, nec ostiarius lectorem aliquem aliquo jure; et nolumus ut subdiaconus, vel acolythus, vel exorcista, vel ostiarius, vel lector, licet infantes habeant, ejiciantur, et legem conjugalem ac Christi recte annuntient: nisi excipe, si omnia non sint quam certissime pura, loquatur septem linguis; nec diaconus aliquis ejici potest, nisi triginta et sex (testium) numero, et presbyter, quadraginta et quatuor numero sint.
LIBRI PRIMI PARS ALTERA. CAPUT PRIMUM. Hic incipit primum caput (quomodo) aliquem deceat sibi praecavere juxta peccatorum rationem. (0411) Decet sacerdotem considerare peccatorum emendationem juxta jus episcopale, et non respicere divites nec pauperes, ut eis praescribat, prouti liber ipsi praescribit; quoniam Salvator dicit, si sacerdos nolit peccatori emendationem peccatorum suorum praescribere, quod animam illam ab ipso deinde requiret.
CAPUT II. De eo qui in extremo (vitae) suae die ad poenitentiam peccatorum suorum se convertere velit, ut hoc illi non negetur. Sanctus Isidorus dicit, quod opinio esset hominis veram confessionem et conversionem Deo acceptam (0412D)fore in extremo ejus die; quoniam Salvator dicit: Quocunque die homo ad piam vitam revertitur, vivet, et non morietur: ideo non est rejicienda vera resipiscentia, quocunque tempore fiat; quia sacerdos nullam habet necessitatem illis hominibus veram confessionem denegandi, quia Deus contemplatur cujuslibet hominis cogitationes interiores, et novit secreta cordium omnium hominum.
CAPUT III. De eo qui desiderat poenitentiam agere, et viaticum, hoc est Christi corpus, ex timore mortis; et de eo cui sermo ademptus est antequam confessarius venerit. Furi necesse est ut sacerdos hujus conditionis hominem consoletur, et confessionem ejus audiat, et ei (0413A)saltem cucharistiam non deneget; et licet cum illa infirmitate adeo labefactatus sit uti loqui nequeat, uti ante poterat; tamen si testimonium habeat illorum qui cum ipso sunt hominum, quod confessionem fecerit et eucharistiam perceperit, tunc sacerdos ei remissionem det, et judicium ipsius faciat.
CAPUT IV. De eo qui peccatorum suorum confessionem meditatur. Multi homines poenitentiam aggredi vellent, ast duditant deinde de peccatorum suorum multiplicitate, et desperant posse se portare id quod confessarius ipsis praescribit, et relinquunt eam; tunc desperatio haec gravius peccatum esse putatur quam peccata quae confiteri cogitabat, et quod jam negligit. Ast qui cum compunctione peccata sua confiteri (0413B)velit, suscipiatur a sacerdote, et assignet ei poenitentiam, quae ad id pertinet ut anima vulnerata, quae per peccata vincta et vulnerata est, pervenire possit ad verum medicamentum, hoc est remissionem Dei.
CAPUT V. De eo quod quis in multis rebus a desiderio vitae suae abstinere debeat, si peccatorum suorum emendationem facere velit. Unum est ut justum hominem poeniteat omnium quae erga Deum delinquit, et alterum est ut omittat illa quae corpori suo charissima sunt, ex amore vitae aeternae; quoniam Paulus apostolus dicit: Omnia mihi licita sunt, sed non mihi expediunt omnia: hoc est desiderium mundi, quod nihil iis conducat qui (0413C)plenario illud committunt; omnibus etenim hominibus valde necessarium est, ut non omittant peccata sua confiteri, vel emendare, quia omnibus hominibus expedit peccata sua hic corrigere, quam in aeternis tenebris permanere.
CAPUT VI. De eo quod poenitentiam agenti non est licitum aliquam mercaturam exercere. Sanctus Isidorus, qui librum hunc composuit, dicit de eo qui poenitentiam auspicatur pro capitalibus criminibus, et qui ad tempus terra expulsus est; et ait quod illi non sit permissum in loco mercatorio mercaturam aliquam exercere, nec occupari circa aliqua mundana negotia, antequam adimpleverit id quod confessarius ejus illi praescripsit.
CAPUT VII. De eo quod poenitens post poenitentiae suae contritionem, non debeat reverti ad eam. (0413D) Sacra Scriptura dicit quod indecorum sit poenitentem, postquam emendaverit uti confessarius ipsi praescripsit, se aliquo modo mundanis rebus adjungere, et nunquam cogitare de poenitentia, quam antea poenituit, quoniam sanctus Paulus dicit: Qui Deo vult servire non debet occupari in mundanis negotiis.
CAPUT VIII. De eo quod poenitens non observet id quod confessarius ipsi annotat. Sanctus apostolus Petrus dicit quod qui post poenitentiam peccatorum ad mundi hujus vanitatem convertitur, (0414A)similis sit omnino cani qui vomit, et deinde devorat. Hae sunt vanitates hujus mundi; primo superbia, et nequitia, et invidia, et durities cordis, et furtum, et ebrietas, et ira, et adulterium, et sacrificium ethnicum, et avaritia, et praeda, et incantatio, et homicidia, et multae aliae his similes: certe homo qui haec committit, non est dignus aliqua communione cum honestis hominibus, et licet cum aliis ad ecclesiam abeat, non praesumat (tamen) Dei altare appropinquare, vel Christi corpus accipere, antequam ad poenitentiam se converterit; deinde faciat prout confessarius ipsi praescribit et ostendit.
CAPUT IX. De eo quod poenitenti per episcopi intercessionem remissio non detur. (0414B)Episcopo et sacerdoti non convenit illis confessionem denegare qui eam desiderant, licet multifariam in peccatorum negotiis occupati sint; quoniam Dei misericordia tanta est, ut nullus homo eam assequi non possit; et propheta per Spiritum sanctum dixit: Cum peccator a peccatis suis ad poenitentiam convertatur, tunc sanus erit, et deinde dicit: Confitere injustitiam tuam, ut sis justificatus; et Psalmista dicit: Quod cum Domino sit innumerabilis misericordia, ita episcopus et sacerdos misericorditer peccatorem judicare debent, quoniam nemo vitiorum exspers est.
CAPUT X. Deo eo qui sacramentum desiderat in extremitate vitae, et de malo quod inde oritur. (0414C)In sanctorum apostolorum doctrina dictum est: Si homo in extremo suo die desiderat corpus Christi accipere, non denegetur ei: si tamen in contritione antea fuerit, et licet hoc non plenario emendaverit: quoniam hoc est viaticum ejus, et omnium illorum qui ad regnum Dei perveniunt. Et si deinceps ad hanc vitam revertatur, ut hoc observet quod Deo et confessario suo promisit, portione sua bona utatur, et habitet cum morigeris hominibus.
CAPUT XI. De eo quod presbyter poenitentem non debeat suscipere absque venia episcopi, nisi cum episcopum adire nequit. Sacerdotem quam maxime decet diligenter considerare necessitatem animae illius qui poenitentiam (0414D)agere quaerit, quomodo justissime eum praeparare possit ad Dei voluntatem, et ad animae illius commodum, ipsi etiam poenitentiam semper praescribat, juxta delicti rationem: et si delictum adeo capitale sit, ut ab episcopo praescribi debeat, illuc ducatur: quoniam sanctus Augustinus dicit in alio loco: quod si quis per capitalia crimina vinctus esset, ut ad jus episcopale ducatur, et si ad episcopum pervenire nequeat, ut presbyter in illis rebus episcopi vicario munere fungatur.
CAPUT XII. De poenitentibus, quibus temporibus remissio eis danda sit. Hi mores trans mare apud Christianos observantur, nempe, quod quilibet episcopus sit in sede episcopali (0415A)die Mercurii, quem caput jejunii vocamus ante Quadragesimam; tunc quilibet eorum, qui capitalibus criminibus pollutus est, in provincia illa eo die ad ipsum accedere debet, et peccata sua ipsi confiteri, et ipse tum praescribit peccatorum suorum emendationem cuilibet, pro ratione delicti sui; et ita, cum ipsius venia domum redit. Ac deinde die Jovis ante Pascha ad eumdem locum omnes congregat, et episcopus super eos cantat, et remissionem dat (illis), et illi ita domum redeant cum episcopi benedictione. Hoc ita observandum est omnibus Christianis, et diligenter sacerdos considerare debet utrum cum aliqua compunctione, et cum aliqua perfectione poenitens emendaverit id quod ipsi praescriptum erat, et ita ei juxta illud remissionem det.
CAPUT XIII. De eo cui eucharistia prohibita est et sub hoc (interdicto) obit. (0415B) Si alicui eucharistia denegata sit, et ipse interea moriatur, de his rebus nihil aliud edicere possumus, nisi quod ad Dei judicium pertineat; quoniam in Dei potestate erat quod absque eucharistia obierit.
CAPUT XIV. De eo qui pro diversis peccatis suis ad poenitentiam convertere velit cum plena compunctione. (0416A) Quicunque per varia peccata vinctus est, et ea cum animo compuncto, et ex amore aeternae vitae, confessario suo confiteri, et prouti ipsi praescribit emendare velit; permittimus ut a Deo remissionem habeat.
CAPUT XV. De Jacobi sancti apostoli Epistola, in qua dicit quomodo pro aegroto homine orandum, et ipse oleo ungendus sit. Hic notat sanctus Jacobus: quod si quis infirmatus sit, ut invitet ad se sacerdotem suum, et alios. Dei ministros, ut eum admoneant, et infirmus necessitatem suam ipsi indicet, et illum ungant in Dei nomine (0416B)sancto oleo, et per fidelium preces, ac per unctionem conservari potest, et Dominus ipsum erigit; et si plenus peccatorum est, illa ipsi remittentur. Hanc unctionem quilibet fidelis, si possit, acquirere sibi debet, et statuta quae ad eam pertinent, quoniam scriptum est quod quicunque hanc disciplinam habuerit, anima ejus aeque pura sit post obitum ac infantis qui statim post baptisma moritur.
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De eo qui sponte hominem occidit. (0415B) (0415C)Laicus qui aliquem absque culpa occidit, jejunet septem annos: tres in pane et in aqua, et quatuor, prouti confessarius ipsi praescripserit, et post septem annorum poenitentiam, semper diligenter delictorum ipsum pigeat, qua ratione possit, si a Deo remissionem habere velit, quoniam ipsi incognitum est quam accepta Deo futura sit poenitentia ejus; si invitus hoc fecerit, jejunet quinque annos. Qui alium interficere voluerit, et voluntatem suam perficere nequit, jejunet tres annos; unum annum in pane et in aqua, et duos, prouti confessarius ejus ipsi praescripserit. Si laicus aliquem invitus occiderit, jejunet tres annos; unum annum in pane et in aqua, et duos prouti confessarius ejus ipsi praescripserit. Si sit subdiaconus, jejunet quinque annos; si sit diaconus, jejunet (0415D)septem annos; si sit presbyter, jejunet decem annos; si sit episcopus, jejunet duodecim annos. Si quis infantem suum occiderit invitus, jejunet quinque annos; tres in pane et aqua, et duos prouti confessarius ejus ipsi praescripserit. Si episcopus aliquis, vel presbyter hominem occidat, perdat ordinem suum.
CAPUT II. De muliere quae fornicata est et deinde ex timore infantem suum occidit. Si mulier quaedam infantem infra se occidat potu, vel aliis variis rebus, vel deinde postquam genitus sit, occidat, jejunet decem annos; tres in pane et in aqua, et septem prouti confessarius misericorditer ei praescribere volit.
CAPUT III. De eo qui servum suum furti causa occidit, absque hundredi sui testimonio. (0416B) (0416C)Si quis (hominem) possessionem suam occidat, et si nullum testimonium habeat ejus quod commissum est, nisi quod et furore et incuria illum occiderit, jejunet duos annos.
CAPUT IV. Do eo quod mulier ex rancore occidat servam suam. Si uxor aliqua ex aliquo levi furore servam suam suspendit, et ea per suspensionem moriatur, et sit innocens, jejunet domina septem annos. Si autem testes habeat quod nocens esset, jejunet tamen tres annos.
CAPUT V. De eo qui seipsum occidit ex incuria aliqua; et de eo qui pro peccatis suis est punitus. Si quis seipsum occidit armis, vel aliis rebus diversis, (0416D)diaboli instinctu, non est permissum ut pro tali homine missa cantetur, vel cum aliqua psalmodia corpus terrae committatur. Idem jus faciendum est illi qui pro delictorum suorum tormento vitam suam amittit.
CAPUT VI. De eo qui indecenter fornicatur, hoc est cum bestiis, vel se cum juvenibus polluit, vel masculus cum masculo. Vir qui se cum bestia polluit, vel masculus cum masculo in rebus indiscretis, si habeat viginti annos, ut intelligere possit quod rem turpem et indecoram commiserit, resipiscat, confiteatur, et jejunet quindecim annos; et si maritus uxorem suam habeat, et tale quid perpetret, resipiscat, et jejunet quandiu vivit, et non praesumat Domini corpus accipere ante (0417A)finem dierum suorum. Juvenes et imprudentes omnino suspendendi sunt, qui tale quid commiserint.
CAPUT VII. De eo qui adulteratur vel adulterium commiserat. Qui adulterium committit, jejunet septem annos, tres dies per hebdomadam, in pane et aqua, et si mulier praeter verum suum dominum alium virum habeat, eodem sit digna.
CAPUT VIII. De marito qui conjugem suam deserit, et de uxore quae maritum suum deserit et alium eligit. Vir qui veram conjugem suam deserit, et aliam uxorem ducit, est adulter; non tradat presbyter ei eucharistiam, nec ullum eorum jurium quae Christianos decet; et si obire illum contingat, non sepeliatur (0417B)cum Christianis. Et si uxor verum suum maritum deserat, et alium eligat, sit eodem jure digna, uti supra dictum est; et cognati, qui ad hoc dispositi erunt, perdant idem jus, nisi prius ad poenitentiam se convertere velint, prouti confessarius eorum ipsis praescripserit.
CAPUT IX. De marito qui uxorem et pellicem habet. Viro qui legitimam uxorem et pellicem etiam habet, non tradat ei presbyter aliquis eucharistiam, nec aliquod illorum jurium quae Christianis fiunt, nisi ad poenitentiam se convertat. Et si pellicem, et non legitimam uxorem habeat, illud quod ipsi videtur faciendum est, sciat tamen quod uni earum alligatus sit, sive sit pellex, sive conjux.
CAPUT X. De eo qui legitimam uxorem habet et adhaeret extraneis mulieribus. (0417C) Si vir aliquis cum alterius legitima uxore coit, vel uxor cum alterius vero consorte, jejunet septem annos; tres in pane et in aqua, et quatuor prouti confessarius ejus ipsum docuerit.
CAPUT XI. De viro qui duas sorores in matrimonium ducit, vel de uxore fratrem unum post alium sumente. Si uxor aliqua duos fratres unum post alium in consortium sibi sumat, judicio obnoxii sint, et sint in poenitentia quandiu vixerint, prouti confessarius eorum ipsis praescripserit, et post obitum illorum, sacerdos iis faciat jus illud quomodo Christianis faciendum (0417D)est, si promittant quod, si diutius vixerint, se emendaturos esse. Si quis in aliquo nefando delicto permanserit usque ad finem suum, non possumus ei aliquam poenitentiam praescribere, nisi quod ad jus Dei spectet.
CAPUT XII. De eo, si aliqua uxor desponsata sit, quod non permissum sit alteri unquam viro rebus suis eam spoliare. Si uxor aliqua desponsata sit, non est permissum, ut aliquis alius homo eam spoliet; si quis hoc fecerit, sit excommunicatus.
CAPUT XIII. De viro qui uxorem vel puellam assumit cum injustis rebus. Si quis per fraudem uxorem, vel puellam servam (0418A)invitam ad injustum concubitum coegerit, sit excommunicatus.
CAPUT XIV. De viro qui ob injustum concubitum servam procuratricem a domino suo allicit. Si quis per versutias alterius hominis pedisequam ab eo propter fornicationem alliciat, et cum ea invita coeat, si sit vir ordinatus perdat ordinem suum; si laicus sit, excommunicatus.
CAPUT XV. De eo si puella viro desponsata sit, et alius vir illam spoliet invitam. Si puella aliqua desponsata sit, et interea vastetur, vel aliquibus casibus pellatur, sit ejus cui desponsata erat; et si deinde accidat ut proximi fiant, cum (0418B)venia conjungatur, quoniam ipsa invita ab eo fuerat (separata).
CAPUT XVI. De eo, si puella consecrata ad fornicationem alliciatur. De non consecrata puella quae ad injustum concubitum allicitur. Si uxor aliqua ordinetur communi ordine, et ea deinde despiciat sponsum cui antea desponsata erat, hoc est Christus, et ad mundanas vanitates revertatur, et familiam suscipiat, et cogitet possessionibus suis et mundi substantiis iram Dei quam excitavit placare; ast non potest aliquid eorum facere quae corpore pio digna sunt, nec ullus presbyter ab ea confessionem postulare potest, antequam peccatum suum deseruerit, et ad Christum reversa sit, ac (0418C)deinde vivat vitam prouti confessarius ipsius illi praescripserit.
Si puella quaedam in societate cum ordinatis habitet, et ad eumdem ordinem tendat, et interea per diaboli tentationem ad fornicationem instigetur, non sit apud Deum innocens, licet non sit ordinata, quoniam antea cogitabat Dei sponsa fieri; tunc ipsi quam maxime necessarium est ut peccata sua confiteatur et emendet, prouti confessarius ejus illam docuerit.
CAPUT XVII. De viro cognatam in uxorem ducente. Si quis proximam cognatam, vel patris aut fratris viduam, vel matrem suam uterinam in uxorem duxerit, sit excommunicatus ab omnibus Christianis; et si ad poenitentiam se convertat, prouti necesse habet, (0418D)compenset semper, et poeniteat quandiu est, juxta jus episcopale.
CAPUT XVIII. De eo quod sanctus Gregorius de injusto concubitu dicit. Si quis monialem, quae Dei sponsa vocatur, sibi in uxorem ducit, sit ea excommunicata ab omnium fidelium communione. Sacri libri dicunt quod eodem modo obnoxius sit apud Christum, ac regis minister qui cum regis consorte coiret. Et si hoc alicubi accidat, uti non lit, ut aliquis per diaboli tentationem in id inciderit, separentur illi, et uterque eorum semper poenitentiam agat, et precetur quandiu in vivis est semper, juxta jus episcopale.
CAPUT XIX. De viro crebros coitus committente. (0419A) Non est permissum aliquibus Christianis, ut plus quam bis matrimonium contrabant; quoniam sanctus Paulus hoc prohibet in doctrina sua, et docet omnes homines, quomodo circa hoc se gerere debeant; hoc est si prima uxor mariti cujusdam mortua sit, quod cum venia aliam uxorem sumere possit; et si post eam supersit, habitet semper postea absque uxore.
CAPUT XX. Prior et posterior sententia eadem est, licet ita divisa appareat. Ita etiam mulier, si primum maritum suum mortuum sepeliverit, cum venia sumat alium, si hoc eligere velit; et si illa tunc supersit, maneat semper (0419B)in posterum in ordine viduae, quandiu vivit. Et si aliquis vir vel femina hoc violaverit, non diffidant Dei misericordiae, sed convertantur, et emendent, prouti confessarius eorum illis praescripserit et ostenderit.
CAPUT XXI. De eo quomodo conjuges se gerere debeant coram Deo. Sacri libri annotant quid singulis fidelibus faciendum sit, cum legitimam suam conjugem prius domum duxerit; hoc est, juxta libri praescriptum, ut tres dies et noctes primas castitatem suam servent, et tunc tertio die missa eorum fiat, et absque eucharistia, sumatur, ac deinde conjugium suum teneant coram Deo, et coram mundo, ut ipsis necesse est. (0419C)Et omnes familias decet castitatem suam servare quadraginta dies et noctes ante Pascha, et totam hebdomadam paschalem. Et deinde, noctes diei Solis, et diei Mercurii, et diei Veneris; quaelibet etiam uxor puritatem suam servet tres menses ante partum, et post partum, sexaginta dies et noctes, sive sit masculus infans, sive femina.
CAPUT XXII. De eo qui rem seducentem committit. Si aliquis voveat, vel offerat ad torrens aliquod, vel ad lapidem, vel ad arborem, vel ad alias aliquas creaturas, praeter ad ecclesiam Dei, in Dei nomine, jejunet tres annos in pane et in aqua. Et licet praesumat in aliquo (hujusmodi) loco edere vel bibere, et nullam hostiam offerre, nihilominus tamen jejunet (0419D)unum annum in pane et in aqua.
CAPUT XXIII. Et de eo cui permissum non est vanam divinationem exercere. Certe non est permissum Christianis vanas divinationes committere, uti ethnici faciunt; hoc est quod credant in solem, et lunam, et in cursum stellarum, et constituant divinationes temporum res suas ordiendi. Non fiat congregatio cum aliqua incantatione, nisi cum Pater noster et cum Credo, vel cum aliquibus precibus quae ad Deum pertinent. Si quis hanc rem vanam committat, resipiscat et confiteatur, et jejunet quadraginta dies; et si deinde se vanitati illi rursus adjunxerit, jejunet tres quadragesimas.
CAPUT XXIV. De perjurio, quomodo emendari debeat. (0420A) Si laicus aliquis pejeret, et sciat quod perjurus sit, jejunet quatuor annos; si sit communis conditionis homo, jejunet quinquennium: subdiaconus sex annos, diaconus septem, presbyter decem, episcopus duodecim. Et si quis coactus sit pejerare, vel si nesciat, jejunet tres annos, unum in pane et aqua, et duos prouti confessarius ejus ipsi praescripserit, et si non sit ordinatus libertati restituat aliquem ex amore Dei. Et si quis ex timore alicujus vel amore, vel pro usura aliqua pejeret, distribuat possessionem suam pauperibus, et abeat ad monasterium, et emendet, prouti confesarius ejus ipsi adnotaverit, et poenitentiam agat semper quandiu in vivis est.
CAPUT XXV. De furto. (0420B) Si aliquis rem pretiosam furetur, si sit laicus, jejunet quinque annos, subdiaconus sex, diaconus septem, presbyter decem, episcopus duodecim. Et si quis rem mediocrem auferat, reddat furtum ei qui illud possidebat, et jejunet annum in pane et in aqua; et si non habeat unde furtum reddat, jejunet tres annos in pane et in aqua.
CAPUT XXVI. De falso testimonio. Si quis in falso testimonio (inventus) fuerit, non est ei permissum eucharistiam accipere antequam confiteatur, et emendet prouti confessarius ejus ipsi (0420C)praescripserit.
CAPUT XXVII. De discordia cum proximo suo. Certe nulli Christiano licitum est in ecclesia Dei munus Deo offerre, quandiu invidiam, vel furorem, vel aliquam discordiam habeat in corde suo erga proximum suum; quoniam munus ejus non est acceptum Deo, antequam seipsum reconciliet, et emendet apud proximum suum. Quoniam Salvator in Evangelio suo dicit: Si munus offeras ad altare Dei, et ibi recorderis quod frater tuus, hoc est: quilibet Christianus inimicitiam foveat tecum, desere ibi munus tuum, et abi ad fratrem tuum, et reconcilieris cum eo, et deinde veni ad altare et offer Deo acceptum munus.
CAPUT XXVIII. De furore. (0420D) Si quis adeo furiosus et duro corde sit, ut ad nullum jus mundi et pacem redire nolit, cum eo qui erga ipsum deliquit, sit excommunicatus.
CAPUT XXIX. De eo qui juramentum praestat quod in gratiam cum proximo suo redire nolit. Quicunque pro aliqua discordia inimicus fiat proximi sui, et adeo rigidus sit, ut juramentum praestet se in gratiam aliquam cum eo qui erga ipsum deliquit non esse rediturum, sit excommunicatus. Si autem reverti velit, et in gratiam redire, jejunet unum annum propter juramentum, et tres quadragesimas cum pane et aqua; et illo anno praeterea jejunet, prouti confessarius ejus illi praescripserit.
CAPUT XXX. De eo cui permissum non est ut aliquis pecuniam suam ad injustum tributum tradat. (0421A) Cuilibet fideli prohibitum est, pecuniam, vel possessionem suam, ad aliquod injustum tributum mutuo dare, hoc est, ut non offerat plus reddere quam antea mutuo acceperat; sed ex amore, et propter (0422A)necessitatem quisque mutuo det aliis pecuniam suam, et possessionem, prouti velit ut ipsi fiat. Si quis hoc ex avaritia quadam faciat, sacri libri ei praescribunt triennale jejunium; unum annum cum pane et aqua, et duos prouti confessarius ipsi praescripserit.
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Hic incipit primum caput de ordinatorum hominum matrimonio. (0421A) Si presbyter vel diaconus uxorem ducat, perdat ordinem suum, et si postquam ordinati sunt fornicationem (0421B)committant, praeter haec jejunent etiam septem annos juxta jus episcopale.
CAPUT II. De iis qui sacerdotalem ordinem rite servare desiderant. Si presbyter accusatus sit capitalium criminum, antequam ordinatus esset, et ea prius confessus sit, et correxerit, prouti confessarius ejus ipsi praescripserit; si deinde, postquam ordinatus sit, eadem vitia committat, non debet servitium aliquod ad altare Dei facere, sed maneat alias cum communis conditionis hominibus; et si reverti velit, emendet, prouti episcopus ipsi praescripserit.
CAPUT III. Deinde, de presbyteris. (0421C)Si presbyter vel diaconus hominem occidat vel pejeret, perdat ordinem suum, et si ad poenitentiam se convertere velint, emendent juxta jus episcopale.
CAPUT IV. Deinde, de ministris Dei. Sacerdotes Dei, et diaconi, et alii Dei ministri, qui in Dei templo Deo servire debent, et sanctuarium ac sacros libros manu tractare, semper castitatem suam servent. Ast si aliquis hujus generis homo in fornicationem inciderit, confiteatur confessario suo et emendet prouti ipsi praescripserit; quia Salvator dicit: Estote sancti, quia ego Dominus Deus et Dominus vester sum sanctus.
CAPUT V. De eo quomodo sacerdos et diaconus se gerere debeant. (0421D) Sacerdotes, et diaconi, et Dei ministri, qui ipsi nolunt nec possunt coram Deo castitatem servare, quae ipsis injuncta est, detrudantur a ministerio suo, quod homines puri in domo Dei Deo praestant; et si deinceps reverti et confiteri velint, emendent, prouti confessarius eorum ipsis praescripserit.
CAPUT VI. De episcopis et de aliis Dei ministris. Certe omnibus prohibitum est in sacris libris singulis episcopo, et abbati, et presbytero, ut nullius uxoris proximam secum habeant; ita etiam cuilibet ministro Dei, qui in castitate Deo servire debet, prohibitum est ut neque cognatam suam, neque aliam uxorem propter alicujus rei negotium intus (0422A)secum habeant, ne forte per diaboli tentationem cum illis peccent.
CAPUT VII. De hominibus ordinatis qui possessionem suam mercede aliis exponunt. (0422B)Si episcopus, vel abbas, vel presbyter, vel similis Dei minister, pecuniam suam ad injustum tributum mutuo dederit, et non recordetur ejus quod Salvator per Davidem psalmistam dicit: Tunc divitiis ejus uti debetis, qui pecuniam suam ad nullum injustum tributum tradit. Si quis contra hoc fecerit, non est dignus ut eucharistiam accipiat, antequam hoc emendaverit, prouti hic supra dictum est, hoc est per triennale jejunium.
CAPUT VIII. De ordinatorum procurationibus. Nulli presbytero permissum est, nec diacono, ut sint praefecti, vel procuratores, vel circa negotia quaedam mundana occupati, nisi circa ea ad quae intitulati sint.
CAPUT IX. De eo quod ordinatus complacitum sumat cum muliere. (0422C) Verum Dei ministrum, qui circa Dei servitia occupatus est, non decet de loco in locum, de domo in domum proficisci, proximi uxorem desiderans, absque doctoris sui venia. Ast si quis hanc consuetudinem habeat, resipiscat, et emendet, prouti confessarius ejus ipsi praescripserit.
CAPUT X. Deinde, de eodem. Monachum qui seipsum Deo vovit, et sanctas regulas suscipit, non decet aliquem mundanum honorem desiderare, vel illud quod Deo vovit violare; si hoc fecerit, resipiscat, et emendet, prouti episcopus (0422D)ei praescribit.
CAPUT XI. De monachi et monachae delictis. Si monachus et monialis, qui Deo seipsos consecraverunt, et votum suum Deo voverunt, per diaboli tentationem hoc violent, separentur ab omnibus ordinatis hominibus; et si ad Deum reverti velint, prius cum lacrymis confiteantur, et emendent, quandiu in vivis sunt, pronti episcopus provinciae iis praescripserit.
CAPUT XII. De mulieris ministerio ad altare, quod ad eam non pertinet. Saepe legimus in sacris libris, non esse justum quod aliqua laica uxor impura Dei mysteria in altari (0423A)Christi tractet, nec sacros libros, nec sanctuarium, quod consecrati homines manu versari debent, quoniam sanctus Paulus hoc admodum prohibuit.
CAPUT XIII. De eo quod quilibet sacerdos statuta sua nosse debeat. Quemlibet sacerdotem decet nosse doctrinam quae ad sanctum ejus ordinem pertinet, et eam populum docere, et praeparare illum ad Dei judicium, et ad animae suae commodum.
CAPUT XIV. De eo quod sanctus Augustinus Romam miserit ad sanctum Gregorium, et sanctus Gregorius ei responsum miserit. Simul ac sanctus Augustinus in Anglorum natione baptisma introduxisset, et Dei servos ubique constituisset, (0423B)et ordinavisset, mittebat epistolam Romam ad sanctum Gregorium, qui papa ibi erat, et rogabat eum ut per epistolam ipsi mitteret quid faciendum sit circa nocturnam pollutionem quae saepe hominibus in somno accidit; utrum crastino die ad eucharistiam abire, vel eucharistiam consecrare possit, si presbyter esset. Ille etiam ei prudens responsum misit, et dixit ut quilibet minister Dei sedulo inquirat de quibus rebus nocturna pollutio oriatur, quoniam ex tribus causis suboritur animo dormienti: interdum ex naturali infirmitate et imbecillitate, interdum ex superfluitate cibi et potus, interdum etiam cum quis die cogitat et meditatur inania et prohibita, quae cum vigilans die cogitat, haec dormienti noctu obveniunt. Itaque, cum quis in (0423C)somno pollutus sit ex carnali imbecillitate, non fuit hoc in ejus potestate; oret sedulo ad Deum, et a Deo remissionem petat. Et si hoc ex superfluitate cibi vel potus oriatur, sit obnoxius; attamen non est ei eucharistia deneganda, nec missae celebratio, si presbyter sit, si maxime necessarium sit, et alius non adsit sacerdos, qui hoc ministerium peragat; si autem alius adsit qui hoc ministerium praestare queat, melius ei est, si eo die hoc omittat, et diligenter (0424A)psalmodia et eleemosynis remissionem petat. Si autem tertio modo accidat, quod homo die videat, vel cogitet, vel meditetur rem prohibitam, et noxius amor accidat, et cupido ardens, et tunc per hoc, ac per diaboli simulationem polluatur in somno, non est ei permissum eucharistiam sumere crastino die, postquam hoc ei acciderit; sed opus habet illud confiteri et emendare, prouti confessarius ejus ipsi praescripserit.
CAPUT XV. De eo quod sacerdoti nihil prosit quod justus sit, si injustos ab injustitia sua deducere nolit. Hic dicitur, uti sanctus Paulus docet, quemlibet presbyterum, qui ad populum Dei docendum constitutus est, ut nullius eorum parcat ex alicujus hominis (0424B)timore, nec pro pecunia aliqua, ita ut non praedicet omnibus hominibus quid illis faciendum et quid omittendum sit, si ipse velit esse salvus in die judicii coram Deo ipso.
CAPUT XVI. De conversatione presbyterorum. Quilibet presbyter sit, uti vocatus est. Sacerdos est vox Graeca, et Latine significat sacrum dans; ipse sacrum dare debet populo, cui doctor et pastor constitutus est, hoc est, ut sanctos mores et exempla illis ostendat; admoneat illos, ne de iis dicatur verbum terribile quod Salvator dicebat de pastoribus populi Israelis, inquiens: Vae vobis pastoribus, qui gregis lacte utimini, et eorum lana vos vestitis, et cum pingues essent, eos dissecatis, et cum infirmi (0424C)essent, eos non corroboratis, neque aegros medemini, et cum fracti essent, eos non restituitis, et cum dispersi essent, eos non colligitis, et dispersos non quaeritis. Nunc omnis grex meus seditiosus est, quoniam non habent pastorem aliquem, et cibus facti sunt omnibus bestiis feris. Omne hoc dicitur de episcopis et de presbyteris, qui Dei populum in die judicii ad judicium ducere debent, quemlibet ad portionem quae ei antea in vita assignata erat.
LIBER QUARTUS. Sciendum est quomodo hic quartus liber non sit divisus in capita, cum priores libri sunt in capita divisi; hoc est, quoniam hic quartus liber desumptus est ex tribus: si quis cito aliquid in tribus (libris) invenire nequit, hoc in quarto invenitur tam de majoribus quam minoribus rebus, manifestius et quantocius. (0423) (0423D)Si episcopus aliquis hominem occidat, perdat ordinem suum, et jejunet duodecim annos; septem in pane et aqua, et quinque (annis) tres dies per hebdomadam, et reliquis utatur cibo suo.
Si presbyter, vel monachus hominem occidat, perdat ordinem suum, et jejunet decem annos; quinque cum pane et aqua, et reliquos quinque tribus diebus per hebdomadam, et reliquo cibo suo utatur.
Si diaconus hominem occidat, perdat ordinem suum et jejunet septem annos, quatuor cum pane et aqua, et tres (annos) jejunet tribus diebus per hebdomadam, et reliquis cibo suo utatur.
(0424D)Si clericus hominem occidat, jejunet sex annos, tres cum pane et aqua, et tres jejunet tribus diebus per septimanam, et reliquis cibo suo utatur.
Si laicus aliquem occidat, jejunet quinque annos, tres in pane et aqua, et duos jejunet tribus diebus per septimanam, et reliquis cibo suo utatur.
Si quis ordinatum hominem occidat, vel cognatum ejus, deserat patriam, et possessionem suam, et abeat Romam ad papam, et faciat postea prouti papa ei praescripserit.
Si episcopus aliquam fornicationem committat; vel adulteretur, jejunet duodecim annos; presbyter et monachus decem annos, et diaconus septem et (0425A)clericus sex annos, et laicus quinque annos, uti hic supra de homicidio scriptum est.
Si aliquis ordinatus episcopus vel presbyter, vel monachus, vel diaconus consortem suam habuerit, antequam ordinatus esset, et eam ex amore Dei deserat, et ordinem suscipiat, et deinde per fornicationem invicem conjungantur, quilibet jejunet juxta ordinem suum, uti supra de homicidio scriptum est.
Si quis cum moniali fornicetur, quae Deo ipsi in sponsum desponsata est, si sit episcopus, jejunet duodecim annos, septem cum pane et aqua, et quinque (annis) tres dies per hebdomadam in pane et aqua, et reliquos utatur cibo suo, excepta carne sola; et quilibet juxta ordinem suum jejunet, similiter uti hic supra de homicidio dictum est. Et (0425B)monialis jejunet decem annos, omnino uti supra de presbyteris scriptum est.
Si quis cum moniali fornicari vellet, et ea consentire nollet, jejunet unum annum pro illa injusta voluntate in pane et aqua.
Si quis cum alterius legitima uxore fornicari vellet, et ipsa consentire nollet, jejunet pro injusta sua voluntate tres quadragesimas; primam ad mediam aestatem, secundam ad aequinoctium autumnale, et tertiam ad Natale Domini.
Si quis cum femina fornicari velit, et ea consentire nolit, jejunet quadraginta dies et quadraginta noctes in pane et aqua.
Si quis alterum filia sua spoliet, compenset apud amicos, et jejunet quilibet eorum annum unum in (0425C)pane et aqua, et reliquos dies cibo suo utantur, excepta carne; et sumat eam deinde in uxorem, si amici velint.
Si aliquem diabolus adeo obsederit, ut cum mutis bestiis coeat, confiteatur confessario suo, et jejunet quindecim annos, septem in pane et aqua, et septem quolibet anno, jejunet tres quadragesimas in pane et aqua, unam quadragesimam ante Pascha, et secundam post Pentecostem, et tertiam ante Natale Domini, et semper jejunet diebus Mercurii et Veneris, quandiu vixerit.
Si quis consuetudinem habeat seipsum sua sponte polluere, jejunet triennium; quolibet horum annorum tres quadragesimas in pane, et aqua, et reliquos dies omittat quotidie carnem, exceptis dominicis diebus (0425D)Solis.
Si quis alterum incantationibus perdat, jejunet septem annos, quatuor in pane et aqua, et tres tribus diebus per hebdomadam in pane et aqua.
Si quis fuste percutiat aliquem, jejunet tres annos in pane, et aqua, et duos jejunet tribus diebus per hebdomadam in pane et aqua, et si homo ex fustibus moriatur, jejunet septem annos, omnino ut hic supra scriptum est.
Si quis incantationibus utatur ad alicujus amorem sibi conciliandum, et ei in cibo, vel in potu, vel in alicujus generis incantationibus tradat, ut amor illius exinde augeatur, si hoc laicus faciat, jejunet dimidium anni diebus Mercurii et Veneris in pane et (0426A)in aqua, et aliis diebus utatur cibo suo excepta carne sola. Si sit clericus jejunet unum annum, duobus diebus per hebdomadam in pane et in aqua et reliquis diebus a carne abstineat. Si sit presbyter, jejunet quinque annos; unum in pane et aqua, et quatuor quolibet die Veneris in pane et aqua, et quolibet alio die a carne abstineat.
Si quis sortilegium vel divinationem adhibeat, vel vigilias suas ad aliquod torrens, vel ad aliam aliquam creaturam praeterquam ad Dei ecclesiam faciat, jejunet tres annos, unum in pane et aqua, et duobus diebus Mercurii et Veneris in pane et aqua; et reliquis diebus utatur cibo suo, excepta carne sola.
Uxor eodem modo obnoxia sit, si cum aliquibus incantationibus procreat infantem, vel (eum) ad (0426B)compita et per terram trahit; omne hoc magnus est paganismus.
Si uxor quaedam potu suo infantem in seipsa sua sponte perdat, vel aliquibus rebus eum corrumpat, jejunet septem annos; tres in pane et aqua, et reliquos utatur cibo suo, excepta carne sola.
Si quis laicus alium vulneret, compenset ei vulnus et solvat pro medicamentis, et jejunet unam quadragesimam ante Natale Domini in pane et aqua.
Si quis clericum vulneret, jejunet duas quadragesimas: unam ante mediam aestatem, et aliam ante Natale Domini, secundo semper die in pane et aqua.
Si quis ecclesiam Dei infringat furti causa, reddat furtum, et jejunet septem annos, prouti hic supra scriptum est de homicidio.
(0426C)Si quis furetur cibum vel pannum, et fames ac nuditas ipsum ad hoc coegerit, jejunet tres hebdomadas in pane et aqua; si autem furtum reddere possit, non cogatur ad jejunium, sed ex amore Dei ipsi remissio detur.
Si quis Christianus infantem suum, vel proximi sui pro aliquo pretio vendiderit, non habeat consortium aliquod cum Christianis antequam eum e servitute redemerit; si autem ipsum obtinere nequeat, tradat tantum pecuniae quantum prius per ipsum acceperat, et redimat eum e servitute ac liberet illum, et jejunet septem septimanas in pane et aqua; et si facultates non habeat ut eum redimere possit, jejunet octo et viginti hebdomadas in pane et aqua.
Si quis sanguinem vel carnem mortuam edat, et (0426D)hoc ex necessitate non faciat, jejunet duodecim hebdomadas, secundo semper die in pane et aqua.
Si quis sagitta feram tetigerit, et ea tamen aufugerit, et post tertium diem mortua inveniatur, et canis, vel lupus, vel vulpes, vel ursus, vel alius generis fera eam aggressa sit, non tangat illam aliquis Christianus.
Si lupus alicujus generis pecus dilaceret, et illud exinde moriatur, non tangat illud ullus Christianus; si quis autem hoc fecerit, jejunet quatuor hebdomadas in pane, et aqua: si vixerit et deinde occidatur, utantur eo cum venia.
Si fera quaedam in rete sit suffocata, non est ulli permissum ea uti; si quis illa utatur, jejunet quatuor hebdomadas, secundo semper die in pane et in aqua.
(0427A)Si quis piscem mortuum in piscina inveniat, et eum edat, jejunet quatuor hebdomadas diebus Mercurii et Veneris in pane et aqua, et reliquis diebus a carne abstineat; et si quis in flumine mortuum piscem inveniat, edatur.
Si quis ordinatus ad venationem abeat, si sit clericus, abstineat duodecim menses a carne; diaconus duos annos, presbyter tres, et episcopus septem.
Si episcopus aliquis, vel ordinatus homo saepe consulto inebrietur, vel ab hoc abstineat, vel ordinem suum perdat: si monachus ex nimia ebrietate vomat, jejunet triginta dies.
Si presbyter vel diaconus ex ebrietate vomat, jejunet quadraginta dies; si laicus, cum permissu ex ebrietate vomat, jejunet quadraginta dies; si per (0427B)fraudem alium inebrietur, jejunet quadraginta dies.
Si mus in aquam ceciderit, extrahatur; et spargatur cum aqua consecrata, et si vivus sit vendatur aqua; si autem in ea mortuus sit, effundatur et vas lavetur.
Deinde dictum est in alio loco, si (ibi) multum cibi sit collectum, spargatur aqua consecrata, et vendatur (cibus) si necesse sit, et quis eo admodum indigeat.
In quinta generatione fideles se conjungere possunt; et in quarta si inveniantur, non separentur; in tertia generatione separentur.
Mulier in consuetudine sua menstrua ecclesiam non adeat, nec eucharistiam accipiat, nec monialis, nec mulier laica; et si hoc fecerit, jejunet viginti dies.
Si quis aliquid vendat quod canis, vel mus, vel (0427C)mustela violavit, vel edere incoepit, et ipse hoc sciat, cantet centum psalmos; si nesciat, cantet quinquaginta psalmos.
Si quis ex incuria sua eucharistiam perdat, jejunet tres quadragesimas quolibet die Veneris in pane et aqua, et reliquis diebus utatur cibo suo, praeter carnem.
Si ea non consecrata ex incuria in terram cadat, cantet quinquaginta psalmos.
Si quis negligat consecratam eucharistiam, ut nimis diu servetur, et aliqua impuritas in ea sit, vel non habet formam suam, jejunet quadraginta dies.
Si quis hostiam evomat ex ebrietate, vel ex luxurie, jejunet quadraginta dies.
Si quis ex infirmitate eucharistiam evomat, jejunet (0427D)septem dies, vel duo psalteria cantet.
Si quis hostiam in ignem projiciat, vel in flumen ut putrefiat ad comedendum, cantet centum psalmos.
Si canis alicujus vomitum devoret, jejunet (vomens) centum diebus; si hoc nesciret, jejunet quadraginta diebus.
Si hostia quaedam impura vel nimis vetusta sit, comburatur.
Si mus edat hostiam ex incuria ejus qui illam conservare deberet, jejunet quadraginta dies; qui hostiae aliquam partem perdat, jejunet viginti dies.
Qui in testimonio populi chrisma suum perdit, et illud deinde non inveniat, jejunet tres quadragesimas, vel unum annum.
(0428A)Qui calicem inter missam suam effundat, jejunet triginta dies.
Qui comederit antequam ad eucharistiam eat, et postea eucharistiam comedat, jejunet septem dies.
Si maritus et uxor in matrimonio conjuncti essent, et alter eorum Dei minister esse velit, et alter nolit, vel alter horum sit infirmus, alter sanus; cum mutuo consensu tamen, si velint, separari possunt, et hoc sit cum testimonio episcopi.
Dei minister qui in somno pollutus est, surgat, et cantet septem psalmos, et flectat genu suum ad terram in cujuslibet versiculi fine, et jejunet crastino die in pane et aqua; vel cantet triginta eorum psalmorum, qui optimi ei videntur; et in cujuslibet versiculi fine genua sua ad terram flectat.
(0428B)Si sus, vel gallina, vel alicujus generis animal de corpore hominis edat vel sanguinem ejus bibat, occidatur animal, et detur canibus.
Si quis alterius domum comburat, jejunet tres annos, secundo semper die in pane et aqua, et reliquos dies jejunet contra, et a carne abstineat.
Si alicujus generis animal in fossam aquae cadat, et mortuum ibi inveniatur, purgetur fovea illa, et spargatur in ea aqua consecrata; et si quis de ea gustet antequam fossa consecrata sit, jejunet unam septimanam in pane et aqua; si hoc nesciret, jejunet unum diem in pane et aqua.
Si quis propter infirmitatem suam vel mollitiem, jejunium et severitatem hanc sufferre nequit quam confessarius ei praescribit, ei permissum est jejunium (0428C)suum redimere cum pietate et facultatibus mundi; hoc est igitur, si quis sit dives, det pro duodecim mensium jejunio triginta solidos; si non adeo dives sit, tunc solvat viginti solidos; si nec adeo dives sit det decem solidos. Si autem pauper sit, ut nec decem habeat, det tres solidos, quoniam dives facilius tradere potest triginta solidos quam pauper tres: verus solidus sit semper duodecim obolorum. Hujus generis eleemosynae in tres partes dividendae sunt; una est quae altari Dei imponatur; altera, qua homines ex servitute redimuntur; et tertia deinde servetur ut ecclesiasticis necessitatibus distribuatur.
Unius diei jejunium uno obolo redimi potest, vel ducentis psalmis, et alio modo, quis cantet: Miserere (0428D)mei Deus duodecies, et duodecim Pater noster; et in cujuslibet versiculi fine in terram se prosternat coram altari Dei, et si quis psalmodiam nesciat, tunc pro unius diei jejunio cantet quinquaginta Pater noster, et toties se in terram prosternat. Et septem annorum jejunium in duodecim mensibus quis redimere potest, si quolibet die cantet psalterium, et aliud noctu, et quinquaginta (psalmos) vesperi.
Cum una missa septem dierum jejunium redimi potest, et cum decem (missis) quatuor mensium jejunium redimi potest, et cum viginti missis septem mensium jejunium redimi potest; et cum triginta missis duodecim mensium jejunium redimi potest. Si quis cum vero Dei amore pro se ipso intercedere velit, in sacris Scripturis dictum est quod omnipotens (0429A)Deus duodecim modis hominibus dat remissionem peccatorum. Prima remissio peccatorum est per lavacrum baptismi. Secunda remissio est per Dei et hominum amorem, ut quis diligat Deum ex toto corde, et tunc proximum suum, hoc est quemlibet Christianum, uti se ipsum. Tertia remissio est per distributionem eleemosynarum: quoniam scriptum est quod sicuti cum aqua ignis exstinguitur, ita eleemosyna delet hominum peccata. Quarta remissio est per psalmodiam, et lacrymarum effusionem, ut quis peccatorum suorum poenitentiam agat et fleat, prouti quis facit propter amici sui obitum. Quinta remissio est, per confessionem peccatorum, ut quis peccata sua confiteatur confessario suo, et ei secreta sua revelet, et deinde compenset, prouti ipsi (0429B)praescripserit. Sexta remissio est, ut quis ex amore Dei, et propter animae suae salutem, corporis sui injustas cupiditates superet, et se ipsum adeo subjuget per jejunium et per alias virtutes, ut homo interior, hoc est anima pro pia habeatur. Septima remissio est, ut quis possessionem suam, et infantes suos, ac patriam suam ex amore Dei deserat, et in terram extraneam abeat, et ibi vitam suam finiat. Octava remissio est, cum quis ex hac vita decedit per supplicium; et amici ipsius, cum in vivis esset, eum redimere possunt, et ipsi remissionem apud Deum obtinere per pia servitia, et per possessiones suas mundanas. Nona remissio est misericordia et bona fides. Decima remissio est, cum aliquem a peccatis suis ad Dei voluntatem convertimus. Undecima remissio est, (0429C)ut quis ex amore Dei remittat illorum delicta qui erga eum deliquerunt, quoniam Salvator in Evangelio suo ait: Remittite et remittetur vobis. Duodecima remissio est martyrium, uti fiebat latroni ante passionem Domini, cum Salvator ipsi diceret: Verum est quod tibi dico, nunc hodie tu eris mecum in Patris mei regno.
Haec sunt divina praecepta quae nobis observanda sunt, hoc est, primo, verus Dei et hominum amor, et castitas, et jejunium, et constantia, et simus humiles, et moderati, et benigni, et patientes, et mansueti, et hospitales, et eleemosynarum ac sanctarum vigiliarum pleni, et simus misericordes, et pacifici; et haec omittamus, nempe superbiam, et avaritiam, et invidiam, et vanam gloriam, et (0429D)furtum, et rapinam, et fornicationem, et crapulam, et homicidium, et perjuria, et mendacium, et maledictum, et controversiam. Tempus servitiorum quovis anno advenit, ut quilibet cum confessario suo loquatur, et cum confessarii sui venia jejunium suum ordiatur, et Deo ac confessario suo delicta sua confiteatur quae perpetravit; vel homicidium, vel occisionem hominis, vel fornicationem, vel ullum aliquod eorum quae adversus Deum delinquere possumus: deinde habeas (o homo) veram fidem erga Deum, et devoto hoc tempore diligenter ores (quoniam scis quid feceris) cum jejuniis tuis, et cum eleemosynis tuis, et cum precibus tuis, quas quam optime noris, et quovis die Dominico ad ecclesiam (0430A)venias, et ibi diligenter pro te ipso ores, et pro omni populo baptizato, et pro confessario, et tunc pro nobis omnibus oraveris. Dilecte mi, ego te rogo, ut cogites quomodo in hunc mundum progenitus fueris; et quomodo, et quid tu mundo huic mutuo des; et quomodo corpus ac anima tua separanda sint; et postea in quo commorationis loco anima tua exspectare debeat diem judicii; et etiam tempus cum anima, et corpus tuum congreganda sunt, et deinde ad Dei judicium ducenda: et tum tu, ac quilibet homo pro operibus suis juste compensabitur, et accipiet a judicio illo; et deinde cum anima et corpore obtinebis vitam aeternam, vel aeternam mortem, prouti antea deliqueris, tam vitam aeternam quam infinitam poenam. Tunc cum mane primum (0430B)surrexeris, signa te quam diligentissime, et Deum ora; cum cubitum te contuleris, idem, ut tibi per Deum peccata tua remittat, et, post mortem, aeternam quietem et misericordiam suam det. Agedum, dilecte mi, cogita, quid parentes nostri antea fuerint, et quales nunc nos simus; vel quinam illorum nunc appareant, qui ante centum annos pulvere terrae obtegebantur, quale nos mox futuri sumus, cum anima ex corpore excesserit. Agedum, chare mi, quandoquidem Deus nobis (tempus) concedit, caveamus nobis a peccatis, et a vitiis illis quae diabolus nobis suggerit: omnis furor venit a diabolo, et omnis controversia, et omne infortunium. Agedum ergo resistamus ei, et mitigemus animum nostrum, et imploremus Dei misericordiam, (0430C)et auxilium ejus, ut praecepta ipsius observare possimus. Agedum frequentemus ecclesias nostras diebus Solis et festis, et saepe inter haec tempora, quo saepius eo melius, et caveamus nobis ab invidia, et ab ira, et a verbis inutilibus, et a crapula, et a blasphemia, et a biloquio, et a falso testimonio, et ab homicidio, et a perjuris, et a crebris fornicationibus, et a qualibet impuritate corporis nostri. Et agedum cogitemus quomodo praeparare debeamus animam nostram, et corpus nostrum, quandoquidem Deus nobis (gratiam) concedit ut in eo occupemur quo saltem post hunc mundum quietem habeamus ex Dei misericordia. Domine mi, ego te rogo, qui in Evangelio tuo ad omnes vere fideles dicis: Petite et dabitur vobis: ego te, Domine mi, (0430D)humiliter rogo, ut mihi condones id quod obsecro, si tibi placuerit, et animae meae salus in aeternum cum mundanae vitae meae benedictione persistat.
Si quis juret inter manus episcopi, vel presbyteri, vel diaconi, vel in altari, vel in consecrata Christi cruce, et sit perjurum, jejunet tres annos. Si quis in non consecrata Christi cruce pejerat, jejunet unum annum; qui perjuria committit, jejunet tres annos. Si aliquis cum femina fornicetur, jejunet tres annos, vel duos plenario. Si quis cum alterius viri uxore adulteretur, jejunet quatuor annos, duos integros, duos alios in tribus quadragesimis, et tres dies in hebdomada. Qui cum homine delicato, vel cum alio masculo, vel cum bestia coit, jejunet decem (0431A)annos. In alio loco dictum est, qui cum bestia coit, jejunet quindecim hiemes; et sodomitae septem annos jejunent. Si delicatus cum delicato coit, decem annos poenitentiam agant; si delicatus ita fornicatus fuerit semel incaute, jejunet quatuor annos: si ex consuetudine sit, uti Basilius dicebat, si sit non ordinatus, quindecim annos, unum annum omnino uti mulier; si puer fuerit, prima vice duos annos; si rursus hoc faciat, jejunet quatuor annos; si tempore diurno fecerit, unum annum, vel tres quadragesimas; si se ipsum polluat, quatuor dies absque carne jejunet; si desideret fornicari, et non possit, jejunet quadraginta dies, vel viginti; si sit puer, et hoc saepe faciat, vel suspendatur, vel jejunet viginti dies. Si uxor fornicetur, tres annos poenitentiam (0431B)agat; si ipsa eumdem modum secum fornicandi imitetur, unum annum poenitentiam agat. Eadem poenitentia est viduarum; et femina quae maritum habet majorem meretur (poenam) si fornicetur. Qui semen ori immittit, jejunet septem annos: hoc (enim) est pessimum (crimen) ab aliquibus judicatum, ut semper ad finem vitae suae poenitentiam agant. Qui cum matre sua coit, jejunet quindecim annos; et nunquam desistat, nisi die Solis, et sanctorum festis, et abeat etiam in terram peregrinam, et ibi jejunet septem annos. Qui cum sorore sua coit, jejunet septem annos; in nonnullis canonibus dictum est duodecim annos, quoniam mater illorum contigit (0432A)ea, quae haec opponit. Qui saepe fornicatur, primus canon judicat quod decem annos poeniteat; et secundus canon judicat septem annos; si propter imbecillitatem alicujus fiat, nonnulli dicunt tres annos. Si frater cum fratre coeat per copulationem corporis, quindecim annos jejunet absque carne. Si mater cum parvo filio suo coeat, jejunet tres annos; (ita) ut illa carnem non gustet unum diem per hebdomadam ad vesperam. Qui se polluit impuris cogitationibus, agat poenitentiam usque dum cogitatio praeteriit. Qui amat feminas in animo suo, roget remissionem sibi a Deo; si quaerat amicitiam earum, hoc est amorem, et non obtineat eum, jejunet septem dies. Si quis in ultionem cognati sui hominem occidit, faciat uti homicida per septem annos vel decem; (0432B)si solvat, jejunet dimidiam partem temporis. Si quis hominem occidat in ultione matris suae, tres annos, vel decem (jejunet); homicida decem vel septem. Si quis monachum vel clericum occidat, deserat arma sua, et serviat Deo, vel jejunet decem annos: et hoc sit juris episcopalis. Qui episcopum vel presbyterum occidit, hoc sit juris regii. Qui domini sui jussu hominem occidit, jejunet quadraginta dies; si per iram hoc faciat, tres annos poeniteat; si hoc frustra fecerit, jejunet unum annum; si ex ebrietate, vel aliqua imperitia hominem occidat, tres annos jejunet; si in inutili lite hominem occidat, jejunet decem annos.
EX EJUSDEM EGBERTI POENITENTIALIS LIBRO SECUNDO IN PUBLICA BIBLIOTHECA OXONIENSI, SUB TITULO ABHINC DIVERSA EX DIVERSIS EXCESSIBUS JUDICIA. (0431) I. (0431C)Si quis tardius vel tepidius orationis debitum persolvit, fletibus, doloribus orationibusque redimatur.
II. Si quis in oratione prostratus dormitaverit, hanc culpam triplicatis orationibus, cum triplicata decantatione psalmi quinquagesimi, prostratus terrae expurget. III. Si quis tempore orationis ludere, fabulisque vacare praesumpserit, quod nequissimum est, vigiliis, fletibus, orationibus expietur. Si in consuetudinem habuerit, majore poenitentia expietur. IV. Si quis decantans psalmum vel modicum titubaverit, prostratus orationi pavimento indulgentiam a Domino exposcat. V. Si quis clericus aut monachus corporis sanitate (0431D)consistens vigiliis et quotidianis officiis defuerit, perdat communionem. VI. Si quis clericus absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privatus excommunicetur. VII. Si quis clericus dato signo non statim ad ecclesiam (0432C)properaverit, correptionibus subjacebit. VIII. Si quis tempore orationis et psalmorum vagationis taediique causa hac illacque discurrerit, vel in ipso officio vagis obtutibus aberraverit, juxta arbitrium prioris poeniteat. IX. Clericum, quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, triginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali dandum supplicio. X. Si quis clericus aut monachus ebriosus fuerit, tribus mensibus in pane et aqua poeniteat. XI. Si quis clericus lascivus, petulans, subsannator, turpiloquus, ridiculosus, inconstans, iracundus, timidus, obstinatus, juxta prioris arbitrium triduo poeniteat.(0432D) XII.Si quis clericus per creaturas juraverit, acerrime objurgetur; si perstiterit in vitio, excommunicetur. XIII. Clericus absque prioris sui jussu si per plateas civitatis inutiles decursus peragat, poenitentiam agat.(0433A) XIV.Clericus per plateas et andronas, nisi certa et maximi officii sui necessitate, non ambulet. XV. Si quis clericus solus cum sola absque testibus duobus aut tribus loqui praesumpserit, quod antiqua canonum statuta prohibent, acerrime corripiatur, et secundum modum peccati publicam agat poenitentiam. Hoc sancti Patres Augustinus, Hieronymus, Basilius, Gregorius, et caeteri quam multi, edictis suis prohibuerunt. XVI. Si quis cogitaverit aliquid quod secundum mandatum Domini est, et non fecerit, ut mendax et contemptor a Domino condemnabitur, nisi poenitentiam in hac egerit vita. XVII. Si quis definierit aliqua agere quae Domino non placent, juxta modum peccati poenitentiam (0433B)agat, et hoc quod temere et injuste definivit, irritum revocetur. XVIII. Si quis hospitibus et peregrinis cum gaudio et alacritate juxta possibilitatem suam necessaria non praebuerit obsequia, si laicus est, ad arbitrium sacerdotis poenitentiam agat, et de caetero emendetur, ne a Domino audiat: Hospes fui, et non recepistis me (Matth. XXV). Si autem in aliquo gradu in ecclesiastico praefixus fuerit, secundum consecrationis suae sublimitatem, ampliorem cum lacrymis et orationibus agat poenitentiam, et postmodum emendetur. XIX. Si quis cogitationes malas et inutiles corde volutat, mox suo manifestet sacerdoti, et secundum ejus consilium, jejuniis, eleemosynis, fletibus et (0433C)orationibus divinum exposcat adjutorium, quoadusque recedat hujusmodi passio. XX. Si quis in clero constitutus alicui damnum parvissimae rei intulerit, reddat aliena, et triduo poeniteat; laicus biduo. XXI. Si quis verbo in aliquem hominem peccaverit, si statim reminiscens, ad veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam cui cognoscitur fecisse injuriam. Qui autem aut non petit, aut non ex animo postulat, juxta excessum injuriae congruae subjaceat poenitentiae. XXII. Si quis non acquiescit ut satisfaciat qui intulit injuriam, admoneatur ut satisfactionem ei exhibeat. Si autem non audierit, sit nobis sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII).(0433D) XXIII.Si quis contristatus noluerit reconciliari, satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usquedum gratanti animo recipiat satisfactionem. XXIV. Qui sibimet invicem convicia objiciunt, si invicem sibi celeriter laxanda cognoscunt, hi jam ab alio judicandi non sunt, quia pariter sibi veniam dare festinaverint; si tamen excedere frequentius in semetipsis non praesumunt. XXV. Si quis clericus superbire praesumpserit, saepius proprio excommunicetur cibo. Lascivus item simili subjacebit sententiae.(0434A) XXVI.Si quis in aliquo ecclesiastico gradu sacratus, percussor exstiterit (quod esse non debet), corripiatur ecclesiasticis satisfactionibus acerrime: si non emendaverit, tribus mensibus studiosissime subjectus fletibus poeniteat tantummodo in pane et aqua. XXVII. Si quis presbyter, diaconus aut monachus, otiositatem, stultiloquium, scurrilitatem, garrulitatem, somnum, pigritiam, torporem, et his similia dilexerit, triduo poeniteat. XXVIII. Si quis monachus sanctionem regulae violaverit, et contra usum veterum, vesci carnibus praesumpserit, per sex mensium spatium retrusioni et poenitentiae subjacebit. XXIX. Qui detrahit, aut libenter audit detrahentem, (0434B)triduo poeniteat: si autem praelato, septem diebus poeniteat. XXX. Qui detrahit de fratre, aut audit detrahentem, et patitur, excommunicari debet. Quod si de eo qui praeest, amplius excommunicetur. XXXI. Si quis non vult reconciliari fratri suo quem odio habet, tandiu in pane et aqua poeniteat, usque dum reconcilietur ei. XXXII. Si quis excitatur et contristatur, et irascitur adversus eum qui ad orationem illum excitavit. excommunicari debet, et non manducare quoadusque compunctus agnoscat stultitiam suam, et ita conversus recipiat indulgentiam. XXXIII. Si quis Christianus mendax reperitur, quod esse non debet, quia Christus Dominus noster, (0434C)a quo nomen accepit, veritas est, secundum qualitatem quantitatemque mendacii poenitentiam agat. Scriptum est enim: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et, omne mendacium a diabolo est (Psalm. V). XXXIV. Si quis Christianus fabulis otiosis, stultiloquiis, verbis jocularibus risumque moventibus studuerit, quod secundum Domini definitionem, et sancti Pauli apostoli ejus, peccatum esse dignoscitur; sacerdoti suo manifestet, et secundum arbitrium ejus modumque delicti poeniteat. Nemo Christianus parum pendat aut negligat sua etiam minima peccata, quae fieri solent in vanis et ventosis cogitationibus, in locutionibus superfluis et otiosis, in operibus absque necessitate peractis, sicut est appetitus (0434D)ciborum, immoderatus risus, superfluus somnus, et innumerabilia talia: sed potius pro his ante tribunal districti judicis assistere rationem redditurus pertimescat. Scriptum est enim: De omni verbo otiosa quod locuti fuerunt homines, reddent rationem Deo in die judicii (Matth. I). Et item Scriptura: Nihil impunitum derelinquet Deus. Et ideo pro his aliisque peccatis poenitentiam agat. XXXV. Si quis est contentiosus vel contradictor sanctis imperiis, aut mendax aut inobediens, aut in locutione clamosus, aut iracundus, aut subsannator, aut plus joco quam honestum est deditus, aut dure (0435A)respondens, et omnino quidquid contra Scripturarum sacrarum auctoritatem est; secundum mensuram (0436A)opusque peccati, ad sacerdotis arbitrium poeniteat. (