XXXIV. - AD LEONEM XIII PONTIFICEM MAXIMUM

Fairytale left blue.png XXXIII XXXV Fairytale right blue.png

XXXIV. - AD LEONEM XIII PONTIFICEM MAXIMUM

700 Villulae, si qua, Pater, otiaris,
nobili pinum memor imminentem
et nigris vises hederis amicta
        saxa Vacunae. Audies illum placido loquentem
705 ore quem fecit citharae Sabellum
musa. Tu parce hunc, Pater, adrogantem
        carpere vatem: ipse enim noctu modo visus, ipse,
Flaccus in somnis mihi vellit aurem
710 et «Modis» inquit «tenuare parvis
        desine magna».