Fairytale left blue.png XXI XXIII Fairytale right blue.png

XXII. - AD PIMPIUM

Dum rusticorum turba canentium
635 vincit maniplos, Vergilius Maro
    conspectus effetis in arvis
        ipse supercilio vocavit atque in recisae me stipulae toro
iuxta sedentem sub patula piro
640 compellat: «O nostri per annos
        immemores memor usque, fili! credamne? tellus nostra nepotibus
haec magna frugum, magna parens virum,
    iam sordet, et romana vatis
645 oppida dedidicere carmen. Heu! iam latine scire pudet! pudet
priscae minores artis et imperi!
    Qui possit in ludis alumnus
        Italiae recitare laudes?»
650 Qui possit, est iam dicere: tu potes,
maiora matri pollicitus tuae
    patrique. Coepisti: propinquas.
        Macte fide studioque, Pimpi.
Castro Vetere, Id. Quintilibus.