XX. - IOHANNES PASCOLI MICHAELIANGELIO CONLEGAE

Fairytale left blue.png XIX XXI Fairytale right blue.png

XX. - IOHANNES PASCOLI MICHAELIANGELIO CONLEGAE

Quando ego chalcidicae visam viridaria Zancles?
    quando ego te, interpres callide Stesichori?
610 – Tunc, precor, excipiant una nos Himera; laudat
    namque ibi nocturno carmine Tyndarida,
inter odoratas, Erycinae munera, citros,
    Elysium quoddam per nemus, umbra senis:
hic Helenen caeci noctu senis umbra recantat:
615 Tyndaris ignovit, non tamen ipse sibi.
Stellarum nitida dicit te nocte sororem,
    ipsam nimborum navifragaeque potens
sidus aquae, nimis adspectu, Ledaea, nocentem
    et pulcram, supra lumina nostra, nimis.
620 Nam qui vidit, amat, moritur qui nuper amavit:
    mutatur dulci morte libenter amor.
Nos Οὐκ ἔστ’ ἔτυμος λόγος οὖτος forte canentem
    auribus arrectis accipiemus eum,
quaeque tibi, vates, invidit longior aetas
625 quaeque italis reddes ingeminata modis. –
Quando ego te visam? non dulcia tempora nobis
    hic, conlega, fluunt, praetrepidantque pedes
et mens optanti graiae viridaria Zancles
    visere et amplecti te Cyanumque simul.
Barga, a. d. V. Eid. Dec.