Fairytale left blue.png XIII XV Fairytale right blue.png

XlV. - AD HOSPITES

Hic ubi per sudum sorberi mane videtur
    caerula caeruleis montibus unda maris,
effluat ut fretus ex oculis et Bruttius ora
535 Mamertinorum continuetur ager;
hic ubi, si quando defervescente procella
    obstruitur praeceps undique nube dies,
aerio nectens nebulosum ponte Peloron
    Scyllaeumque ingens arcus utrimque bibit;
540 Italiae vocem licet hic audire parentis,
    hic oculis ipsam forte videre licet.
Nam septemgemino seu vespertina sub arcu,
    omnia sive inter caerula mane sedet,
«Restituit pietas» inquit «concordia servat
545 natorum, iunctis viribus, Italiam.
Fortia nempe egi; sum fortia passa: resurgo:
    magnum est id quod eram, maius id est quod ero.»