X. AD EXTERNOS EPHEMERIDUM SCRIPTORES
1899

Fairytale left blue.png IX XI Fairytale right blue.png


Haec Roma vobis, haec domus, hospites,
       440 antiqua cunctis, hic patrius focus:
     salvete, cives: undecumque est,
         quis peregrinus in urbe Roma?

Commune cultis gentibus atrium
Vestae videntes sistitis: hac ferunt
       445     ex aede nocturnas per umbras
         perpetuam micuisse flammam.

Si nullus aedem nunc tholus obtegit,
si saxa grando putria verberat
     flammamque consumpsit vetustas
       450         et cinerem rapuere nimbi;

ignem fovetis vos memores sacrum,
nos et fovemus cordibus: adsumus
     flammae sacerdotes redemptae
         nos, «Vigilas? Vigila!» monentes.

       455 Humana prorsus mens, vigila! veta,
mens, quidquid aetas protulerit boni
     verique, restingui, facemque
         de face posteritas perennis

accendat, et pax rideat et fides
       460 nostro quietis omine gentibus
     utque una tellus, una Vesta est,
         una sit unanimis voluntas.