Fairytale left blue.png V VII Fairytale right blue.png

VI. - COLONI AFRICI

Audite, gentes. Si procul absumus
totoque terrae dividimur globo,
      cui vix adhaerentes labamus
            oppositis aliunde plantis:
265 cum Vesper istic sidera congreget
dum sol renascens hinc fugat, atque idem
      vos tempus in somnis quietos,
            nos habeat vigiles in armis, ut fecit altum sacra silentium
270 nox et locuntur sidera nutibus,
      interiacentem vel per orbem
            perpetuas equitare turmas audite, gentes. Nos populus focis
confessus hostem depulit hospites,
275 quod rastra cultorum secutus
            in salebris stupuisset aurum. Tum quidquid ipsi proscidimus soli
primumque visas hic segetes, domos
      non ante constructas, stupente
280 barbaria, populantur igni. Quid nos? Pruinis semper et aestibus,
ad nostra passim nuda novalia
      visenda, direptas ad urbes,
            ad vetitas equitamus aras.
285 Non solitudo, non fluvii tenent
montesque, non nos et crucibus minax
      telisque tormentisque multus
            hic marium solidique manceps. Audite, gentes: acrius hinniunt
290 terramque crebri suffodiunt equi
      pugnamque odorati supremam
            forte cient socios ad arma. Heu! propter uxor strenua frondibus
in fortuitis non cubuit, Vale
295 dictura, dum posthac rebellis
            spem generis fovet intus alvo. Traxere longe progeniem novam
matresque fidas, haud veriti, velut
      armenta cum pullis in herbis,
300 immerito cohibere vallo. Odere lectos qui subolem ferant
vitaliorem, scilicet, integros
      odere natos qui sub auras
            vimque gerant animosque patrum.
305 Nox alma vos et lassa quies habet,
dum tota vestris sub pedibus ruit
      haec gens in hostes et salutat
            iussa mori peritura solem. Quid vos? Iacetis: nam nihil attinet
310 fortes creari, vivere fortium
      hoc quantulumcumque est, et esse
            qui valeant satis in leonem. Id, dormientes, id dare vos, nefas:
unos virorum qui gelide viros
315 auditis imbelli necari
            iam numero puerosque tabe.