IV. - IANI NEMORINI SILVULA

Fairytale left blue.png III V Fairytale right blue.png


IV. - IANI NEMORINI SILVULA

AD HERMENEGILDUM PISTELLIUM

ad H. P.
165 Cum me terra gravi pondere presserit
oblitum penitus luminis et mei,
seu frontem glacies vulneret inscio,
seu rupto eliciat sol violas sinu; me quaerent oculis forte fidelibus
170 errantem pueri per tacitas nives,
me cernent vitreo vespere devium
iuxta prata croci florida virgines. Tum quicumque aderit, candidus aut puer,
aut virgo roseo vertice fulgida,
175 circum per nebulam forsitan audiat
quae dixi gracili carmina tibia. Non omnis moriar, si quid olet novum,
si quid silva sonat non aliis prius
auditum, tepidas si memor areas
180 nostri garrulitas inplet hirundinum.
2
ad D. Mosca
Si verbo residem reddere ventuli
quo frons arida decerpitur inpetum,
si pascentis apis murmur et aurea
      dulcem ad sidera neniam,
185 si possum in viridi colle volubilis
alas, quis molitur parva inopis seges,
aut longa in nebulis agmina pingere
      et clangentis iter gruis; cur lucos strepitu terribili tubae
190 cur pulsem gregibus candida pascua
vates? insequitur per tremulas pavor
      auras et volucrum fuga. Quid te raucisonis cornubus attinet
auris atque hominum corda lacessere?
195 quid diri accipitris tu similis malam
      laetis perniciem canes?
3
ad A. Romizi
Me non discolor institis
aut mannis rapidis trita iuvat via:
me saltus iuvat avius
200 multoque impluvium passere concinens. Non plebs per cuneos frequens
non festiva movet turba faventium:
sed vox libera candidi
fratris, sed tacita pressa manus manu.
205 Quin praebere silentibus,
quos umbra cohibet terra cupressina,
aurem mi satis est, pia
si dicat genetrix «Macte, puer, puer».
4
ad F. Martini
En unquam adspiciam quercubus obsitum et
210 mollem populea fronde Lucretilem et
      quae manantibus ima
      lymphis obstrepit Usticam? Nunquam: sed volucri mente sequor tamen
vatemque in latebris dulcibus adloquor;
215 una putris in umbra
      fani iam sedeo tacens: iamque, et multa senex comiter auribus
instillare meis, dum viridi movent
      spinum in saepe lacerti, et
220 illud «Magna memor fuge».
5
ad H. Vitelli
Cum pulsae latiae dulce fides pollice murmurant,
oblita videor tum veterem mente resurnere
vitam, lapsa gravi tum recolo saecla silentio,
tum iam visa novis obstipeo luminibus videns.
225 Nam sacra tacitas mane via pergere virgines,
in Cois vitream prospicio fulgere Lesbiam;
nunc multis inhio templa togis candida, nunc forum
mi stridet lituis, mi galeis undique fluctuat. Procedunt nivei rite boves cornibus aureis,
230 albis currus equis atque rotis plaustra sonantibus...
Sed quas inmemori corde premo sollicitudines?
iam fusis oculi cur iterum nunc lacrimis madent? quis indigna sacris laesa dolent bracchia vinculis?
quos lucos tacitos, quae croceis robora floribus,
235 quos segnes Arares ambigui fluminis adpeto
frustra, quam rutilam caeruleae virginis heu comam?