Fairytale left blue.png I III Fairytale right blue.png


II. - CREPEREIA TRYPHAENA
45 In nigros circum taciturna lucos
fugerat cornix, repetebat urbis
turba corvorum memorum quadratae
            saxa Palati, cum solum Tuscum decimo die te
50 redditit maio, Crepereia, soli
pronubam post innumera induentem
            saecula gemmam. Vitrea virgo sub aqua latebas,
at comans summis adiantus undis
55 nabat. An nocti dederas opacae
            spargere crinis ? Sed quid antiquis oculi videnti
nunc mihi effeti lacrimis madescunt?
quas premo curas alioque eundem
60 corde dolorem? Murteum vidi memor ipse sertum
quosque fulsisti religata crinis,
et manus iunctas tenuisque dextris
            farris aristas.
65 Nota, post longos amethystos annos
quae refert alas oculis ruentis
gryphis et cervam, Venerique pupa
            nota negata est. Crastina, sacris Lemurum tenebris,
70 nocte, cum pictae volucres tacebunt
et canes, nudo pede per soporam
            deferar umbram, et fabas sumam iaciamque nigras
pone per noctem noviesque dicam
75 «His fabis, manes, redimo, Tryphaenae,
            meque meosque». Dumque tu aversum sequeris manuque
tangis exsangui levis umbra dona,
tinnulo parcam moriturus aeri
80 respiciamque. En ades. Sic lectus eburnus olim
pallidam, me flente, nefas, habebat.
Sic eras, collo nitidum reflexo
            fusa capilium.
85 Flamen oblitas grave tibiarum
nunc procul flenti mihi pellit auris
neniaeque urguent resonoque maesta
            praefica lesso. Ducitur funus per aprica ripae,
90 murmur etrusco Tiberi ciente
triste, per sepes ubi gignit albos
            spina corymbos. Floridam non te ruber igne Vesper
matris abduxit gremio morantem
95 nec faces «Hymen» pueri levantes
            concinuerunt. Cymbiis fusis ego rite lactis
condidi mutis animam sepulcris
edidique amens «Have have» supremum
100 ipse «Tryphaena». Vesper adflavit pariis columnis
luteum molis iubar Hadrianae,
Pincium tranant fugiente corvi
            agmine collem,
105 cum rapi sensim videor silentisque
inmemor cordis per inane ferri,
iam tuae frustra revocante matris
            voce Philetum.