Poemata (Paulinus - incertus)

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poemata
Auctor incertus
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

POEMA PRIMUM. Uxorem hortatur ut se totam Deo dedicet .

(PL 61 0737C) 745-746 Age, iam precor, mearum
Comes irremota rerum,
Trepidam brevemque vitam
Domino Deo dicemus.
Celeri vides rotatu 5
Rapidos dies meare,
Fragilisque membra mundi
Minui, perire, labi.
Fugit omne quod tenemus,
Neque fluxa habent recursum: 10
Cupidas vagasque mentes
Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est?
Ubi sunt opes potentum?
Quibus occupare captas 15
Animas fuit voluptas.
(0737D) Qui centum quondam terram vertebat aratris,
 Aestuat, ut geminos possit habere boves.
Vectus magnificis carpentis saepe per urbes,
 Rus vacuum fessis aeger adit pedibus. 20
Ille decem celsis sulcans maria ante carinis,
 Nunc lembum exiguum scandit, et ipse regit.
Non idem status est agris, non urbibus ullis.
  (0738B) Omniaque in finem praecipitata ruunt.
Ferro, peste, fame, vinclis, algore, calore, 25
 Mille modis miseros mors rapit una homines.
(0738C) Undique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
 Incumbunt reges regibus innumeris.
Impia confuso saevit discordia mundo,
 Pax abiit terris ultima quaeque vides. 30
Et si concluso superessent tempora seclo,
 Aut posset longos mundus habere dies,
Nos tamen occasum nostrum observare deceret,
 Et finem vitae quemque videre suae.
Nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu 35
 Semper inexhaustis prona feruntur aquis,
Multa quod annosae vicerunt secula silvae,
 Quodque suis durant florea rura locis?
Ista manent nostri sed non mansere parentes.
  (0738D) Exigui vitam temporis hospes ago. 40
Non ergo sumus hic ne quidquam in secula nati,
 Quae pereunt nobis, et quibus occidimus:
Sed vitam aeternam vita ut mereamur in ista,
 Et subeat requies longa labore brevi.
747-748 Et tamen iste labor sit forte rebellibus asper, 45
  (0739A) Ac rigidas leges effera corda putent:
Non tamen haec gravis est mansueto sarcina dorso;
 Nec laedit blandum mitia colla iugum,
Tota mente Deus, tota vi cordis amari
 Praecipitur: vigeat cura secunda hominis. 50
Quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
 Vindictam laesus nesciat exigere.
Contentus modicis vitet sublimis haberi,
 Sperni non timeat, spernere non libeat.
Parcus, vera loquens, et mente et corpore castus, 55
 Insontem vitam pacis amator agat.
Det proprium cunctis quos cernit egere benignus;
 Non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
(0739B) Quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
 Aut quid erit quod non possit obire fides? 60
Qui credunt sacros verum cecinisse prophetas,
 Et qui non dubitant verba manere Dei;
Qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis
 In toto excelsi Patris honore vident,
Quique ipsum multa cum maiestate tremendum 65
 Expectant pingui lampade pervigiles,
His sordent terrena, patent coelestia, nec se
 Captivos servos temporis huius agunt.
Non illos fallax cepit sapientia mundi,
 Nec curas steriles inseruere polis. 70
Imperia et fasces, indocti munera vulgi,
 Quasque orbis scelerum semina fecit opes,
Calcarunt, sancta coelum ambitione petentes,
  (0739C) Suffragiis Christi et plausibus angelicis.
Nec labor hos durus vincit, nec blanda voluptas. 75
 Quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt.
Omnia non Christi qui Christi est odit, in illo
 Se statuens, in se qui gerere optat eum.
Ille Deus rerum, coeli terraeque creator,
  Me propter sacra Virgine natus homo est. 80
Flagris dorsa, alapis maxillas, ora salivis
 Praebuit, et figi se cruce non renuit.
Non ut tanta Deo quidquam patientia ferret,
 Cuius nec crescunt nec minuuntur opes,
Sed quod erat vitiatum in me ut superaret in illo, 85
 Factus sum Christi corporis, ille mei.
Me gessit moriens, me victa morte resurgens,
  (0739D) Et secum ad Patrem me super astra tulit.
(0740A) Quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem?
 Aut quid erit quod me separet a Domino? 90
Ignem adhibe, rimare manu mea viscera, tortor,
 Effugient poenas membra soluta tuas.
Carcere si caeco claudar, nectarque catenis,
 Liber in excessu mentis adibo Deum.
Si mucrone paret cervicem abscindere lictor, 95
 Impavidum inveniet: mors cita, poena brevis,
749-750 Non metuo exsilium, domus omnibus una est,
  Sperno famem, Domini fit mihi sermo cibus.
Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit,
 Tu das, Christe, loqui, tuque pati tribuis. 100
In nobis nihil audemus, sed fidimus in te,
  (0740B) Quos pugnare iubes, et superare facis.
Spes igitur mea sola Deus, quem credere vita est,
 Qui patriae civem me dedit alterius.
Sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum, 105
 Sub Christi sacris advena miles eo,
Nec dubius me iure brevi terrena tenere,
 Sic utar propriis, ceu mea non mea sint.
Non mirabor opes, nullos sectabor honores,
 Pauperiem Christo divite non metuam. 110
Qua stetero adversis, hac utar mente secundis;
 Nec mala me vincent, nec bona me capient.
Semper agam grates Christo, dabo semper honorem,
 Laus Domini semper vivet in ore meo.
(0740C) Tu modo fida comes, mecum isti accingere pugna, 115
 Quam Deus infirmo praebuit auxilium.
Sollicita elatum cohibe, solare dolentem:
 Exemplum vitae simus uterque piae.
Custos esto tui custodis, mutua redde;
 Erige labentem, surge levantis ope. 120
Ut caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis
 Una sit, atque duos spiritus unus alat.


(PL 61 0740C) POEMA II. De nomine Iesu.

(Huc adscitum ex Adversar. Commentar. Barthii lib XXXIV, c. 1. Vide Dissert. 6, n. 2.)
751-752 Lux festa sacris vult litari paginis,
 Remove profanos codices:
Hymno sacranda Nominis primordia
  (0740D) Quae Christus imperat coli.
(0741A) In ore Christus nectar, in lingua favus; 5
 Ambrosia viva in gutture,
Lotus beata in pectore, a qua nescias
 Abire gustata semel.
Mel in medullis, lux serena pupullis,
 In auribus vitae sonus. 10
Elin ve plectrum suavis eloquentiae
 Hoc nomine audito redit.
Cursu vagante, lubrico infortunio
 Tentationibus Mali,
Siti et fame, calore et algu mortuis 15
  Malagma praebetur potens,
Penetrale mentis dira desperatio
  Peccaminum ob molem quatit?
Saevit paterna in viscere imo pravitas?
  (0741B) Libido succendit faces? 20
Auri cupido molle pectus incitat
 Per fas nefasque cogere?
Faetentis animus ardet ingluviem gulae
 Venere atque Baccho perditam?
Cruentus ultor raptat iracundiam 25
 Mucrone prompto stinguere?
Inferre mandat terror infortunium
 Cavere quod possis male?
Vis impotens sui eiicit patientiam,
 Et arma quaerit perdita? 30
Fidem sinistra quassat obstinatio
 Felix errorum non diu?
Hoc ad salutem nomen auditum venit,
 Hoc omne tollit pharmacum.
(0741C) Obsessa membra, spiritusque daemone 35
 Vexatus impurissimo,
Hoc hoc medelam sortiuntur nomine,
 Redeuntque sursum ab inferis
Cantata diro carmine; et bustis sono
 Devota sago corpora 40
Vim colligantis perfidam excutiunt luis,
  (0742A) Et sana vertuntur domum. (0741C)
753-754 Compago quem soluta membratim iubet
 Lecto sedere debilem;
Quem caecitas, crux omnium miserrima 45
 Addixit alieno pedi;
Utroque claudum quem venire poplite
 Videt universa civitas,
Suis redire gressibus domum queunt
 Nomen celebrantes Dei. 50
Salve, o Apollo vere, Paean inclite,
 Pulsor draconis inferi.
Dulcis tui pharetra Testimonii
 Quod quatuor constat viris;
Sagitta melle tinctilis prophetico, 55
  Pinnata patrum oraculis;
(0742B) Arcus paternae forte virtutis sonans,
 Miraculis nervus potens,
Stravere veterem morte serpentem sua.
 Io triumphe nobilis! 60
Salve beata seculi victoria,
 Patens beati temporis.
Salve, quod omnes coelici, medii, inferi,
 Nomen genu flexo audiunt.
Salve unus, unus, unus, in trino Deus, 65
 Salve una in uno Trinitas.
Haec, lux Eoo cum levata cardine
 Iter diurnum suscipit;
Haec, cum occidente sol subit curru fretum,
 Benedictio me consecrat, 70
Crucifixe victor, expiator criminum
  (0742C) In morte vita praepotens,
Fac cum supremo sevocabor tempore,
 Ab obruto malis chao
Traducat ista me tibi benedictio; 75
  Caro interim terrae data,
Ne se inquieta mentis excruciet mora,
 Faetente vincta carcere.