EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poemata
Saeculo XVII
editio: incognita
fons: incognitus


1.

Vane quid in mediis struis oppugnacula campis,
Moenia cur saxo non ruitura facis?
Picticus ille tuus tanto molimine murus
Structus, et immensus qui fuit agger, abit.
Hostis abest, timor omnis abit, coniunxit in uno 5
Foedere nos unus, nunc manet una salus.
Ergo cadat murus, pateat via, concidat agger,
Unius imperio dum sine lite sumus.
Unius ob pacem proceres populusque precentur,
In quo pax populi, pax procerumque manet. 10

ROB. BURTON, ART. BACC. EX AEDE CHRISTI

2.

DE SOLE, VENERE ET MERCURIO IN VIRGINE CONIUNCTIS QUO TEMPORE REX ECCLESIAM CHRISTI INGRESSURUS EST

Soli iuncta Venus, Veneri Cyllenius heros,
Virginis inque una parte, quid esse putem?
Sol rex, et Venus est regina, ecclesia virgo,
Mercurius princeps, quid mage perspicuum?
Sic, o sic, veri semper praesagia coeli 5
Sidera, venturos significate deos.
Et quoties fuerit Veneri sol Virgine iunctus,
Atlantis magni Pleionesque nepos,
Dignetur toties tua nos praesentia, et aedes
Invise has toties (magne Iacobe) tuas. 10
Interea ter gratus ades, ter maximus princeps,
Gratior huc hospes nemo venire potest.
Officiosa tibi domus haec devota salutem
Submisse impertit, moenia χαῖρε sonant.

ROB. BURTON, ART. MAG.

3.

INFESTUS SYDERUM ASPECTUS, QUI FUIT OCTAVA HORA POMERIDIANA, ANNO 1612, SEXTO NOVEMBRIS, QUO TEMPORE OBIIT HENRICUS PRINCEPS

Qua princeps mundo illustris valedixerat hora,
Cur quinque e septem sydera mersa latent?
Pernitiosa duo superis remorantur in auris.
Saturnus coeli quid prope culmen agit?
Et Mars solus habet coelum peregrinus et exul, 5
Quae stella in terris horrida bella movet.
At cur deseruit muindum sol? Mitis in alto
Iupiter occasu, quid vaga luna latet?
Mercuriusque celer motu, Venerisque salubre
Sydus de coelo praecipitanter abit? 10
An casu hoc dicam fieri, vel sponte seipsa
Subduxisse polo sydera fausta putem
Sponte sua, ne portentum tam triste viderent,
Auguror Hesperio delituisse salo?
Scilicet hoc tempus nisi mors vidisset, an ausa 15
In charum Henrici mittere tela caput?
Ausa est tala nihil, vires ni occasio reddat,
Cum terris coelum nl dare possit opis.
Ausa est tale nihil, vires ni occasio reddat,
Cumterris coelum nil dare possit opis. 20
Sic fuit, o superi: sic, sic voluistis, ut istud
Luctiferum tempus, flebilis hora, foret.
Sol diadema illi et longos promiserat annos,
Aeternum et felix Iupiter imperium,
Blanda Venus nuptam cum multa prole, Diana 25
Ius maris, et Maiae filius eloquium.
Et quia non poterant praestare haec, forsitan illos
Detinuit pudor, aut fecit abesse dolor.
Attamen hoc solvunt quod possunt cardine in imo,
Quando quod vellent hoc sibi fata negent. 30
Astrigero aeternam sedem dat Phoebus Olympo,
Immortale decus, Iupiter inquit, erit.
Mercurius famam, et quidquid praestare Camaenae,
Quicquid et ingenium Mercuriale potest.
At tumulum Venus et suaves largitur odores, 35
Hymnos, et quicquid nobile funus habet.
Sertum de variis contextum Cynthia gemmis,
Et lachrymis plenum vas feretrumque dedit.

RO. BURTON, MAG. ART. EX AEDE CHRISTI

4.

Qui modo lugebant crines umbrante cypressu,
Iam laeti recinant redimiti tempora myrto.
Quaque dies tulerat feralis taedia vittae,
Nunc mutata feret genialis gaudia lecti.
Illustris charam ducit Fredericus Elizam. 5
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Illa Calydoniae nympha est celeberima sylvae,
Arctoum sydus, gentis Cynosura Britannae,
Ast ille Herciniae decus et laus unica sylvae
Germanos iubar effulgens superemnet omnes. 10
Ille rosas flagrans, illa autem cinnama spirans.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Alter Musarum, Charitum decus altera, et ambo
Naturae illustres, fortunae dotibus ambo,
Relligione pares, annis atque ignibus ambo. 15
Ite agite ut Geryon corpus coalsescite in unum,
Mens eadem licet in diverso corpore spiret.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Uxori Paetus, qualis fuit Arria Paeto,
Tyndaris Iliaco, Veneri dilectus Adonis, 20
Talis Eliza tibi, talis Fredericus Elizae.
Contingat vobis concordia turturis, anni
Cornicum, ac eadem genialis gratia lecti.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Ut plantam plantae producunt, semina semen, 25
Ut generant aquilas aquilae, sic stemmate ab isto
Nascetur regum series, caelestis imago,
Quae totam Europam illustret, Borealia terrae
Climata, perque omnes mundi late imperet oras.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno. 30

Quamque diu in Rhenum gelidas dat Neccarus undas,
Thamsis inque fretum lucentes volvit arenas,
Parvulus Augusta ludat Fredericus in aula,
Heydelberga tuos videat timeatque nepotes.
Dii faxint, rata sint omnes pia vota precamur. 35
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

RO. BURTON IN MAG. ART. EX AEDE CHRISTI

5.

IN BIBLIOTHECAM BODLEIANAM

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Aut olim quicquid Roma superba dedit.
Et Sophiae templum Bizantia littora longe
Iactare hinc cessent, Iustiniane, tuum.
Ostentare suum Veneti, et Nidrosia templum 5
Desinat, aut Aedes Escoriale suas.
Argentina suas taceat Cremonaque turres,
Hispalis a Mauro coctile celet opus.
Omnis enim nostro cedat structura Lyceo,
Unum pro cunctis fama loquatur opus. 10

6.

AD BODLEIUM

Hic ubi triste Chaos quondam crassaeque tenebrae,
Cum blattis tineae barbariesque fuit,
Aera per medium pendebat aranea filo
Et foedum visu, et nil nisi squalor erat,
Aurea resplendet nunc trabs, pictumque lacunar, 5
Luce nova illustris bibliotheca nitet.
Conspicui et varii pulchro stant ordine libri,
Disposita in classes quaeque Camaena suas.
Reddita Musa sibi est Bodleio praeside, fiunt
Deliciae populi quae fuerant domini. 10

7.

AD EUNDEM

Quae tam seposita est, quae gens tam barbara voce
Ex qua non librum bibliotheca tenet?
Indus, Arabs, quicquid Graeci scripsere, Latini,
Aethiopes, quicquid Persa Camaena dedit,
Aut olim Hebraei, aut Syri, quodcunque vetustas, 5
Galli, Itali, Hispani quod nov lingua dedit,
Omnes Bodleius thecam congessit in unam,
Maecenatam uno te velut ore sonant.
Aeternumque tuum resonabunt moenia nomen,
Nomen quae sumptu sunt rediviva tuo. 10
Suavis odor famae totum transibit in orbem,
Musa nequit mystae non memor esse sui.

RO. BURTON, ART. MAG. EX AEDE CHRISTI

8.

DE SCOTIS ET ANGLIS SIBI INVICEM ANTOECIS, A MURO PICTICO VELUT AEQUATORE DIVISIS, SOLE IACOBO MERIDIANUM UTRIUSQUE GENTIS SIMUL IRRADIANTE, ET DECLINATIONE SUA CIS VEL CITRA MURUM PICTICUM VARIAS RERUM VICES EFFICIENTE

Antoeci oppositae sunt gentes, dividit illas
Aequator, partes et facit esse duas.
Culminat his idem sol, lustrans tempore eodem
Utrosque, et medius lumen utrique facit.
Unde his una dies, nox est simul una, sed istis 5
Aestas opposito et tempore, bruma venit.
Nos sumus antoaeci, quis enim neget. Utraque leges
Gens habet opposita, et regimen proprium.
Et velut aequator medios nos dividit agger,
Quos sic divisos unius aura fovet, 10
Iacobus rex qui, tanquam sol aureus, ambos
Lumine stellanti perpetuoque regit.
Catnesi fines, Rutupinaque littora longe
Prospicit, hos illos irradiansque simul. 15
Australes Britones, quicquidve interiacet Arcton,
Lustratur radiis, inclyte Phoebe, tuis. red
Una dies utrisque, simul regnante Iacobo,
Sole cadente tuo, nox erit una simul.
At licet una dies sit nobis una eadem nox, 20
Tristis in opposito tempore saevit hyems.
Alternaeque vices rerum, coelique Britanni,
Obliquis radiis quas modo, Phoebe, facis.
Experti loquimur:, fulgor, vultusque serenus
Nos ubi destituit qui fuit ante tuus, 25
Destituit nos una aestas, coelumque serenum,
Et quicquid pulchrum floridus annus habet.
Excepere simul nube, et squalor, et imbres
Assidui, et maestis tristior aura fuit,
Quando illi interea tua quos praesentia (Caesar) 30
Dignata est, festos quot tenuere dies.
Quam suaves epulas, ludos, spectacla, triumphos,
Laetitiam, vultus te rediante suos!
Verum ubi iam nostras Phoebus declinat ad oras,
Flat Zephyrus, venit et blandior inde tepor, 35
Autumnus quasi ver, nubes pelluntur Olympo,
Iam rursus coelum gestit, et aura nitet.
En animos nuper diiectos, saucia corda,
Aspecto primum iam rediviva tuo.
Nos ubi te reducem (rex) incolumemque videmus, 40
Salve quam laeto murmure quisque sonat!
Hi donis certant, vitis hi, versibus illi,
Et proceres et plebs officiosa ruunt.
Illis e contra, tuo quos praesentia liquit,
E quibus et radios subtrahis (alme) tuos, 45
Vastities venit, et torpor brumaeque rigores,
Lugent decessum, laeti abiere dies
O longum maneas nobiscum hyememque repellas,
Perpetuam lucem laetitiamque ferens.
Subque tuis radiis ut iam laeta Anglia floret, 50
Floreat aeternum sole micante precor.
E thalamoque suo sol tanquam sponsus ut errat
Ad cursum exultans, indomitusve gigas,
Egredere e solio faelix, et perfice cursum,
Quem te signavit disposuitque Deus. 55

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

9.

IN OBITUM SERENISSIMAE ANNAE ANGLORUM REGINAE
CALENDIS MARTIIS, ANNO 1618

Lampedo Spartana suo celeberrima saeclo,
Inter foemineum foemina sola gregem,
Inter faelices et faelicissima quondam,
Regis enim coniux, filia, mater erat.
Anna Britannorum sydus, Iunonia proles, 5
Diis genita, et regis filia, sponsa, pa rens.
Utraque diva parens regum, divina propago,
Quae maior tamen, haec sitne, vel illa, petis?
Quantum lenta solent inter viburna cypressi,
Spartanam super hanc extulit Anna caput. 10
Anglorum genti quantumque Laconia cedit,
Tantum Annae cedit nympha Pelasga deae.
Tantum prole subit, tantumque in coniuge cedit,
Fortuna, et forma, et stemmate victa iacet.
Ergo Annae palmam det Plinius, omnibus Anna 15
Praecellit forma et dotibus ingenii.
Anna decus gentis, nuptarum gloria, matrum
Deliciae, et sexus gemmula sola suae.
At fuit, heu fuit haec, neque res neque gratia formae
Servare hanc potuit, mors ubi saeva venit.
Occidit, et quae viva parem non invenit, ecce 20
Mortua par cuivis, sic iubet urna, iacet.
Occidit, atque iterum terras Astraea reliquit.
Astraea haec Britonum lucida stella micat:
Non in Zodiaco velut illa Astraea refulgens,
Non ubi Calisto aut Cassiopaea nitet, 25
Non sortita locum sequitur sua plaustra Bootes,
Tardus in occasum, qua sine fine rotans.
Non aquila hanc posuit caelo, aut Thaumantias Iris,
Mercurius celer, at praevia stella comans
Signavitque viam, et scandens super aethera, dixit 30
“Hac sequere, en lucem praebo, chara comes.”
Illa super coelos sequitur, stellasque relinquens
Ad superos victrix Anna Perenna venit.
Anna Perenna venit, quidni sic Anna vocetur?
Anna dea, et nomen verius istud habet. 35
Didonis soror Anna eadem quae praefuit annis,
Numicio praeceps flumine mersa fuit.
Diva habita, et sic dicta olim, quaerentbus illam
Quod dum sustinuit conscius amnis aquas,
Ipsa loqui visa est, placidi sum nympha Numici, 40
Amne perenne latens, Anna Perenna vocor.
Idibus hinc Annae festum geniale Perennae
Martis erat, cui plebs non nisi pota piat.
At Dani soror Anna istaec, Martisque calendis
Mortem obit, fato sed meliore tamen. 45
Dum Britonum imperium durat, dum carmina, vatum
Ore perenne vigens, Anna Perenna viret.
Menseque in hoc Martis nomen dum permanet Anglum,
Annua sacra tibi qui dabit, Anglus erit.

ROBERTUS BURTONUS, SAC. THEO. BACC. EX AEDE CHRISTI

10.

Suspicio quoties signis variable coelum,
Zodiacum obliquum, stelliferumque polum,
Hinc video fera monstra, illinc animalia, pisces,
Inde canes, lepores, praestigiasque hominum,
Informes ursos, aurigas, plaustra, dracones, 5
Ignavum pecus, et Gorgonis ora nitent,
Quorsum Aries coelo, quid Taurus imagine vasta,
Quid brutus Cancer? Quid Capricornus agit?
Quo iure? An potuit vatum imperiosa potestas
Tantum audere nefas? Hoc, Ptolomaee, feres? 10
Deturbentur, et in barathrum scelerata propago.
Quod merurere pati, praecipitanter eant.
Perseus, Alcides, Cepheus, divinus Orion,
Cum Geminis Cheiron, pulcher et Antinous,
Quos quondam veteres dignati sedibus illis, 15
Stent, olim illustres astronomi, et merito.
At quorsum coelo, meretrix? Quorsum lyra, cignus,
Quid leo, quid vultur, quid fera monstra polo?
Descendat vaga turba, locum teneatque propago
Divina heroum, et quae Iove digna cohors. 20
Alphonsus, Bacon, Ticho, Copernicus alter
Atlas, Candisius, Drakus et Americus,
Qui solis quondam comites, quod continet orbis
Lustrarunt radiis, et vaga signa poli.
Et coelum amplecti merite, Odivine Saville, 25
Sydus habe, et coelum sydere dignus habe.
O si aliquis vates nostro floreret in aevo,
Quem penes arbitrium hoc, si quis Apollo foret,
Qui, ut Naso quondam moribundi Caesaris umbram
Transtulit in coelis, det tibi (dive) locum. 30
Non autem Nasone opus est, nec Apolline quovis,
Aeternum nomen nam tibi Musa dabit.
Immortale tuum decus est: dum luna vagatur
Coelo, Savilli fama superstes erit.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

11.

Mentitus formam quod princeps Carolus exit,
Per freta, per montes itque reditque celer.
Ne mireris: amor iussit. Nam Iuppiter ipse
Factus ob hunc olim bos, equus, imber, olor.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

12.

Marmore de Pario statuas si ponere possem,
Pingere vel vultus, vivoque referre colore,
Ducere si possem referentes aere figuras,
Sive viros meritos coelo stellisque beare,
Camdenum statuae, color, aes marmorque referrent.

In laudem Aschami Camdenus talia quondam
Scripsit, et in laudes sic ego (Clare) tuas,
Idque ex ore tuo, verbis et versibus iisdem
Te canto, tua queis Musa beavit eum.
Dignior et multo es Parium quem marmor honestet, 5
Quem pictor, Musae, et quisque poeta canat,
Sydera quem donent coelesti sede, Lycaei
Quem mysta aeternis percolat officiis.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

13.

IN TUMULUM IACOBI REGIS

“Quis iacet hic?” Rex Iacobus. “Quaenam agmina maeste
Circumstant tumulum, dive Iacobe, tuum?”
Pax, Musae, Charites, Clementia. “At ille senex quis?”
Europae genius. “Quae tamen haec mulier?”
Nympha Britanna. Gemunt omnes. “Quae causa dolendi?” 5
Noster honos, columen, delicium occubuit.
Longum ergo, pax alme, vale. Lugete, Camaenae,
Iacobus vestro est mortuus exitio.
Aeternumque gemant Britones. Iam, pace relicta,
 Vestram Europaei quaerite perniciem. 10

ROBERTUS BURTON, SAC. THEO. BACC. EX AEDE CHRISTI

14.

Quos vastae rupes, frendens quos dividit aequor,
Hos blando suavis foedere iungit amor.
Gallam Hero pulchram Britonum Leander in Anglo
Littore tutus habes, et maria alta silent.
Si tibi tale fretum quondam Leandre fuisset, 5
Non foret horrisonae mors tua crimen aquae.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

15.

Quid sibi vult tantus rumor laetusque susurrus?
Unde plataea novo quaelibet igne micat?
Nascitur Augustus puer. At sic quilibet annus
Iatavit, regem quaelibet ora tenet.
Sed rex quotidie non nascitur: aurea proles, 5
Augustus princeps nascitur (Angle) tibi.
Angle, tibi nata est soli Iunonia proles,
Atque novum sydus fulget in orbe tuo.
Ergo laeteris fausto, Britannia, partu,
Aeternum hoc sydus splendeat orbe precor. 10
Innumera innumeris cumulentur gaudia saeclis,
Succrescantque tuis Florida deliciis.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

16.

Ut sol Zodiacum percurrit mensibus aequis
Atque aequatorem bis secat orbe suo,
A tropico Cancri ad Capricornus devius errat,
Alternum zonas lustrat utrasque iubar,
Sic tu percurris gentem (rex inclite) nostram, 5
Numine prospiciens utraque regna tuo.
Aequator murus sit Picticus, Anglia Cancer,
Scotia sed fines det, Capricorne, tuos.
Et quoniam in Cancro solis mora longior, Anglis
Imperii sedes firmior esto suis. 10

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

17.

Quam varia haec vita est totus modo perstrepit orbis
De tristi fato et funere (Suede) tuo.
Inde ferox bellum et saevissima mortis imago,
O quanti heroes, quot periere duces!
En nova tot gemitus inter gratissima nobis, 5
Regius in nostro nascitur orbe puer.
Funde merun genio, veteres cessate querelae,
Personet his terris nil nisi dulce melos.

ROB. BURTON, S. T. B.

18.

Vive diu, felix virgo, Iove nata Britanno,
Filia quae regis, regis et uxor eris,
Et regum mater, regum matertera, regum
Alma parens, regum stemmata mille feres
Quae Constantinum superent, Helenamque Britannam, 5
Terrarumque orbi regia sceptra dabunt.

ROB. BURTON THEOL. B. AED. CHR.

19.

Non habeo argentum, nec enim mihi suppetit aurum,
Verum quod possum do tibi, diva, lubens.
Det diadema tibi Iuno, det Cypria formam,
Det sophiam Pallas verbaque Mercurius.
Sic precor, et quando fuerit tibi nubilis aetas 5
Te dignum exopto regia virgo virum.

ROB. BURTON, S. T. B.

20.

IN OBITUM ILLUSTRISSIMI VICECOMITIS BAYNING

Quod voveat dulci nutricula maius alumno
Quam bona fortunae, corporis, atque animi?
En haec heroe hoc simul omnia. Quid petat ultra?
Quid potius? Caelum, quod novus hospes habet.

Finis