Plane congruit

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Plane congruit
1894

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 7-8

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII AD THOMAM COCONNIER EX ORD. PRAEDICATORUM DOCTOREM THEOLOGUM IN UNIVERSITATE FRIBURGENSI DE EPHEMERIDE REVUE THOMISTE*

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Plane congruit cum consiliis Nostris genus tractationis Revue thomiste, quam ipse delectique socii instituistis per intervalla edendam. Quod enim iamdiu Nos, nec sine fructu, contendimus de christianae sapientiae instauratione, eo demum spectat ut veritati, per haec tempora graviter afflictae, consulatur: ex quo, non solum ad recte intelligendum, sed etiam ad recte agendum pendent momenta maxima. Quapropter cum Fide, quae veritas est divina, conciliare ingeniosorum studia, per eamque ipsam humanas, quotquot sunt, disciplinas quum ab erroris labe tutari, tum ad veram progressionem munire, hoc magnae quidem praestantiae est opus, nec minoris utilitatis. Feliciter autem iis succedet, qui Aquinate magistro uti sapientissimo, doctrinam eius scrutentur intimam, deducant sinceram, accommodate exponant: ipse enimvero et principiis et philosophandi ratione mire valet ad causas omnes illustrandas, dirimendas, vel si perarduas temporum cursus adduxerit. — Non paucos in hac elaborantes palaestra conspicere magno Nobis est gaudio: vosque ipsos egregio illorum numero adiunctus scripta varia testantur ex ordine e vulgata; quae summo a vobis obsequio exhibita libenter accepimus. Nihil profecto neque Nobis acciderit gratius neque doctrinae sanae opportunius, quam si, vestra pariter opera, humanae veritatis origo ex veritate divina atque necessaria inter utramque connexio in medio emineat: ita videlicet, ut, suspicionibus sensim dimotis, crescant erga Fidem et reverentia et studia doctiorum. Communis porro veritatis causa, in qua labores vestri versantur, omnino postulat foederata cum similibus defensoribus arma animosque concordes; quod vos, adiuvante Deo, alacres omni tempore praestituros pro certo habemus. Ad ipso praesidia optima accedant aeque tibi, dilecte fili, qui operi praees, atque ceteris in idem adscitis : ea Nos, Apostolica benedictione effusa, singulis imploramus.

Datum Romae apud S. Petrum die 12 Iulii anno 1894, Pontificatus Nostri decimo septimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 7-8.