Migne Patrologia Latina Tomus 114
Picturae historiarum Novi Testamenti
Picturae historiarum Novi Testamenti (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.0918B
Picturae historiarum Novi Testamenti
114.0915C| Angelus ecce seni promittit munera nati Quem populus trepidans foris exspectabat et orans.
- AL.
Concipit en verbo prolem castissima Virgo
- AL.
Angelus hic sponsum Joseph commendat alendum
- AL.
Hic genitrix Domini meat, Elisabethque salutat, Utque Deo exsultet Joannem Spiritus implet.
- AL.
Zacharias soboli nomen posuere propinqui, Sed mage Joannes certant vocitare parentes.
- AL.
114.0915D| Nuntiat angelicus Christum pastoribus hymnus.
- AL.
In stabulo Dominum celebrant en omnia parvum.
- AL.
Ecce Magi solio praesentant munera vero.
- AL.
In Joannis moniti faciem fugere tyranni.
- 114.0916C| AL.
Sistitur hic Domino Jesus cum munere jusso, Mox ipsum Dominum didicerunt corda piorum.
- AL.
Partibus Aegypti differtur passio Christi. Quem simulacra tremunt et chara habitacula linquunt.
- AL.
Praecipit Herodes natos cruciare recentes: Millia lactantum tendunt laetantia coelum:
- AL.
En senibus potior reperitur pusio doctor, Qui tamen imperium dignatur ferre parentum.
114.0916D| Explicit de infantia Christi. (Hi versus in dextro pariete chori: Isti vero in dextro pariete stationis populi. ) Baptizat Dominum servi devotio summum. Praedicat hunc genitor: invisit Spiritus unctor.
- AL.
Daemonis en fraudes Christus contemnit inanes, Ejus cunctimodas ducens ut stercora pompas.
- 114.0917A| AL.
Demonstrat placidum Joannes nutibus agnum.
- AL.
Andreas sequitur, fratri comperta profatur.
- AL.
Imperat os vitreum post se properare Philippum, Nathanael spissa qui mox subducit ab umbra.
- AL.
Testibus nisce novum fecit de flumine signum, Conviviis latices in vitea pocula vertens.
- AL.
Retia germani linquunt in nomine Christi, Mox alii lacrymas spernunt cum nave paternas.
- AL.
Omnipotens medicus, hominum miserator et unus, 114.0917B| Omnimodis pressos jussit discedere sanos.
- AL.
Spiritibus diris hominum de corpore pulsis Das pecudum furiare greges, justissime judex.
- AL.
En Verbum Domini curat medicamine verbi, Praecipit et sanum proprium portare grabatum.
- AL.
Principis ut natam sanet vel suscitet, ibat.
- AL.
Furatur mulier sacra de veste salutem.
- AL.
Reddidit en stupidae Dominus sua munia dextrae. Consilium stolidi faciunt de sanguine Christi.
- AL.
114.0917C| Unicus en viduae redivivus redditur orbae.
- AL.
Ingeminant plebes; o vere magne prophetes.
- AL.
Saltatrix petiit caput innocuumque recepit: Lictores fluvidum linquunt in carcere truncum.
- AL.
Panibus ex quinis, et piscibus haud mage binis, En hominum large saturantur millia quinque.
- AL.
Christus aquae fluctus pressit vestigia gressu, At fidei dubium mergunt vada turgida Petrum.
- AL.
Hydropicum tangente manu quae cuncta creavit, Pallidus humor abit, facies et laeta rubescit.
- 114.0917D| AL.
Ecce decem mundans templo se ferre jubebat; Unus regreditur grates persolvere Jesu.
- AL.
Contentus pueros Deus est benedicere parvos, Talibus atque sui promittit gaudia regni.
- 114.0918A| AL.
Hic scribae Domino sistunt in crimine captam, Quam placidus censor damnatis solvit eisdem.
- AL.
Ex limo reparat quidquid natura negabat, Qui luteum primo totum plasmaverat Adam.
- ( Huc usque de miraculis Domini in dextro pariete: hi vero in fronte occidentali, in spatio quod supra thronum est. )
Ecce tubae crepitant, quae mortis jura resignant: Crux micat in coelis, nubes praecedit et ignis.
- ( Hic etiam subtus thronum inter paradisum et infernum. )
Hic resident summi Christo cum judice sancti Justificare pios, baratro damnare malignos.
- 114.0918B| ( Passio Domini in sinistro pariete stationis populi. )
Esse sibi Patrem Domino tractante Tonantem, Plebs furibunda pium certat lapidare magistrum.
- AL.
Mortue quatriduo fetens et corpore toto, Lazare, surge, veni, te morti tollo rapaci.
- AL.
Funeris obsequium mulier praevenit amicum, Dum caput atque pedes nardo perfudit honora.
- AL.
Mansuetum regem plebs devota frequentat Frondea cum festis praeiens comitansque choreis.
- AL.
114.0918C| En urbis miserae dignatur flere ruinas Quae manibus crudis ipsum discerpere gestit.
- AL.
Hic sub carne latens deitas per signa patescit, Dum turbas patria flagro proturbat ab aula.
- AL.
En ficum viridem sterilem remanere jubebat, Quod sibi jejuno fructum praebere negabat.
- AL.
Agricolae servos caedentes vulnere saevo Post natum Domini satagunt hic mittere morti.
- AL.
Gentiles Dominum cupiunt jam cernere Christum: 114.0918D| Discipulos idem mortem perferre docebat.
- AL.
Ecce sacerdotum primi populique nefandi Infidum famulum censu corrumpere gaudent.
- Caetera desunt.