Pia nos excitat

This is the stable version, checked on 4 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pia nos excitat
Saeculo XV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Martinus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Lupo de Olmeto, praeposito generali ordinis monachorum S. Hieronymi, salutem et apostolicam benedictionem.

1. Pia nos excitat, et inducit affectio, ut sincerae devotionis propositum, quo gloriosi S. Hieronymi doctrinam et vitam monachales imitari contemplatione studes, assidua paternis affectibus prosequentes, votis tuis justis et honestis, per quae regularis et monachalis observantia, sub qua Sanctus ipse in hoc saeculo sua devota altissimo exhibuisse comprobatur obsequia, in Dei Ecclesia propagari, digneque venerari valeat, benignum et benevolum impertiamur assensum.

2. Dudum siquidem inter alia ad nostram audientiam perducto, quod tu, et plerique alii fratres S. Hieronymi communiter nuncupati, sub regula S. Augustini viventes, zelo devotionis accensi, et ob frugem vitae melioris arctius et perfectius, quam regula dictaret hujusmodi, et in vero statu monachali, quem ipse S. Hieronymus cum suis monachis et fratribus professum fuisse, et in communi observasse perhibetur, vivere, et ut nomen gerebatis ejusdem sancti, sic ejus vitam, regulam, et opera desiderabatis imitari. Nos tunc hujusmodi propositum condignum, et rationi consonum recensentes, tibi inter caetera, ut regulam vivendi in monasteriis, in quadam epistola ad Eustochium et moniales, quae incipit: Tepescens in membris proclivum corpus, ut asseritur directa, contentam, et designatam, quam dictus S. Hieronymus tunc a plerisque inter alias suas epistolas edidisse et conscripsisse dicebatur, quandocumque tibi videretur in regulam monachorum Eremitarum ejusdem Sancti, in locum dictae regulae S. Augustini suscipere posses, plenam et liberam, per alias nostras litteras, quas et earum tenores praesentibus haberi volumus pro expressis, concessimus facultatem: pro ut in eisdem litteris plenius continetur. 3. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, a nonnullis vertatur in dubium, an ipse S. Hieronymus dictam epistolam ediderit; tuque propterea vivendi normam in ea, ut praefertur traditam, pro statutis dumtaxat ejusdem ordinis, et non regulam hactenus susceperis, sed stabili potius fundamento pro institutione regulae ejusdem Sancti provide per te suscepto, ex diversis epistolis et tractatibus per dictum S. Hieronymum editis, et per Ecclesiam approbatis, nonnulla veram religionis doctrinam, vitamque monachalem, quam idem Sanctus cum suis monachis et fratribus in ejus vita in communi, quo ad ea quae principalia sunt status, et vitae monachalis, per multa et usque ad obitus sui tempora observavit, et aliquos alios observare monuit, continentia extraxeris, compilaveris, et velut in unum corpus sub certis titulis reduxeris, sub quibus tu, et plerique alii monachi et fratres dicti ordinis, Altissimo concedente, vobis etiam super hoc apostolici favoris suffragante praesidio, de caetero degere, et permanere, ac illa in regulam suscipere proponitis et etiam affectatis. 4. Pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut per te extracta, et compilata, in modum vivendi, et formam regulae hujusmodi, tibi et successoribus tuis praepositis, ac omnibus, et singulis prioribus, monachis, fratribus, et personis dicti ordinis praesentibus, et futuris, qui in illo vivere, et Altissimo famulari voluerint in locum dictae regulae S. Augustini suscipiendi, ac dictum ordinem S. Hieronymi profitendi potestatem, ac licentiam concedere de benignitate apostolica dignaremur. 5. Nos igitur hujuscemodi regularem et monachalem observantiam dicti S. Hieronymi laudabilem, et in vita ejus per ipsum observatam merito laudantes, et approbantes, illamque in Dei Ecclesia in ordinem monachalem attolli, et observari intensis desideriis affectantes, necnon pio et sincero tuae devotionis proposito grato concurrentes assensu, hujuscemodi quoque supplicationibus inclinati, discretioni tuae doctrinam, et instituta monachalia ejusdem S. Hieronymi, prout per te Domino inspirante ex eisdem epistolis, et tractatibus, ut praemittitur, non mutatis sententiis extracta, compilata et reducta sunt, loco regulae S. Augustini et statutorum in epistola contentorum, hujusmodi in regulam monachalem ordinis monachorum Eremitarum dicti S. Hieronymi, cujus tu ipse professus existis, illamque vitam in ordinem hujusmodi suscipiendi, ac ipsam regulam ejusdem Sancti, prioribus, monachis, fratribus, et personis praedictis sub ea vivere cupientibus. 6. Quos etiam, ac te a dictae regulae S. Augustini, et statutorum per te juxta dictam epistolam Tepescens susceptorum, licet auctoritate sedis apostolicae confirmatorum, observantia, ex tunc penitus absolutos esse volumus, et decernimus per praesentes, etiam sub modis, et formis in dictis litteris expressis, tibi etiam quo ad hoc suffragari, et alias in suo robore permanere volumus observandam tradendi, et publicandi, plenam et liberam auctoritate apostolica tenore praesentium, concedimus facultatem, volentes, et auctoritate praefata statuentes, quod postquam regulam hujusmodi tradideris, publicaveris, ut praefertur, ex tunc tu, priores, monachi, fratres, et personae praedicti ordinis, secundum illam vota principalia religionis hujusmodi emittere, profiteri et vivere teneamini. 7. Vosque et mores vestros tam eidem regulae, quam etiam illius doctrinae, et institutis in quadam epistola per sanctum Eusebium discipulum ejusdem sancti Hieronymi ad Damasum episcopum Portuensem et Theodorum Romanum senatorem, de vita et doctrina religionis, ac obitu, et miraculis ipsius sancti Hieronymi destinata contentis, necnon per eumdem S. Hieronymum dum in extremis ageret suis monachis pro observantia regulari, et vitae integritate, sanctimoniaque relictis, conformare debeatis. 8. Et nihilominus ne hujusmodi regula per te suscipienda, et aliis monachis tradenda cuiquam nimium gravis appareat, aut onerosa, volumus, et eadem tibi auctoritate concedimus, quod priores, monachi, fratres, et personae praedictae, aut illi ex eis, qui regulam hujusmodi susceperint, illam, aut instituta, et doctrinam in epistola ejusdem sancti Eusebii, vel aliqua contenta in eisdem quandoque humana fragilitate, aut infirmitate causante, seu alias tam exacte prout traditur in eisdem observare nequiverint, non propterea mortalis peccati vinculo sint ligati, sed per suos superiores corporali dumtaxat poena, qua congruit procedatur, eisque pro excessu, et transgressione, ac pro modo culpae injungi valeat poenitentia salutaris, quam humiliter suscipere et adimplere teneantur. 9. Quodque tu, et successores tui praepositi dicti ordinis monachorum illos ex prioribus, monachis et fratribus praedictis qui ordinem ipsum jam sub dicta regula S. Augustini professi sunt, ac propter infirmitatem hujusmodi, seu quavis alia de causa ad observandum hujusmodi regulam S. Hieronymi se impotentes senserint, aut alias eam acceptare noluerint, ut sub illis, regula, observantia, et obedientia regularibus, sub quibus eos tu hactenus rexisti, et gubernasti, etiam de caetero regere, et gubernare, ipsique in illis remanere, et Altissimo famulari. 10. Cum eis quoque, ac etiam illis, qui secundum ipsam regulam S. Hieronymi, et ut praefertur in posterum pro tempore profitebuntur, casu aliquo de praemissis, aut alia rationabili causa, de qua tibi, seu illis videbitur, subsistente, super singulis in eadem regula B. Hieronymi contentis, auctoritate praedicta, per vos, vel alios dispensare, aut alias eorum animarum saluti, prout expediens fuerit, consulere et etiam providere valeatis, super quibus tibi et successoribus ipsis etiam plenam, et liberam harum serie concedimus facultatem. 11. Decernimus insuper auctoritate praedicta, quod hujusmodi regula postquam per te tradita, et publicata fuerit, ut praefertur, robur obtineat perpetuae firmitatis, et ab omnibus, qui secundum eam vota eorum principalia sponte profiteri voluerint, juxta illius continentiam et effectum inviolabiliter observetur. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus Apostolicis, nec non omnibus iis, quae in dictis litteris non obstare voluimus, caeterisque contrariis quibuscumque. 12. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, statuti, voluntatis, et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit. indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctos apostolos, idibus Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.