EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pia meditatione pensantes
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

Pia meditatione pensantes

Dilectis filiabus abbatissae et conventui inclusarum ancillarum Christi monasterii Sancti Francisci pragensis Ordinis S. Damiani salutem et apostolicam benedictionem

1. Pia meditatione pensantes, quod Patris aeterni filius de utero gloriosae Virginis Mariae pro salute humani generis incarnatus, cuncta cum suavitate disponens suorum universitati fidelium remedia diversa protulit, per quae in ipsius laudibus per vota persistere delectetur; libenter ad id volumus habere solliciti, per quae, Deo juvante, circa divinae legis observantiam in vobis devotionis fervor et perseverantiae gratia valeant adaugeri.

2. Cum igitur ex frigida dispositione patriae, in qua estis sub disciplina regularis observantiae ad Redemptoris gloriam constitutae proveniat, quod rigorem concessae vobis Regulae non possitis in omnibus, ut cupitis, sustinere; de aeterna benignitate providendum duximus, ut austeritatem hujusmodi salutaris moderantiae studio temperemus.

3. Vobis itaque praesentium auctoritate concedimus ut non obstante quod omni tempore secundum eamdem Regulam in cibo quadragesimali jejunare debetis, diebus dominicis e quinta feria bis commedere et lacticiniis refici valeatis. In omni vero pascha e solemnitatibus Beatae Mariae Virginis, ac etiam apostolorum, sive in festo Nativitatis Domini, nec non tempore manifestae necessitatis, utpote infirmitatis , nulla vestrum ad jejunium teneatur.

4. Et si forte aliqua ex vobis infirma fuerit, abbatissa vel soror major nihilominus cum ipsa de jejunio et cibo dispensandi habeat potestatem.

5. Praetera volumus quod diebus illis quibus in quadragesima majori et minori, secundum regulam in pane et aqua tenemini jejunare, refectionem in omnibus sicut aliis diebus quadragesimalibus habeatis.

6. Ceterum habendi duas tunicas , scapularia et mantellum cum pellibus et subulares et utendi fisconibus plenis foeno vel palea, necnon cervicalibus vobis licentiam impertimus.

7. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ausu temerário contraire. Si quis autem hoc tentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani III Nonas Maii Pontificatus nostri anno duodécimo.