Fairytale left blue.png Actus III Actus V Fairytale right blue.png

Demipho Chremes

DE. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,
adduxtin tecum filiam? CH. non. DE. quid ita non?
CH. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,
       570simul autem non manebat aetas virginis
m<ea>m neglegentiam: ipsam cum omni familia
ad me profectam esse aibant. DE. quid illi tam diu
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
CH. pol me detinuit morbus. DE. unde? aut qui? CH. rogas?
       575senectus ipsast morbu'. sed venisse eas
salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
DE. quid gnato optigerit me absente audistin, Chreme?
CH. quod quidem me factum consili incertum facit.
nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,
       580quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
tacebit dum intercedet familiaritas;
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
       585vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam ego meorum solu' sum meus.
DE. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
neque defetiscar usque adeo experirier
       590donec tibi id quod pollicitus sum effecero.


Geta Demipho Chremes

GE. Ego hominem callidiorem vidi neminem
quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem
argentum opus esse, et id quo pacto fieret.
vixdum dimidium dixeram, intellexerat:
       595gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,
dis gratias agebat tempu' sibi dari
ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
iussi opperiri: eo me esse adducturum senem.
       600sed eccum ipsum. quis est ulterior? attat Phaedriae
pater venit. sed quid pertimui autem belua?
an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
commodius esse opinor duplici spe utier.
petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;
       605si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem


Antipho Geta Chremes Demipho

AN. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
quam timeo adventus huiu' quo inpellat patrem.
GE. adibo hosce: o noster Chreme . . CH. salve, Geta.
       610GE. venire salvom volup est. CH. credo. GE. quid agitur?
multa advenienti, ut fit, nova hic? CH. compluria.
GE. ita. de Antiphone audistin quae facta? CH. omnia.
GE. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
sic circumiri! CH. id cum hoc agebam commodum.
       615GE. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
inveni, opinor, remedium huic r<ei>. CH. quid, Geta?
DE. quod remedium? GE. ut abii abs te, fit forte obviam
mihi Phormio. CH. qui Phormio? DE. is qui istanc . . CH. scio.
GE. visumst mihi ut eiu' temptarem sententiam.
       620prendo hominem solum: "quor non," inquam "Phormio,
vides inter nos sic haec potiu' cum bona
ut componamu' gratia quam cum mala?
eru' liberalis est et fugitans litium;
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
       625uno ore auctores f<ue>re ut praecipitem hanc daret."
AN. quid hic coeptat aut quo evadet hodie? GE. "an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst: heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
       630verum pone esse victum eum; at tandem tamen
non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae."
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
"soli sumu' nunc hic" inquam: "eho [dic] quid vis dari
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
       635haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?"
AN. satin illi di sunt propitii? GE. "nam sat scio,
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
ut est ille bonu' vir, tria non commutabitis
verba hodie inter vos." DE. quis te istaec iussit loqui?
       640CH. immo non potuit meliu' pervenirier
eo quo nos volumus. AN. occidi! DE. perge eloqui.
GE. a primo homo insanibat. CH. cedo quid postulat?
GE. quid? nimium; quantum libuit. CH. dic. GE. si quis daret
talentum magnum. DE. immo malum hercle: ut nil pudet!
       645GE. quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam
suam unicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quae dotem petat."
ut ad pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,
haec denique eiu' f<ui>t postrema oratio:
       650"ego" inquit "[iam] a principio amici filiam,
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,
       655aliquantulum quae adferret qui dissolverem
quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
nullam mihi malim quam istanc uxorem dari."
AN. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
       660dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.
DE. quid si animam debet? GE. "ager oppositust pignori ob
decem minas" inquit. DE. age age, iam ducat: dabo.
GE. "aediculae item sunt ob decem alias." DE. oiei
nimiumst. CH. ne clama: <re>petito hasce a me decem.
       665GE. "uxori emunda ancillulast; tum pluscula
supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
his rebu' pone sane" inquit "decem minas."
DE. sescentas perinde scribito iam mihi dicas:
nil do. inpuratu' me ille ut etiam inrideat?
       670CH. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium
fac ut illam ducat nos quam volumus. AN. ei mihi
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
CH. mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.
GE. "quantum potest me certiorem" inquit "face,
       675si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;
nam illi mihi dotem iam constituerunt dare."
CH. iam accipiat: illis repudium renuntiet;
hanc ducat. DE. quae quidem illi res vortat male!
CH. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
       680fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:
ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.


Antipho Geta

AN. Geta. GE. hem. AN. quid egisti? GE. emunxi argento senes.
AN. satin est id? GE. nescio hercle: tantum iussu' sum.
AN. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
       685GE. quid ergo narras? AN. quid ego narrem? opera tua
ad restim miquidem res redit planissume.
ut tequidem omnes di d<eae>que--superi inferi--
malis exemplis perdant! em siquid velis,
huic mandes, quod quidem recte curatum velis.
       690quid minus utibile f<ui>t quam hoc ulcus tangere
aut nominare uxorem? iniectast spes patri
posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio
dotem si accipiet, uxor ducendast domum:
quid fiet? GE. non enim ducet. AN. novi. ceterum
       695quom argentum repetent, nostra causa scilicet
in nervom potius ibit. GE. nil est, Antipho,
quin male narrando possit depravarier:
tu id quod bonist excerpi', dici' quod malist.
audi nunc contra: iam si argentum acceperit,
       700ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:
spatium quidem tandem apparandi nuptias,
vocandi sacruficandi dabitur paullulum.
interea amici quod polliciti sunt dabunt:
inde iste reddet. AN. quam ob rem? aut quid dicet? GE. rogas?
       705"quot res postilla monstra evenerunt mihi!
intro iit in aedis ater alienus canis;
anguis per inpluvium decidit de tegulis;
gallina cecinit; interdixit hariolus;
haruspex vetuit; ante brumam autem novi
       710negoti incipere!" quae causast iustissima.
haec fient. AN. ut modo fiant! GE. fient: me vide.
pater exit: abi, dic esse argentum Phaedriae.


Demipho Chremes Geta

DE. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.
hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
       715quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. GE. ut cautust ubi nil opust!
CH. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;
nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.
GE. rem ipsam putasti. DE. duc me ad eum ergo. GE. non moror. CH. ubi hoc egeris,
transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit.
       720dicat <ea>m dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;
et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,
datum esse doti'. DE. quid tua, malum, id refert? CH. magni, Demipho.
non sat[is] est t<uo>m te officium fecisse si non id fama adprobat:
       725volo ipsiu' quoque voluntate haec fieri, ne se eiectam praedicet,
DE. idem ego istuc facere possum. CH. mulier mulieri mage convenit.
DE. rogabo. CH. ubi illas nunc ego reperire possim cogito.

Fairytale left blue.png Actus III Actus V Fairytale right blue.png