Phormio/Actus II

This is the stable version, checked on 17 Maii 2020. 2 pending changes await review.
 Actus I Actus III 

Demipho Phaedria Geta

DE. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
nec meum imperium--ac mitto imperium--, non simultatem meam
revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta
monitor! GE. vix tandem. DE. quid mihi dicent aut quam causam reperient?
       235demiror. GE. atqui reperiam: aliud cura. DE. an hoc dicet mihi:
"invitu' feci. lex coegit"? audio, fateor. GE. places.
DE. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,
etiamne id lex coegit? PH. illud durum. GE. ego expediam: sine!
DE. incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit:
       240ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.
quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume
meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,
pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet
aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae
       245communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;
quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.
GE. o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia
meditata mihi sunt omnia mea incommoda eru' si redierit.
molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,
       250opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.
quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?
DE. Phaedriam m<ei> fratri' video filium mi ire obviam.
PH. mi patrue, salve. DE. salve; sed ubist Antipho?
       255PH. salvom venire . . DE. credo; hoc responde mihi.
PH. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?
DE. vellem quidem. PH. quid istuc est? DE. rogitas, Phaedria?
bonas me absente hic confecistis nuptias.
PH. eho an id suscenses nunc illi? GE. artificem probum!
       260DE. egon illi non suscenseam? ipsum gestio
dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
PH. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.
DE. ecce autem similia omnia! omnes congruont:
       265unum quom noris omnis noris. PH. haud itast.
DE. hic in noxast, ille ad defendundam causam adest;
quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.
GE. probe horum facta inprudens depinxit senex.
DE. nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
       270PH. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
ex qua re minu' r<ei> foret aut famae temperans,
non causam dico quin quod meritu' sit ferat.
sed siqui' forte malitia fretus sua
insidias nostrae fecit adulescentiae
       275ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum,
qui saepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiam addunt pauperi?
GE. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
DE. an quisquam iudex est qui possit noscere
       280tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
ita ut ille fecit? PH. functus adulescentulist
officium liberali': postquam ad iudices
ventumst, non potuit cogitata proloqui;
ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
       285GE. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?
ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. DE. oh
bone custos, salve, columen vero familiae,
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
GE. iamdudum te omnis nos accusare audio
       290inmerito et me omnium horunc inmeritissimo.
nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causam orare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. DE. mitto omnia;
do istuc "inprudens timuit adulescens"; sino
       295"tu servo's"; verum si cognata est maxume,
non f<ui>t necessum habere; sed id quod lex iubet,
dotem dareti', quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu' ducebat domum?
GE. non ratio, verum argentum deerat. DE. sumeret
       300alicunde. GE. alicunde? nil est dictu facilius.
DE. postremo si nullo alio pacto, fenore.
GE. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet
te vivo. DE. non, non sic futurumst: non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
       305nil suave meritumst. hominem conmonstrarier
mihi istum volo aut ubi habitet demonstrarier.
GE. nemp' Phormionem? DE. istum patronum mulieris.
GE. iam faxo hic aderit. DE. Antipho ubi nunc est? GE. foris.
DE. abi, Phaedria, <eu>m require atque huc adduce. PH. eo:
       310recta via quidem--illuc. GE. nempe ad Pamphilam.
DE. ego d<eo>s Penatis hinc salutatum domum
devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,
ut ne inparatu' sim si veniat Phormio.


Phormio Geta

       315PH. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? GE. admodum.
PH. Phanium relictam solam? GE. sic. PH. et iratum senem?
GE. oppido. PH. ad te summa solum, Phormio, rerum redit:
tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.
GE. obsecro te. PH. si rogabit . . GE. in te spes est. PH. eccere
       320quid si reddet? GE. tu inpulisti. PH. sic opinor. GE. subveni.
PH. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.
GE. quid ages? PH. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?
GE. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,
       325vereor, ne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. PH. ah
non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.
quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.
cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
       330GE. qui istuc? PH. quia non rete accipitri tennitur neque miluo,
qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,
quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices "ducent damnatum domum":
       335alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia,
pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
GE. non potest sati' pro merito ab illo tibi referri gratia.
PH. immo enim nemo sati' pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,
       340otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!
dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,
prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.
GE. quid istuc verbist? PH. ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
       345ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?
GE. senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima.
si <ea>m sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.


Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta

DE. Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?
       350adeste quaeso. GE. iratus est. PH. quin tu hoc age:
iam ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? GE. negat.
PH. neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? GE. negat.
       355DE. ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini.
PH. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? GE. negat.
PH. quia egens relictast misera, ignoratur parens,
neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
GE. si erum insimulabi' malitiae male audies.
       360DE. o audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
PH. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
si illum minu' norat; quippe homo iam grandior,
pauper, quoi opera vita erat, ruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
       365colendum habebat. saepe interea mihi senex
narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
GE. videas te atque illum ut narras! PH. in' malam crucem?
nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
       370ob hanc inimicitias caperem in vostram familiam,
quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.
GE. pergin ero absenti male loqui, inpurissime?
PH. dignum autem hoc illost. GE. <ai>n tandem, carcer? DE. Geta.
GE. bonorum extortor, legum contortor! DE. Geta.
       375PH. responde. GE. quis homost? ehem. DE. tace. GE. absenti tibi
te indignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie. DE. desine.
adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
       380quem amicum tuom ais f<ui>sse istum, explana mihi,
et qui cognatum me sibi esse diceret.
PH. proinde expiscare quasi non nosses. DE. nossem? PH. ita.
DE. ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
PH. eho tu, sobrinum tuom non noras? DE. enicas.
       385dic nomen. PH. nomen? maxume. DE. quid nunc taces?
PH. perii hercle, nomen perdidi. DE. [hem] quid ais? PH. (Geta,
si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
DE. ego autem tempto? GE. (Stilpo.) PH. atque adeo quid mea?
       390Stilpost. DE. quem dixti? PH. Stilponem inquam noveras.
DE. neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istoc nomine. PH. itane? non te horum pudet?
at si talentum rem reliquisset decem,
DE. di tibi malefaciant! PH. primus esses memoriter
       395progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.
DE. ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
cedo qui est cognata? GE. eu noster, recte. heus tu, cave.
PH. dilucide expedivi quibu' me oportuit
       400iudicibu': tum id si falsum fuerat, filius
quor non refellit? DE. filium narras mihi?
quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.
PH. at tu qui sapiens es magistratus adi
iudicium de <ea>dem causa iterum ut reddant tibi,
       405quandoquidem solu' regnas et soli licet
hic de <ea>dem causa bis iudicium adipiscier.
DE. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
potius quam litis secter aut quam te audiam,
itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
       410dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
PH. hahahae, homo suavi'. DE. quid est? num iniquom postulo?
an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
PH. itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis,
mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
       415an, ut nequid turpe civis in se admitteret
propter egestatem, proxumo iussast dari,
ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
DE. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quam ob rem? PH. ohe
"actum" aiunt "ne agas". DE. non agam? immo haud desinam
       420donec perfecero hoc. PH. ineptis. DE. sine modo.
PH. postremo tecum nil r<ei> nobis, Demipho, est:
tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas. DE. omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
       425aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
GE. (iratus est.) PH. tu te idem melius feceris.
DE. itan es paratu' facere me advorsum omnia,
infelix? PH. (metuit hic nos, tam etsi sedulo
dissimulat.) GE. (bene habent tibi principia.) PH. quin quod est
       430ferundum fers? t<ui>s dignum factis feceris,
ut amici inter nos simus? DE. egon tuam expetam
amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
PH. si concordabi' cum illa, habebi' quae tuam
senectutem oblectet: respice aetatem tuam.
       435DE. te oblectet, tibi habe. PH. minue vero iram. DE. hoc age:
sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducere, ego illam eiciam. dixi, Phormio.
PH. si tu illam attigeri' secu' quam dignumst liberam
dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho.
       440siquid opu' fuerit, heus, domo me. GE. intellego.


Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito

DE. Quanta me cura et sollicitudine adficit
gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis!
neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam
quid de hac re dicat quidve sit sententiae.
       445abi, vise redieritne iam an nondum domum.
GE. eo.-- DE. videti' quo in loco res haec siet:
quid ago? dic, Hegio. HE. ego? Cratinum censeo,
si tibi videtur. DE. dic, Cratine. CRA. mene vis?
DE. te. CRA. ego quae in rem t<ua>m sint ea velim facias. mihi
       450sic hoc videtur: quod te absente hic filius
egit, restitui in integrum aequomst et bonum,
et id impetrabi'. dixi. DE. dic nunc, Hegio.
HE. ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,
quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.
       455mihi non videtur quod sit factum legibus
rescindi posse; et turpe inceptust. DE. dic, Crito.
CRI. ego amplius deliberandum censeo:
res magnast. CRA. numquid nos vis? DE. fecistis probe:
incertior sum multo quam dudum.-- GE. negant
       460redisse. DE. frater est exspectandus mihi:
is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.
percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.--
GE. at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.

 Actus I Actus III