ΦΥΣΙΟΠΟΝΟΜΑΧΙΑ
ORNATISSIMO DIGNISSIMOQUE VIRO DOMINI DOCTORI BUCKRIDGE, COLLEGIAE DIVI IOANNIS BAPTISTAE PRAESIDI DIGNISSIMO D. D.
Si vel Philoponus tetricae Musae parens,
Vel Anchinoeus vividae proles deae
Tibi complacuerint, mutuas iungent manus
Labore et arte, nomen ut honorent tuum.
C. WREN
PERSONAE DRAMATIS
OENEUS rex
PERIVIA regina
DEIANIRA, GEORGE filiae
HERCULES, ACHELOUS, PROMELUS, PANOPEUS rivales proci
PHILARCHUS anteambulo
PROLOGUS
PONOPHILUS solus
Hic constitus est locus, et hic est dies,
Quibus Anchinoeus atque ego (ingenium et labor)
De gloria certamen inituri sumus.
Nondum advenisse miror. Ast eccum, venit. (Introit Anchinoeus.)
ANCH. Quid hoc, Ponophile? Pollicita servas bene: 5
Solum teipsum, sine comite, dixti fore.
Quorsum laboris tot vocas testes tui?
PON. Solitum, vel ipsa haec fictio, ingenium sapit
Vafrum atque mendax. Turbam ego adduxi gravem?
Hos convocasse credo te multo magis, 10
Ut agile vestrum quid sit ingenium sciant.
ANCH. Huius ego facti (crede) sum plane inscius.
Sed cum, ut videtur‚ sponte venerunt sua,
Stupidus videbunt quod labor cedet mihi.
PON. Imo otiosum mihi locum ingenium dabit. 15
Scientiarum scrutor ego mysteria,
Profunditates artium exquiro. ANCH. Ast ego
Invenio promptus. PON. Sedulus ego exerceo.
ANCH. At labor ineptus, si absit ingenium, stupet.
PON. Ingenium inane, si labor desit, leve est. 20
Vanescit, igne liquida ut admoto nives.
At tempore isto colloqui minime decet,
Certare oportet. Ergo quod pugnae genus
Vis ut ineamus? ANCH. Ipse curavi satis.
Iam iam paravi fabulam, actores dedi, 25
Quodcunque fuerit commodum, teneo ad manum.
Nos induemus ergo personas novas,
Sumemus alia nomina, hoc nostras modo
Praesens duellum finiet lites rei
Dum veritatemfabula ostendit. PON. Bene est, 30
Sic esto, detur nulla pugnandi mora.
At vos qui adestis unicum oratos volo:
Spectetis aequi, iudicetis candidi,
Iuvetque neutrum vester indulgens favor.
ANCH. Vel si favere iudices nobis velint, 35
Faveant utrique pariter. Ita neutri favent.
SCENA i
HERCULES Solus
Hucusque tellus viribus nostris patet,
Dextraque tandem libera quiescit mea.
Non iam rapina, non tyrannorum manus,
Nec adhuc potentum regnat indomitus furor. 40
Testor Gigantes, impium et dirum genus,
Ad scelera natum; testor, Ixion, tuam
Sceleste prolem, moribus Lapithas rudes
Quos subiugavit nostra pugnantes manus.
Sed bella cessant, cecidit armorum terror, 45
Pacemque plebs innocua redivivam colit.
At ista quorsum? Quidve victorem iuvat
Si perpetrata pace non liceat frui?
Renovanda nobis bella sunt, sed quae Herculem
Minime decebunt. Filia Oenei senis 50
Petenda nunc est, unicum Aetoliae decus,
Speciosa Deianira quaerenda est mihi.
Quam si parabo viribus sponsam meis,
Non totus illam mundus eripiet mihi.
Adibo regem. Tu, pater, nato fave. 55
Ego tibi honorem, Iupiter, trado meum. (Exit.)
SCENA ii
PANOPEUS
Perplacet abunde, maius hoc votis fuit,
Spe maius ipsa. Laudo fortunas meas,
Tuumque numen, maximum coeli decus,
Citherea, adoro, cuius auxilio mihi 60
In amore semper vota cesserunt bene.
Tu, diva, lites insere procorum choro.
Sic certet alter alterum variis modis
Superare, donec solus ego praeda fruar. (Intrat Promelus.)
Sed ecce, Promelum mira meditantem occupat 65
Laetitia. Tacite quod novi ferat audiam. (Abscondit se.)
PRO. Si sit beatus, multa cui vitae bona
Faelicitatem conferant, soli mihi
Felicitate chara concessit frui
Natura, honorat quippe quem regis favor, 70
Decorant amores virginis, populus colit.
PAN. Spes nuptiarum vana quam tumidum facit!
PRO. Non rex, ut ante caeteris, ficte omnia
Mihi pollicetur. PAN. Hem quid hoc? Ficte omnia.
PRO. Haec retulit Oeneus verba, quae teneo bene: 75
“Tibi nubet uni nata prae reliquis procis.” (Se detegit Panopeus.)
PAN. Mentire. PRO. Cur tam barbaro more et rudi
Insulse Panopeu, me salutatum venis?
PAN. Quid intumescis? Bis, quater, decies mea
Reduplicabo verba, vix lapsa est adhuc 80
Brevis hora, qua me filiae sponsum, sibi
Generum futurum dixit, et dextram dedit.
PRO. Vix auctiorem minima pars horae diem
Effecit, ex qua (patrios testor lares),
Astante nata, me quoque Acheloo et tibi 85
Praefecit. PAN. Ille te mihi? PRO. Factum putes,
Certo peractum est. PAN. Post fidem nobis datam,
Fierine posse crederem? PRO. Dictum semel.
Tute experire. PAN. Memet eludi sinam?
Promissa quorsum prima comissae manus? 90
Totusne noster cedit in cassum labor?
Non sic abibit. Regiam extemplo petam,
Regemque aperte fraudis ut damnem reum.
Proh spreta divum vota! Violatam fidem! (Exit.)
PRO. Decipiat usque, credulum eludat, modo 95
Quae pacta meum est servet illaesam fidem.
At tuta non est. Semper alieno in malo
Nobis cavendum. Damna qui novit, fugit.
Pudor est secundum nosse peccatum.
Cave, Oeneu, nocentem ne duplex faciat malum. 100
Sequar abeuntem. Fata, prout absit, sequar. (Exit.)
SCENA iii
PERIVIA, DEIANIRA
PER. Cur adeo tristes insident fronti minae?
Mihi chara Deianira, quod latitat malum
Alta repostummente? Iam tempus iocis,
Facetiisque debitum. Summum putant 105
Bonum puellae precibus et votis peti.
Numerosa cupide turba contendunt proci.
Tua forma, finis quem petunt, illam cole,
Faelicitate fruere et oblato bono.
Nemo influentis dona fortunae abnuet. 110
DEI. Noverca chara, quae piae matris loco,
Curam salutis maximam nostrae geris.
Liceat dolores libere effari meos.
Mihi nunc molestum est quod putant alia
Amore quam quod non licet nostro frui.
Non quaero numerovecaeteros inter procos,
Placet Achelous unus ante alios mihi.
Non ille ab oris hospes externis gener:
Popularis etiam, magna pars, nostri fuit, 120
Atque hisce terris, rector undarum potens.
PER. Tibi nota patria, potius alienam petas.
DEI. Plurima sequunter damna versantem foris,
Domi imperare tutius. PER. At urgent proci,
Amor est amori debitus. DEI. Reliquis tamen 125
Praeferre oportet unicum, et cur non licet
Amare qui me redamat, et sponsam petit?
PER. Bene monuisti. Verum age, expetat scio
Pater. Saluti consule interea tuae. (Exeunt.)
SCENA iv
ACHELOUS Solus
Veniens ab imis sedibus aquarum, mea 130
Iam regna linquo. Nescio quid animum gravat,
Quod triste nostrum pectus excruciat male.
Mittit futurae signa tristitiae sui
Mens praescia mali, res precor vertant bene.
Qua fronte miror memet absentem diu 135
Mea Calydonis patitur. Immemorem putat
Forsitan amoris, illud ego certo auferam.
Odit amor omnem, nec diu patitur moram. (Intrat Hercules.)
At unde novus hic hospes, aspectu gravis,
Peregrinus habitu, robore, atque armis ferox? 140
Excipiam amice. Quisque hoc hospes loco,
Regna tetigisti nostra, faelice omine
Salvere iubeo. HERC. Maximas grates ago,
Ignote amice. ACH. Parce, se petulans nimis
Meditationes rudis ego impedii tuas. 145
HERC. Non es molestus. Namque, si placeat tibi
Praesentia mea, tuus et adventus mihi.
Unum impetrabo? ACH. Libere quicquam pete.
Nostraque, quicquid postulas, dabitur fide.
HERC. Unum hoc requiro, nomen expedias mihi. 150
Forsitan ad aures nomen Alcidae tuas
Pervenit ante. ACH. Nomen agnosco satis,
Illustris heros, neve suspensum diu
Tenere videar, nomen Achelous mihi,
Magnumque aquarum Naiades dominum vocant. 155
HERC. Bene cuncta cedunt. Nemo te mihi gratior
Adesse potuit, sed fide pergo data:
Odio novercae semper huc illuc, mari
Terraque pulsus, quicquid in utroque est ferum,
Terribile, dirum, nostra superavit manus. 160
Quaenam illa mundi regio, quae terrae plaga,
Mihi visa nunquam, quaeve inaudita est prius?
At inter alios, Oenei regis mihi
Dilata fama est, cuius immensas opes
Taceo, et honores. Maximum regni decus, 165
Numerosa proles, sola faelicem facit.
Quae si videre liceat, ut certo sciam
Num dicta factis fama conveniat, viae,
Acheloe, comitem temet exhibeas precor.
ACH. Quam facile votum est! Ipse decrevi prius 170
Adire regem. Iamque, si placeat, moram
Tollemus omnem. HERC. Perge, praeeuntem sequar. (Exeunt.)
SCENA v
OENEUS, PERIVIA, DEIANIRA, ANTEAMBULO
OEN. Accede, nata, proximam hic sedem cape.
Tua res agenda, nuptiis tempus tuis
Ut consulamus urget. At miror procos 175
Non adfuisse citius. Instabant prius,
Domi forisque solita vix somno quies
Concessa, positas saepe vix tetigi dapes
Quin semper aliquis peteret introitum dari.
Tandemque, ut hisce memet eriperem malis, 180
Natam daturum spondeo cunctis meam,
Et vindicabunt, sat scio, quicquid prius
Pollicitus ego sum. Tu, precor, coniux mea
Perivia, fer opem, fare quo tandem modo
Illaesa cunctis nostra constiterit fides. 185
PER. Muliebre si quid ferre consilium boni,
Dilecte coniux, nostra si quicquam valet
Opinio, quod sentio dicam brevi.
Promissa primo facta si poscant proci,
Natamque sponsam quisque quasi propriam petat, 190
Tu nulli adhaere. Quisque se ostendat virum,
Pugnentque secum, filiam victor ferat.
OEN. Pervia, fauste consulis. Verum tibi
Quid iam videtur, nata? Iudicio tuo
Stabit cadetque dicta si matris placant. 195
Annue probanti; renui, si placeant minus.
DEI. Noverca quicquid chara communi bono
Tuoque honori consulit, grate admodum
Accipio, genitor. OEN. Siste. Quis strepitus foris? (Intrat Panopeus.)
Quis hic tumultus? PAN. Date viam. PER. Non licet. 200
PAN. At iam licebit. OEN. Tune sic, Panopeu, rudis
Ingrederis aulam? Tene sic iuvenem decet,
Et ambientem nuptias natae meae?
Quonam recessit comitas, mores, pudor?
PAN. Cur comitatem perditam, et priscos mihi, 205
Infide, mores obiicis? Pactam mihi,
Cogente nullo, cur tibi licuit fidem (Intrat Promelus.)
Violare? Quorsum filiam Promelo dares,
Quam mihi futuram coniugem dederas prius?
OEN. Nec tibi, nec illi. PROM. Sic opinibar prius. 210
Sed missa sero verba revocabis tua. (Sonat tuba intus.)
Meum est quod ipse dederis, hinc coniux mea est,
Et vendicabo. OEN. Cur dedit sonitum tuba?
PHIL. Excelse princeps, magnus Alcides, modo
Advectus oras, regiam ingreditur tuam, 215
Iunctus pariter venit Achelous comes.
OEN. Venere grati, populus excipiat iube
Honore summo, nomine imprimis meo
Saluta utrosque principes. Istic ego
Manebo donec venerint. PHIL. Quicquid iubes 220
Ut fiat apte cura praestabit mea. (Exit Philarchus.)
OEN. Quod restat hoc est, quippe nec tempus sinit,
Nec iste vestris convenit rixis locus.
Sedete paulum, totam ego litem auferam. (Intrant Achelous et Hercules,
praeeunte Philarcho.)
Salve potentis clara progenies Iovis, 225
Quem fama notum fecit absentem prius.
Quam nota facies ipsa praesentia foret!
Quam gratus adis aula conspectu tuo
Laetata monstret, ipsa testetur iocis
Urbs plena variis. HERC. Maximas, rex inclute 230
Oeneu, rependo gratias. Vestrae prius
Humanitatem nullibi inveni parem.
OEN. At auctiorem spero, si voto sequar.
Tu, chara coniux, hospitem grate meum
Quiscunque poteris Herculem excipias modis. 235
PER. Adesse nobis gratior nemo potest.
OEN. Acheloe, salve, tu quoque ad nostra venis
Peregrinus aulam. Filiae oblitum putam
Nostrique amoris? ACH. Tam diu decuit minus
Abesse fateor. Noster Oceanus pater 240
Ad festa ponti numina vocavit sua,
Quibus interesse meque oportebat simul.
PAN. Quid illa? Vultu non nisi retorto et gravi
Nos intuetur. Hospitem ignotum et novum
Bis osculata est. HERC. Quam fuit suave osculum, 245
Labiis voluptas insidet. Quicquid peto
Cito peragrendum est, ne quis arripiat prius.
DEI. Quid, anima, dubitas? Dignior multo Hercules
Qui praeferatur. Num tamen possim virum
Reiicere, cui me coniugem dederam prius? 250
O si liceret quam dedi Acheloo fidem
Recipere salvam! Solus Alcides meo
Residet animo, pectus est illi malis
Indomitum, et ipsum quam refert natus patrem!
Cervix virilis, vultus est illi Iovis, 255
Attamen amantis. Cuncta quid laudem: toros,
Humeros, et alto nobile in trunco caput.
HERC. Post ista tandem signa bonitatis tuae,
Oeneu, post haec festa in adventum meum
Celebrata, liceat, plurima experto, loqui. 260
Tu solus inter coeteros, patri Iovi
Secundus, hospitalis in terris deus.
OEN. Maiora de me praedicas quam quae mihi
Coram modestis auribus fas est pati.
At istud unum libere fari audeam, 265
Quod adhuc peractum, minima pars voti fuit.
Sed qualecunque fuerit, hoc unum placet,
Quod hospes aulam visat Alcides meam.
HERC. Non illud unum causa tam longae viae.
Opes, honores, liberos, proceres, procis 270
Aulam frequentem fama narravit prius.
Tantumque credidisse tum visum est satis.
At forma natae duxit ulterius. PROM. Quid hoc?
Plures etiam adhuc virginis thalamos petunt.
HERC. Huius ego causa regiam accessi tuam, 275
Et hanc requiro coniugem. Non est opus
(Quod saepe solitum est) ut meum repetam genus.
Mihi pater ipse Iupiter. Nec quot meam
Imperia sentiant potestatem. Mihi
Subacta tellus serviet. PAN. Sero nimis 280
Ideoque frustra virginem, Alcida, petis.
Mihi data nuper. PROM. Imo mihi deerant faces
Et nuptiarum festa. ACH. Quid contenditis?
Mea facta sponsa est, testor Hymenai faces
Et coniugales conscios facti deos. 285
OEN. Silete, proceres. Ista me solum premant
Negocia decet, meque quod seruimalum
Adimere oportet. Filiam vobis meam,
Fateor, futuram singulis sponsam dedi.
At quisque vestrum mutuam pepigit fidem 290
Se praestitisse coeteris. Quare ut sciam
Quis ille vestrum dignior reliquis siet,
Pugna experire constat, et natam feret
Quicunque victor abierit. HERC. Dictum optime.
PAN. Oenee perfide, tua sic sanas novis 295
Periuria dolis? Hoccine refugium ultimum?
OEN. Compesce, inquam, talia in me scommata.
Revocare, Panopeu, nolo iudicium meum
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .]ar
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ], vellet lubens 300
Subire capitis triste discrimen sui.
ACH. Apagite, timidi. Siccine ego te deseram,
Mea vita? Non si mihi repentinam necem
Minetur ipse Iupiter. Turpe arbitror
Herculi Acheloum cedere, aut homini deum. 305
Nam matre quod te dicis Alcmena natum,
Aut ipse verus crimine, aut falso est pater,
Fictus tantum Iupiter. HERC. Quorsum Iovem,
Acheloe, fictum? Quidve mihi matrem obiicis?
Certare verbis foeminas solum decet. 310
Mea dextra lingua fortior. OEN. Siste, Hercules,
Apte parentur singula ad pugnam volo
Reficite vosmet paulum, nos interim
Abeamus intro. Quicquid huic luctae expedit,
Philarche, famuli sedulo curent cave. (Exeunt, maneant Panopeus,
Promelus.) 315
SCENA vi
PANOPEUS, PROMELUS
PAN. Hem, Promele, ubi animus? PROM. Nescio. PAN. Tandem precor
Priora ponas odia. Commune est malum.
Sociemus animos. Coniugem amissam amplius
Desine dolere. Virgines plures, scio,
Adhuc supersunt, quasque fatearis tuo 320
Amore dignas. Sin minus nullam putes
Speciosiorem, maximum in mediis malis
Habuisse me, solamen est, socium mali.
PROM. Amissa non me sponsa sollicitum tenet,
Magis angit ipsum dedecus. PAN. Nil memovet, 325
Quodcunque fuerit. Nuptias valde admodum
Videre cupio. PROM. Si mihi fias comes,
Aderimus ipsi nuptiis rege inscio.
PAN. Effare quidvis, Promele. Consilium sequar.
PROM. Mutetur ergo vestis, et formas novas 330
Ca[piamus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .]
SCENA vii
OENEUS, [PERIVIA], DEIANIRA, GORGE, PHILARCHUS
OEN. Quid adeo tristis nubilat frontem suam
Mea chara Gorge, maesta cur vultum tegit?
Variasque quas fert aula delicias fugit?
GOR. Colende genitor, nil magis miseram premit 335
Turbatque, quam quod ego mea ignorem mala.
Nescio quid intus pectus exagitat meum,
Curisque lacerat. PER. Crede mihi, coniux, malum
Quod adeo misere filiam torquet tuam
Amor est. OEN. Amorque mutuus tollet. Sibi 340
Amor mederi more Achillaeo solet.
Confide, nata, pelle tristitias graves.
Animumque moestum refice laetitia et iocis.
Quot nunc sororis, tot tuum posthac proci
Quaerent amorem. GOR. Nunc velim potius petant. 345
OEN. Philarche, validos sine mora ad luctam iube
Intrare pugiles. (Exit Philarchus.) Sola iam virtus tibi
Dabit maritum, nata, tuque illi bonum
Precare, cui te coniugem iungi velis.
DEI. Soli precabor Herculi, quem si mihi, 350
Citherea, sponsum feceris, aras ego
Et templa donis indies visam tua. (Intrat Philarachus cum
Hercule, rursus exit.)
Et ecce, euntem quanta maiestas tenet!
Venustiorem quempiam Alcida, soror,
Vidistin’ unquam? GOR. Si meus coniux quoque (Intrat Philarchus
cum Acheloo.) 355
Fiat Achelous, meque sibi sponsam petat,
Mea lingua nunquam cederet laudi tuae.
PHIL. Luctae parati principes, varasmanus
Placet intueri, brachia opponant placet.
OEN. Non hoc iniquus exigo, clari duces. 360
Aequalis amor est, lucta spes mea at pari
Aequalitatem tollet, et lucta prior
Praeda potitur. AMBO Lucta cum praeda placet.
OEN. Nomine et amore filiae obstrictos tene.
PHIL. Iove nate, honorem filiae regis mei, 365
Prout amor eius iure vinctem beet,
Prosequere, merita, dum pari lucta probas.
HERC. Cedat merenti virgo, sic totus volo.
PHIL. Acheloe, honorem filiae regis mei,
Prout amor eius iure vincentem beet, 370
Persequere, merita, dum pari lucta probas.
ACH. Si promerendo cadat Achelous, cadat.
HERC. Coeamus igitur. ACH. Nescius vinci prius, (Luctantur Hercules
et Achelous.)
Virtute nostra laberis tandem, Hercules,
HERC. Ut sic revertar fortius. ACH. Pondus fero 375
Atlantis onere gravius. Lapsum sinas
Iterum resurgam. Sumus adhuc lucta pares.
HERC. Victor triumphum non ago, rursum tuas,
Acheloe, vires collige. ACH. Ingenti mihi
Pressus videbar monte. OEN. Respirent duces, 380
Iterumque redeant. Digredi fessis parum,
Ut fortiores bella renovetis licet.
HERC. Redebat ille, salvus ego teneo locum.
ACH. Statim revertar, minima non fiet mora. (Exit Achelous.)
DEI. Ut mihi videtur, spiritus humiles nimis 385
Gerit Achelous, saepe ita inflectit genu.
GOR. Virtutem inesse monstrat, at miror magis
Cur sic recedat Hercules, cur det locum.
DEI. Arietis instar, quo retrogreditur magis,
Fortior adauctis viribus in hostem ruit. (Intrat Achelous.) 390
ACH. Sic apta capiti cornua. Hanc rector maris
Neptunus olim mihi potestatem dedit
Speciem novandi, iamque cum videam meas
Deficere vires, arte et ingenio est opus.
Armatus hisce, ferus in Alcidem ruam. 395
OEN. Proh sancta numina! Unde cornutus redit
Achelous, illud unde monstrosum caput?
ACH. Miraris, Oeneu, diis licet semper novas
Indure formas? Iam tibi, Alcida, cave.
HERC. Cur sic intermi, callidus, fraudes struis? 400
PER. Tune hunc habebis coniugem? DEI. Monstrum horreo.
OEN. Prohibeo pugnam, nec dolis certes placet.
Virtute agendum. HERC. Nunc tamen liceat sua
Utatur arte, pristinam optabit scio
Tenuisse formam. ACH. Falleris, verum tuae 405
Prospice saluti. Senties vires novas. (Impetum facit Achelous
in Herculem.)
HERC. Quo, capte, curris? Iam tuam fraudem lues.
ACH. Submitto victus. Oh, parce. Contineas manus.
HERC. Surdo precaris. Si nequit tamen fragi,
Potest revelli. ACH. Oh, metuo ne cerebrum effluat. 410
OEN. Iove nate, faustam gratulor victoriam,
Natamque pugnae praemium trado meam.
HERC. Quicunque tamen contigit nobis honor,
Mea Calydonis, serviet totus tibi.
DEI. Valeant honores, modo sit Alcides meus. 415
Nam te potita, reliqua non tanti aestimo.
ACH. Proh fata nimium dura! Sic semper novas
Misero miserias additis vivo mihi:
Ablata coniux, victus antiquum mei
Capitis decorem perdidi. Cornu precor 420
Restitue ademptum, nihil tibi spolio est opus
Ut agas triumphum. Ne nimis saevi, satis
Superasse iusto saepe victori fuit.
HERC. In signum honoris, poculi extemplo vice,
Ornabit istud nuptias cornu meas. 425
ACH. At illud ipsum dii vetent, potius tuis
Exclude festis. Omen est cornu grave.
Nec dabis inemptum, si mihi reddas meum.
Omne refectum copia cornu dabo.
HERC. Hac lege cornu reddo. Ne fallas, cave. (Reddit fructum
cornu Hercules.) 430
ACH. Iuro per ipsum numen Oceani patris,
Promissa semper firma complebo mea.
OEN. Peragenda restant sacra, quae sumptu volo
Fieri subinde maximo hodiernam diem,
Festam quotannis iubeo in Aetolia coli. (Exeunt. <Gorge> manet.) 435
SCENA viii
GORGE Sola
“Quot nunc sororis, tot tuum posthac proci
Quearent amorem.” Cur precor posthac? Satis
Aetate in ista nubilis videor mihi.
Deforme nihil est quod procos abigat, nihil
Quod non amari possit. Est facies satis 440
Venusta, proprio non carent tinctu genae,
Nec prominentes palpebrae. Nunquam tuum,
Quantum recordor, numen offendi, Venus.
Quodcunque fuerit, fata tamen aequo decet
Animo feramus. Spero quod dixit pater, 445
Posthac futuros qui meos thalamos petant.
Sequar soroem, dispari fato, meam.
Dum coniugales pergit ad thalamos soror,
Ego sola tristis ad meum redeo torum. (Exit.)
SCENA ix
OENEUS, PROMELEUS, PANOPEUS mutato habitu
PROM. Certamen impar iudico, pulchrum tamen 450
Fuit experiri: velle virtutem arguit.
PAN. Spes nostra cedit. Praemium iure Herculi
Defertur, et quas fecimus tardi moras
Patimur merentes. Nunc monet reditum dolor. 455
Amor hinc abegit, cum sibi non sit locus.
OEN. Adesse placeat nuptiis: tantum exigit
Vel hospitalis cura, si fallat Venus.
Constanter istud proloqui, et tutus queo:
Me malle natam ruere in amplexus tuos 460
Quam filii qui creditur falso Iovis.
Sed cedo victus sorte quam statui mea.
Turbam procorum sentio molestam nimis.
Liceret autem (numen Hymenaei precor)
Tuum beare, vel tuum, princeps, torum 465
Quae nunc Iovigenae subditam dextram dedit:
Foelix subirem sortis extremae impetum.
PROM. Incassa nunc sunt vota. Sit fatis locus.
Sed quo recessit Promelus, Panopeus precor,
Vacuos labores qui tulit? OEN. Laqueo, ut reor, 470
Dedere pariter rebus afflictis modum.
Ego primus illi, rursus uxorem alteri
Natam futuram tradidi verbo tenus.
Inhiat uterque nuptiis, cupio dein
Tantum morentur. Interim inveni modum 475
Spes amputare principum tantae spei,
Luctae statutae praemium nata ut foret.
Quam sustinere cum negant miseris modis,
Ego reieci, filia haud dignos mea.
PROM. Plagis tenetur cincta nexilibus fera. 480
Adorire, Panopeu. PAN. Perfidum, infidum caput.
Periere laqueo Promelus et Panopeus, tuo
Indigni amore, filia indigni tua!
PROM. “Tantum morentur” nuptiis aptum diem:
Num regis aula (propria quae sedes Iovis, 485
Sincera, sancta, pura) perfidiae locus?
PAN. Calydonis ergo larva pietatis fuit?
PROM. Patriique sceleris lena? Proh summos deos!
PAN. Addat Hymenaeis facibus infestas faces
Megaera, laesam quod malum pensat fidem. 490
PROM. Inhospitalis Tantale. PAN. Et monstrum tuae
Aetatis. PROM. Hominum dedecus. PAN. Regum pudor.
OEN. Apagite, par ignobile, furores novos
Nullo labore patior, extemplo fugam
Isthinc parate, vel dabo praedam Herculi. 495
Timidum stuporem fraude deludi iuvat. (Exit Oeneus.)
PAN. Te puniendum tradimus furiis novis,
Germana patria mihi dabit sociam thori.
PROM. Modice feramus sortis adversae impetum:
Antiquo amore perdito, experti novum 500
Melius locemus. AMBO Faveat incaeptis Venus. (Exeunt.)
SCENA x
OENEUS, PERIVIA, DEIANIRA, HERCULES, ACHELOUS, PHILARCHUS ET ALII
ACH. Promissa servo: quod nisi Alcidae meam
Fidem dedissem, sic paterer aegre meum
Abire cornu, cuius innatas parens
Natura vires suspicit, spernit suas. 505
Nam cornu in isto (mira non mendax loquor)
Virtute propria quicquid optari potest
Subito virescit, Liberi donum patris
Ceriale fruges munus, Autumni dapes,
Et serta Florae. Sic movet gustum sapor 510
Odorque nares, et color visum iuvat.
OEN. Sic iam peracta sacra sunt, tandem novis
Celebremus ipsum convenit feriis diem.
Secundet epulas Copia, et pateros mero
Bacchus coronet, ornet et mensas Ceres. 515
Praeesse tantum nuptiis risum volo.
Vobis duobus, nuptiae ut cedant bene,
Et coniugalis comprecor pacem thori.
HERC. Supremus istis annuat votis pater!
PER. Sed et ego (mea privigna) numerosam tibi 520
Exopto prolem. Sacra det faciles (precor)
Lucina partus, et beet thalamos Venus.
DEI. Tantumque vitae fata superaddant tuae
Donec nepotes videris faelix tuos.
GOR. Ego, soror, exopto ut tuo praesis viro. 525
ACH. Et auctiora sat scio Acheloo quoque
Praesente fient gaudia. Alcida, fidem
Culpare tandem iure violatam potes?
Promissa servo firmiter; honori tuo
Hoc ego receptum praemium cornu dico (Dat cornucopiae.) 530
HERC. Acheloe, salvam et integram agnosco fidem,
Nec tamen honoris debitum munus quasi
Victoriaeve praemium cornu peto,
Sed signum amoris liceat appellem tui.
ACH. Coactus amor est: me fides strictum tenet. 535
HERC. Tuum arbitraris iam velim quicquid meum est.
ACH. Hoc si liceret — HERC. Semper excipio tori
Sociam. OEN. Sed agedum, cur ita, Alcida, moras
Trahimus? HERC. Supersunt vota Feretrio Iovi
Peragenda, patri spolia promisi omnia 540
Cum natam adhuc ignotus ambirem tuam,
Incaepta fauste si secundaret mea.
OEN. Quin iam peregit ille, testuntur satis
Huius diei gaudia. HERC. Agnosco. Mea
Nec vota fient irrita, absolvam patri 545
Meritos honores, et quod hecatombas boum
Et sacra pecudum superit. Accensas ego
Supplex ad aras hoc, sacrificii vice,
Dicabo cornu patris in honorem mei.
OEN. Comitetur, etiam tota pergentum cohors 550
Templum petamus pariter unanimes. Iovis
Solenne sacris laudibus carmen sonet. (Exeunt.)
EPILOGUS
PONOPHILUS, ANCHINAEUS
PON. Robustus agilem oppressit Acheloum Hercules.
Sedulus inane vicit ingenium labor.
Est Deianiram nactus Alcides suam, 555
Scientiamque iam suam labor obtinet.
Nunc temet, Anchinoe, superatum scias,
Fatere victum. ANCH. Cognitio, fateor, tua est,
Tuaque tandem fruere. Sed curam hanc habe
Immorere studiis, dure librorum helluo, 560
Nunquam sciendo et plurima legendo satur.
At cum didiceris omnia quae in animo tenes,
Tecum revolvas, et tibi solus place.
At mea faceta inventio, dum me iuvat,
Delectat alios. PON. Cui placet? Soli tibi. 565
Ego nisi in istam proferam lucem, nisi
Vitam ipse tradam — Sed parum quaeso sine,
Vere parenti dum meo hoc cornu dico.
ANCH. Tun’ hoc dicabis, quod meum cerebrum tulit?
Num gloria tibi dabitur inventi mei? 570
PON. Te cogitasse sat erit, ego vitam addidi.
Meum est, quiesce ni velis rursum opprimi.
Cornu dicavit victor Alcides suo,
Meoque victor hoc ego cornu patri:
Sumat tua manus hoc sacrificium Iovi. 575
ANCH. At vos (honesti iudices) scitis meam
Meditationem hanc esse, et inventum meum.
Vos eritis aequi, dabitis et honorem mihi.
PON. Vos nostis etiam bene quod hoc nostrum est opus.
Mihi date palmam, si meus placeat labor. 580
ANCH. Mihi date palmas, si meum ingenium placet.
PON. Vos iustiores videor. Ego vellem magis
Ut palmam uterque quam petit, neuter ferat.
ANCH. Benigniores video. Si visum est bene
Utrique detur palma. Sic neutri datur. (Exeunt.) 585
Finis