Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui,
Imposuere iugis, admotaque cominus arma,
Parque suum videri dei, capere omnia Caesar
Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum
Iam nisi de genero fatis debere recusat. 5
Funestam mundo votis petit omnibus horam,
In casum quae cuncta ferat. Placet alea fati
Alterutrum mersura caput. Ter collibus omnes
Explicuit turmas et signa minantia pugnam,
Testatus numquam Latiae se deesse ruinae. 10
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus
In pugnam generum, sed clauso fidere vallo,
Signa movet, tectusque via dumosa per arva
Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, 15
Quemque vocat collem Taulantius incola Petram,
Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat,
Defendens tutam vel solis turribus urbem.
Non opus hanc veterum nec moles structa tuetur
Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat, 20
Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis:
Sed munimen habet, nullo quassabile ferro,
Naturam sedemque loci. Nam clausa profundo
Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor,
Exiguo debet, quod non est insula, colli. 25
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro,
Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem
Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem 30
Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
Metitur terras oculis: nec cespite tantum
Contentus fragili subitos adtollere muros,
Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis,
Graiorumque domos, direptaque moenia transfert. 35
Exstruitur, quod non aries impellere saevus,
Quod non ulla queat violenti machina belli.
Franguntur montes, planumque per ardua Caesar
Ducit opus: pandit fossas, turritaque summis
Disponit castella iugis, magnoque recursu 40
Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua,
Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
Flumina tot cursus illic exorta fatigant, 45
Illic mersa suos: operumque ut summa revisat,
Defessus Caesar mediis intermanet agris.
Nunc vetus Iliacos adtollat fabula muros,
Adscribatque deis: fragili circumdata testa
Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi. 50
En, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris Eoae
Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
Raptum clausit opus. Tanti periere labores.
Tot potuere manus adiungere Seston Abydo, 55
Ingestoque solo Phryxeum elidere pontum,
Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis,
Et ratibus longae flexus donare Maleae,
Aut aliquem mundi, quamvis natura negasset,
In melius mutare locum. Coit area belli: 60
Hic alitur sanguis terras fluxurus in omnes,
Hic et Thessalicae clades, Libycaeque tenentur.
Aestuat angusta rabies civilis arena.
Prima quidem surgens operum structura fefellit
Pompeium: veluti mediae qui tutus in arvis 65
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum:
Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,
Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
Ut primum vasto septas videt aggere terras,
Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra 70
Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma
Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
Ac tantum septi vallo sibi vindicat agri,
Parva Mycenaeae quantum sacrata Dianae
Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma: 75
Quoque modo Romae praelapsus moenia Tibris
In mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
Classica nulla sonant, iniussaque tela vagantur:
Et fit saepe nefas, iaculum tentante lacerto.
Maior cura duces miscendis abstrahit armis. 80
Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae,
Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis
Ungula frondentem discussit cornea campum.
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis,
Advectos cum plena ferant praesepia culmos, 85
Ore novas poscens moribundus labitur herbas,
Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus,
Traxit iners coelum fluidae contagia pestis
Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis 90
Emittit stygium nebulosis aera saxis,
Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
Inde labant populi, coeloque paratior unda
Omne pati virus duravit viscera coeno.
Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit: 95
Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo
Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
Sed languor cum morte venit: turbaque cadentum 100
Aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis
Corpora. Nam miseros ultra tentoria cives
Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer,
Litoraque, et plenae peregrina messe carinae. 105
At liber terrae spatiosis collibus hostis
Aere non pigro, nec inertibus angitur undis:
Sed patitur saevam, veluti circumdatus arcta
Obsidione, famem. Nondum surgentibus altam
In segetem culmis, cernit miserabile vulgus 110
In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos,
Et foliis spoliare nemus, letumque minantes
Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
Quaeque per abrasas utero demittere fauces, 115
Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
Ut primum libuit ruptis evadere claustris


Pompeio, cunctasque sibi permittere terras:
Non obscura petit latebrosae tempora noctis, 120
Et raptum furto, soceri cessantibus armis,
Dedignatur iter: latis exire ruinis
Quaerit, et impulso turres confringere vallo,
Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
Opportuna tamen valli pars visa propinqui, 125
Quam Minuci castella vocant, et confraga densis
Arboribus dumeta tegunt. Huc pulvere nullo
Proditus agmen agit, subitusque ad moenia venit.
Tot simul e campis Latiae fulsere volucres:
Tot cecinere tubae. Ne quid victoria ferro 130
Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes.
Quod solum valuit virtus, iacuere peremti,
Debuerant quo stare loco: qui vulnera ferrent
Iam deerant, nimbusque ferens tot tela peribat.
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes: 135
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus.
Iam Pompeianae celsi super ardua valli
Exierant aquilae: iam mundi iura patebant.
Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto 140
Auferret Fortuna locum, victoribus unus
Eripuit, vetuitque capi: seque arma tenente,
Ac nondum strato, Magnum vicisse negavit.
Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat
Ante feras Rhodani gentes: ibi sanguine multo 145
Promotus Latiam longo gerit ordine vitem:
Pronus ad omne nefas, et qui nesciret, in armis
Quam magnum virtus crimen civilibus esset.
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto
Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit 150
Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
[O famuli turpes, servum pecus, absque cruore]
Terga datis morti? Cumulo vos deesse virorum
Non pudet et bustis interque cadavera quaeri?
Non ira saltem iuvenes, pietate remota, 155
Stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis,
Nos sumus electi. Non parvo sanguine Magni
Ista dies ierit. Peterem felicior umbras
Caesaris in vultu. Testem hunc Fortuna negavit:
Pompeio laudante, cadam. Confringite tela 160
Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
Iam longinqua petit pulvis, sonitusque ruinae,
Securasque fragor concussit Caesaris aures.
Vincimus, o socii; veniet, qui vindicet arces,
Dum morimur. Movit tantum vox illa furorem, 165
Quantum non primo succendunt classica cantu:
Mirantesque virum, atque avidi spectare, sequuntur
Scituri iuvenes, numero deprensa locoque
An plus quam mortem virtus daret. Ille ruenti
Aggere consistit, primumque cadavera plenis 170
Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes
Corporibus: totaeque viro dant tela ruinae:
Roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
Detrudit muris, et valli summa tenentes 175
Amputat ense manus: caput obterit ossaque saxo,
Ac male defensum fragili compage cerebrum
Dissipat: alterius flamma crinesque genasque
Succendit; strident oculis ardentibus ignes.
Ut primum, cumulo crescente, cadavera murum 180
Admovere solo: non segnior extulit illum
Saltus, et in medias iecit super arma catervas,
Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
Tunc densos inter cuneos compressus et omni
Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem. 185
Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem.]
Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
Illum tota petit moles, illum omnia tela:
Nulla fuit non certa manus, non lancea felix, 190
Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
Atque virum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt
Tempora: nec quidquam nudis vitalibus obstat
Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas. 195
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis
Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis
Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
Hunc aries ferro ballistaque limine portae 200
Summoveat. Stat non fragilis pro Caesare murus,
Pompeiumque tenet. Iam pectora non tegit armis,
Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse,
Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli
Solus obit, densamque ferens in pectore silvam, 205
Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[Par pelagi monstris. Libycae sic bellua terrae,]
Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis
Omne repercussum squalenti missile tergo
Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas: 210
Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem
Confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
Tot iaculis, unam non explent vulnera mortem.
Dictaea procul ecce manu Gortynis arundo
Tenditur in Scaevam, quae voto certior omni 215
In caput atque oculi laevum descendit in orbem.
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit,
Adfixam vellens oculo pendente sagittam
Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa, 220
Cum iaculum parva Libys amentavit habena,
Se rotat in vulnus: telumque irata receptum
Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
Perdiderat vultum rabies: stetit imbre cruento
Informis facies: laetus fragor aethera pulsat 225
Victorum: maiora viris e sanguine parvo
Gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus.
Ille, tegens alta suppressum mente dolorem,
Mitis et a vultu penitus virtute remota,
Parcite, ait, cives: procul hinc avertite bellum. 230
Collatura meae nil sunt iam vulnera morti:
Non eget ingestis, sed vulsis pectore telis.
Tollite et in Magni viventem ponite castris:
Hoc vestro praestate duci: sit Scaeva relicti
Caesaris exemplum potius, quam mortis honestae. 235
Credidit infelix simulatis vocibus Aulus,
Nec vidit recto gladium mucrone tenentem;
Membraque captivi pariter laturus, et arma,
Fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
Incaluit virtus: atque una caede refectus 240
Solvat, ait, poenas, Scaevam quicumque subactum
Speravit: pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato submittat Caesare signa.
An similem vestri, segnemque ad fata putastis?
Pompeii vobis minor est caussaeque senatus 245
Quam mihi mortis amor. Simul haec effatur, et altus
Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
Dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
Ne solum totae fugerent te, Scaeva, catervae:
Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso 250
Vires pugna dabat. Labentem turba suorum
Excipit, atque humeris defectum imponere gaudet:
Ac veluti inclusum perfosso in pectore numen
Et vivam magnae speciem virtutis adorant:
Telaque confixis certant evellere membris, 255
Exornantque deos, ac nudum pectore Martem
Armis, Scaeva, tuis: felix hoc nomine famae,
Si tibi durus Iber, aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis.
Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis 260
Templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
Infelix, quanta dominum virtute parasti!


Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
Intra claustra piger, dilato Marte, quievit,
Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris 265
Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti
Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam.
Hinc vicina petens placido castella profundo
Incursu gemini Martis rapit: armaque late
Spargit, et effuso laxat tentoria campo: 270
Mutandaeque iuvat permissa licentia terrae.
Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
Excurrit ripas, et totos concutit agros:
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem
Undarum non passa ruit, tum flumine toto 275
Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
Illos terra fugit dominos: his rura colonis
Accedunt, donante Pado. Vix proelia Caesar
Senserat, elatus specula quae prodidit ignis.
Invenit impulsos presso iam pulvere muros: 280
Frigidaque ut veteris deprendit signa ruinae,
Accendit pax ipsa loci, movitque furorem
Pompeiana quies et, victo Caesare, somnus.
Ire vel in clades properat, dum gaudia turbet.
Torquato ruit inde minax: qui Caesaris arma 285
Segnius haud vidit, quam malo nauta tremente
Omnia Circaeae subducit vela procellae:
Agminaque interius muro breviore recepit,
Densius ut parva disponeret arma corona.
Transierat primi Caesar munimina valli, 290
Cum super e totis emisit collibus agmen,
Effuditque acies obseptum Magnus in hostem.
Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret
Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas
Egerit, et torrens in campos defluit Aetna: 295
Caesaris ut miles glomerato pulvere victus
Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris
Hostilius occurrit fugiens, inque ipsa pavendo
Fata ruit. Totus mitti civilibus armis
Usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentes 300
Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo
Si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit,
Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata! 305
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus
Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset arenas,
Poenorumque umbras placasset sanguine fuso 310
Scipio: nec sancto caruisset via Catone.
Ultimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum:
Exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
Deserit adverso possessam numine sedem
Caesar, et Emathias lacero petit agmine terras. 315
Arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
Tentavere suo comites divertere Magnum
Hortatu: patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. Numquam me Caesaris, inquit,
Exemplo reddam patriae, numquamque videbit 320
Me nisi dimisso redeuntem, milite Roma.
Hesperiam potui, motu surgente, tenere,
Si vellem patriis aciem committere templis,
Ac medio pugnare foro. Dum bella relegem,
Extremum Scythici transcendam frigoris orbem, 325
Ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem
Eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
Ah potius, bello ne quid patiaris in isto,
Te Caesar putet esse suam. Sic fatus, in ortus
Phoebeos convertit iter, terraeque secutus 330
Devia, qua vastos aperit Candavia saltus,
Contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
Adtollit Titan, rupes Ossaea coercet.
Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas 335
Pelion opponit radiis nascentibus umbras.
At medios ignes coeli, rabidique Leonis
Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
Excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus
Et maturato praecidit vespere lucem. 340
Nec metuens imi Borean habitator Olympi
Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
Hos inter montes, media qui valle premuntur,
Perpetuis quondam latuere paludibus agri,
Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe 345
Dant aditus pelagi; stagnumque implentibus unum
Crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo
Herculea gravis Ossa manu, subitaeque ruinam
Sensit aquae Nereus: melius mansura sub undis,
Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis 350
Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu
Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira
Flebile Pieridum; Trachin, pretioque nefandae
Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris:
Atque olim Larissa potens: ubi nobile quondam 355
Nunc super Argos arant: veteres ubi fabula Thebas
Monstrat Echionias: ubi quondam Pentheos exsul
Colla caputque ferens supremo tradidit igni,
Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
Ergo abrupta palus multos discessit in amnes. 360
Purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari nec fortior undis
Labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
Paene gener crassis oblimat Echinadas undis
Et Meleagream maculatus sanguine Nessi 365
Euenos Calydona secat. Ferit amne citato
Maliacas Sperchios aquas: et flumine puro
Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi;
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem
Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros; 370
Et quisquis pelago per se non cogntus amnis
Peneo donavit aquas: it gurgite rapto
Apidanos: nunquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.
Accipit Asopos cursus, Phoenixque, Melasque.
Solus in alterius nomen cum venerit undae, 375
Defendit Titaresos aquas, lapsusque superne
Gurgite Penei pro siccis utitur arvis.
Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem,
Et, capitis memorem, fluvii contagia vilis
Nolle pati, superumque sibi servare timorem. 380
Ut primum emissis patuerunt amnibus arva,
Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus:
Mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum.
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni,
Et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis. 385
Illic semiferos Ixionidas Centauros
Foeta Pelethroniis nubes effudit in antris:
Aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
Teque sub Oetaeo torquentem vertice vulsas,
Rhoete ferox, quas vix Boreas inverteret, ornos: 390
Hospes et Alcidae magni, Phole: teque per amnem
Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
Teque senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
Impetis Aemonio maiorem Scorpion arcu.
Hac tellure feri micuerunt semina Martis. 395
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes bellis feralibus omen
Exsiluit; primus chalybem fraenosque momordit,
Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus 400
Terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
Primus Thessalicae rector telluris Itonos
In formam calidae percussit pondera massae,
Fudit et argentum flammis, aurumque moneta
Fregit et immensis coxit fornacibus aera. 405
Illic, quod populos scelerata impegit in arma,
Divitias numerare datum est. Hinc maxima serpens
Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva:
Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, 410
Inseruit celsis prope se cum Pelion astris,
Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.

Hac ubi damnata fatis tellure locarunt
Castra duces, cunctos belli praesaga futuri
Mens agitat, summique gravem discriminis horam 415
Adventare palam est. Propius iam fata moveri,
Degeneres trepidant animi, peioraque versant,
Ad dubios pauci, praesumto robore, casus
Spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti
Sextus erat, Magno proles indigna parente, 420
Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis,
Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger,
Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, 425
Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix
Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra
Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli
Servet, et Assyria scrutetur sidera cura,
Aut si quid tacitum, sed fas, erat. Ille superuis 430
Detestanda deis saevorum arcana magorum
Noverat, et tristes sacris feralibus aras,
Umbrarum Ditisque fidem: miseroque liquebat,
Scire parum superos. Vanum saevumque furorem
Adiuvat ipse locus, vicinaque moenia castris 435
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
Transierit, quarum, quidquid non creditur, ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes
Arcanum ferale Magos. Ibi plurima surgunt 440
Vim factura deis: et terris hospita Colchis
Legit in Haemoniis, quas non advexerat, herbas.
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures
Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
Una per aethereos exit vox illa recessus, 445
Verbaque ad invitum perfert cogentia numen,
Quod non cura poli coelique volubilis umquam
Avocat. Infandum tetigit cum sidera murmur,
Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis
Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, 450
Abducit superos alienis Thessalis aris.
Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
Non fatis adductus amor: flammisque severi
Illicitis arsere senes. Nec noxia tantum
Pocula proficiunt aut cum turgentia succo 455
Frontis amaturae subducunt pignora fetae.
Mens hausti nulla sanie polluta veneni
Excantata perit. Quos non concordia mixti
Adligat ulla tori, blandaque potentia formae,
Traxerunt torti magica vertigine fili. 460
Cessavere vices rerum: dilataque longa
Haesit nocte dies. Legi non paruit aether:
Torpuit et praeceps audito carmine mundus:
Axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens
Miratur non ire polos. Nunc omnia complent 465
Imbribus, et calido producunt nubila Phoebo:
Et tonat ignaro coelum Iove. Vocibus isdem
Humentes late nebulas nimbosque solutis
Excussere comis. Ventis cessantibus, aequor
Intumuit: rursus vetitum sentire procellas 470
Conticuit, turbante Noto: puppimque ferentes
In ventum tumuere sinus. De rupe pependit
Abscisa fixus torrens: amnisque cucurrit
Non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas:
Maeander direxit aquas: Rhodatumque morantem 475
Praecipitavit Arar: submitso verice montes
Explicuere iugum. Nubes suspexit Olympus:
Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
Dimaduere nives. Impulsam sidere Tethyn
Repulit Haemonidum, defenso litore, carmen. 480
Terra quoque immoti concussit ponderis axem,
Et medium vergens nisu titubavit in orbem.
Tantae molis onus percussum voce recessit,
Prospectumque dedit circumlabentis Olympi.
Omne potens animal leti, genitumque nocere, 485
Et pavet Haemonias, et mortibus instruit artes.
Has avidae tigres et nobilis ira leonum
Ore fovent blando: gelidos his explicat orbes,
Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi: 490
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi,
Spernendique timor? cuius commercia pacti
Obstrictos habuere deos? Parere necesse est,
An iuvat? Ignota tantum pietate merentur, 495
An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes
Est illis superos, an habent haec carmina certum
Imperiosa deum, qui mundum cogere, quidquid
Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum
Praecipiti deducta polo: Phoebeque serena 500
Non aliter, diris verborum obsessa venenis,
Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit,
Quam si fraterna prohiberet imagine tellus,
Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
Et patitur tantos cantu deprensa labores, 505
Donec suppositas propior despumet in herbas.


Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis
Effera damnarat nimiae pietatis Erichtho,
Inque novos ritus pollutam duxerat artem.
Illi namque nefas urbis submittere tecto 510
Aut laribus ferale caput: desertaque busta
Incolit, et tumulos expulsis obtinet umbris,
Grata deis erebi. Coetus audire silentum,
Nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti,
Non superi, non vita vetat. Tenet ora profanae 515
Foeda situ macies, coeloque ignota sereno
Terribilis Stygio facies pallore gravatur,
Impexis onerata comis. Si nimbus et atrae
Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
Egreditur bustis, nocturnaque fulgura captat. 520
Semina foecundae segetis calcata perussit,
Et non letiferas spirando perdidit auras.
Nec superos orat, nec cantu supplice numen
Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes
Novit: funereas aris imponere flammas 525
Gaudet, et accenso rapuit quae tura sepulcro.
Omne nefas superi prima iam voce precantis
Concedunt, carmenque timent audire secundum.
Viventes animas, et adhuc sua membra regentes,
Infodit busto: fatis debentibus annos 530
Mors invita subit: perversa funera pompa
Retulit a tumulis: fugere cadavera letum.
Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa
E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes
Quam tenuere, facem: nigroque volantia fumo 535
Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes
Colligit in cineres et olentes membra favillas.
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor
Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
Corpora; tunc omnes avide desaevit in artus, 540
Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos
Effodisse orbes, et siccae pallida rodit
Excrementa manus: laqueum nodosque nocentes
Ore suo rupit: pendentia corpora carpsit,
Abrasitque cruces: percussaque viscera nimbis 545
Vulsit, et incoctas admisso sole medullas.
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus
Stillantis tabi saniem, virusque coactum
Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
Et quodcumque iacet nuda tellure cadaver, 550
Ante feras volucresque sedet: nec carpere membra
Vult ferro manibusque suis, morsusque luporum
Exspectat, siccis raptura a faucibus artus.
[Nec cessant a caede manus, si sanguine vivo
Est opus, erumpat iugulo qui primus aperto. ] 555
Nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem,
Extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
Vulnere sic ventris, non, qua natura vocabat,
Extrahitur partus, calidis ponendus in aris.
Et quoties saevis opus est ac fortibus umbris, 560
Ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est.
Illa genae florem primaevo corpore vulsit,
Illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
Saepe etiam caris cognato in funere dira
Thessalis incubuit membris: atque oscula figens, 565
Truncavitque caput, compressaque dentibus ora
Laxavit: siccoque haerentem gutture linguam
Praemordens, gelidis infudit murmura labris,
Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
Hanc ut fama loci Pompeio prodidit: alta 570
Nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
Sub nostra tellure diem, deserta per arva
Carpit iter. Fidi scelerum suetique ministri,
Effractos circum tumulos ac busta vagati,
Conspexere procul praerupta in caute sedentem, 575
Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
Ilia magis magicisque deis incognita verba
Tentabat, carmenque novos fingebat in usus.
Namque, timens, ne Mars alium vagus iret in orbem,
Emathis et tellus tam multa caede careret, 580
Pollutos cantu dirisque venefica succis
Conspersos vetuit transmittere bella Philippos,
Tot mortes habitura suas, usuraque mundi
Sanguine: caesorum truncare cadavera regum
Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis, 585
Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes.
Hic ardor, solusque labor, quid corpore Magni
Proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus.
Quam prior adfatur Pompeii ignava propago:
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, 590
Quaeque suo ventura potes divertere cursu,
Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem,
Quem belli Fortuna paret. Non ultima turbae
Pars ego Romanae: Magni clarissima proles,
Vel dominus rerum, vel tanti funeris heres. 595
Mens dubiis percussa pavet, rursusque parata est
Certos ferre metus. Hoc casibus eripe iuris,
Ne subiti caecique ruant: vel numina torque,
Vel tu parce deis, et Manibus exprime verum
Elysias resera sedes, ipsamque vocatam, 600
Quos petat e nobis, Mortem tibi coge fateri.
Non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures,
Vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.
Impia vulgatae laetatur nomine famae
Thessalis, et contra: Si fata minora moveres, 605
Pronum erat, o iuvenis, quos velles, inquit, in actus
Invitos praebere deos. Conceditur arti,
Unam cum radiis presserunt sidera mortem,
Inseruisse moras: et, quamvis fecerit omnis
Stella senem, medios herbis abrumpimus annos. 610
At simul a prima descendit origine mundi
Caussarum series, atque omnia fata laborant,
Si quidquam mutare velis, unoque sub ictu
Stat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur,
Plus fortuna potest. Sed si praenoscere casus 615
Contentus, facilesque aditus multique patebunt
Ad verum: tellus nobis, aetherque, chaosque,
Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur.
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,
Emathiis unum campis adtollere corpus, 620
Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora
Plena voce sonent nec, membris sole perustis,
Auribus incertum feralis strideat umbra.


Dixerat: et noctis geminatis arte tenebris,
Moestum tecta caput squalenti nube, pererrat 625
Corpora caesorum, tumuli proiecta negatis.
Continuo fugere lupi, fugere revulsis
Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem
Eligilt et gelidas leto scrutata medullas
Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras 630
Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.
Fata peremptorum pendent iam multa virorum,
Quem superis revocasse velit. Si tollere totas
Tentasset campis acies, et reddere bello,
Cessissent leges Erebis monstroque potenti 635
Extrartus Stygio populus pugnasset Averno.
Electum tandem traiecto gutture corpus
Ducit, et inserto laqueis feralibus unco,
Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver
Victurum: montisque cavi, quem tristis Erichtho 640
Damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
Haud procul a Ditis caecis depressa cavernis
In praeceps subsedit humus: quam pallida pronis
Urget silva comis, et nullo vertice coelum
Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat. 645
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris
Longa nocte situs; numquam, nisi carmine factum,
Lumen habet. Non Taenareis sic faucibus aer
Sedit iners, moestum mundi confine latentis,
Ac nostri: quo non metuant emittere manes 650
Tartarei reges, Nam quamvis Thessala vates
Vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
Adspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.
Discolor et vario furialis cultus amictu
Induitur, vultusque aperitur, crine remoto, 655
Et coma vipereis substringitur horrida sertis.
Ut pavidos iuvenis comites, ipsumque trememtem
Conspicit, exanimi defixum lumina vultu:
Ponite, ait, trepida conceptos mente timores:
Iam nova, iam vera reddetur vita figura, 660
Ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem
Ignibus ostendam, si me praesente videri
Eumenides possent, villosaque colla colubris
Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, 665
Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
Pectora tunc primum ferventi sanguine supplet
Vulneribus laxata Iovis: taboque medullas
Abluit: et virus large lunare ministrat,
Huc quidquid fetu genuit natura sinistro 670
Miscetur. Non spuma canum, quibus unda timori est,
Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae
Defuit, et cervi pasti serpente medulla:
Non puppim retinens, Euro tendente rudentes,
In mediis echeneis aquis, oculique draconum, 675
Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa:
Non Arabum volucer serpens, innataque rubris
Aequoribus custos pretiosae vipera conchae:
Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae,
Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara. 680
Quo postquam viles, nec habentes nomina pestes
Contulit: infando saturatas carmine frandes,
Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis 685
Excantare deos, confudit murmura primum
Dissona, et humanae multum discordia linguae.
Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, 690
Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.
Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantu
Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum: 695
Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:
Et rector terrae, quem longa in saecula torquet
Mors dilata deum: Styx, et, quos nulla meretur
Thessalis Elysios: coelum matremque perosa
Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam 700
Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae:
Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo
Spargis nostra cani: repetitaque fila sorores
Tracturae: tuque o flagrantis portitor undae,
Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris: 705
Exaudite preces, si vos satis ore nefando
Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris
Humanis ieiuna cano, si pectora plena
Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans, 710
Imposui, victurus erat: parete precanti.
Non in Tartareo latitantem poscimus antro,
Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata
Descendentem animam: primo pallentis hiatu
Haeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbas 715
Ad manes ventura semel. Ducis omina nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
Si bene de vobis civilia bella merentur.
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,
Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, 720
Exanimes artus invisaque claustra timentem
Carceris antiqui. Pavet ire in pectus apertum
Visceraque, et ruptas letali volnere fibras.
Ah miser, extremum cui mortis munus inique
Eripitur, non posse mori. Miratur Erichtho 725
Has fatis licuisse moras, irataque morti
Verberat immotum vivo serpente cadaver:
Perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas
Manibus illatrat, regnique silentia rupit:
Tisiphone, vocisque meae secura Megaera, 730
Non agitis saevis Erebi per inane flagellis
Infelicem animam? Iam vos ego nomine vero
Eliciam, Stygiasque canes in luce superna
Destituam: per busta sequar, per funera custos;
Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis. 735
Teque deis, ad quos alio procedure vultu
Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma
Ostendam, faciemque Erebi mutare vetabo.
Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te
Contineant, Ennaea, dapes, qua foedere moestum 740
Regem noctis ames, quae te contagia passam
Noluerit revocare parens. Tibi, pessime mundi
Arbiter, immittam ruptis Titana cavernis,
Et subito feriere die. Paretis? an ille
Compellandus erit, quo numquam terra vocato 745
Non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam,
Verberibusque suis trepidam castigat Erinnyn,
Indespecta tenet vobis qui Tartara; cuius
Vos estis, superi; Stygias qui peierat undas?


Protinus adstrictus caluit cruor, atraque fovit 750
Vulnera, et in venas extremaque membra cucurrit.
Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae:
Et nova desuetis subrepens vita medullis
Miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus:
Tenduntur nervi: nec se tellure cadaver 755
Paulatim per membra levat, terraque repulsum est,
Erectumque simul. Distento lumina rictu
Nudantur. Nondum facies viventis in illo,
Iam morientis erat. Remanent pallorque rigorque;
Et stupet illatus mundo. Sed murmure nullo 760
Ora adstricta sonant. Vox illi linguaque tantum
Responsura datur. Dic, inquit Thessala, magna,
Quod iubeo, mercede mihi: nam vera locutum
Immunem toto mundi praestabimus aevo
Artibus Haemoniis: tali tua membra sepulcro, 765
Talibus exuram Stygio cum carmine silvis,
Ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
Sit tanti, vixisse iterum: nec verba, nec herbae
Audebunt longae somnum tibi solvere Lethes,
A me morte data. Tripodas vatesque deorum 770
Sors obscura decet; certus discedat, ab umbris
Quisquis vera petit duraeque oracula mortis
Fortis adit. Ne parce, precor. Da nomina rebus,
Da loca, da vocem, qua mecum fata loquantur.
Addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram 775
Scire dedit. Moestum, fletu manante, cadaver,
Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit,
Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae:
Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris,
Effera Romanos agitat discordia manes, 780
Impiaque infernam ruperunt arma quietem.
Elysias alii sedes, ac Tartara moesta
Diversi liquere duces: quid fata pararent,
Hi fecere palam. Tristis felicibus umbris
Vultus erat. Vidi Decios, natumque patremque, 785
Lustrales bellis animas, flentemque Camillum,
Et Curios; Sullam de te, Fortuna, querentem.
Deplorat Libycis perituram Scipio terris
Infaustam sobolem. Maior, Carthaginis hostis,
Non servituri moeret Cato fata nepotis. 790
Solum te Consul depulsis prime tyrannis
Brute pias inter gaudentem vidimus umbras.
Abruptis Catilina minax fractisque catenis
Exsulat, Mariique truces, nudique Cethegi.
Vidi ego laetantes, popularia nomina, Drusos; 795
Legibus immodicos, ausosque ingentia Gracchos.
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis
Constrictae plausere manus, camposque piorum
Poscit turba nocens. Regni possessor inertia
Pallentes aperit sedes, abruptaque saxa 800
Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque
Poenam victori. Refer haec solatia tecum,
O iuvenis, placido Manes patremque domumque
Exspectare sinu, regnique in parte serena
Pompeio servare locum. Nec gloria parvae 805
Sollicitet vitae: veniet, quae misceat omnes
Hora duces. Properate mori, magnoque superbi
Quamvis e parvis animo descendite bustis,
Et Romanorum manes calcate deorum.
Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda, 810
Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae,
Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vates
Ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis:
Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat, 815
Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
Europam miseri, Libyamque Asiamque timete:
Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
O miseranda domus, toto nihil orbe videbis
Tutius Emathia. Sic postquam fata peregit, 820
Stat vultu moestus tacito, mortemque reposcit.
Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaver
Ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata,
Consumto iam iure semel. Tum robore multo
Exstruit illa rogum: venit defunctus ad ignes; 825
Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho,
Tandem passa mori: Sextoque ad castra parentis
It comes: et coelo lucis ducente colorem,
Dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras. 830