Sic alterna duces bellorum vulnera passos
In Macetum terras, miscens adversa secundis,
Servavit fortuna pares. Iam sparserat Aemo
Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis, 5
Quique colit primus ducentem tempora Ianum.
Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris,
Consul uterque vagos belli per munia Patres
Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres: secretaque rerum 10
Hospes in externis audivit curia tectis.
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,
Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,
Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
Ut primum moestum tenuere silentia coetum, 15
Lentulus excelsa sublimis sede profatur:
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
Robur inest animis, non qua tellure coacti,
Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,
Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae: 20
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,
Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,
Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, 25
Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,
Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,
Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo
Mutato sua iura solo. Moerentia tecta 30
Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,
Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos
Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit.
Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.
Ignaros scelerum, longaque in pace quietos 35
Bellorum primus sparsi furor: omnia rursus
Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. 40
Tollite signa, duces: fatorum impellite cursum:
Spem vestram praestate deis fortunaque tantos
Det nobis animos, quantos fugientibus hostem
Caussa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno:
Vos, quorum finem non est sensura potestas, 45
Consulite in medium, Patres, Magnumque iubete
Esse ducem. Laeto nomen clamore senatus
Excipit: et Magno fatum patriaeque suumque
Imposuit. Tunc in reges populosque merentes
Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis 50
Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus
Taygeti: fama veteres laudantur Athenae:
Massiliaeque suae donatur libera Phocis.
Tunc Sadalen, fortemque Cotyn, fidumque per arma
Deiotarum, et gelidae dominum Rhasipolin orae 55
Collaudant: Libyamque iubent auctore senatu
Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
En tibi, non fidae gentis dignissime regno,
Fortunae, Ptolemaee, pudor, crimenque deorum,
Cingere Pellaeo pressos diademate crines 60
Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem:
Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi;
Accessit Magni iugulus: regnumque sorori
Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto
Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque 65
Casibus incertis et caeca sorte pararent,
Solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius eventus: finemque expromere rerum
Sollicitat superos, multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. 70


Hesperio tantum, quantum submotus Eoo
Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle,
Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen 75
Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem
Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis 80
Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus
Divinam spirare fidem, ventosque loquaces
Exhalare solum, sacris se condidit antris,
Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo. 85
Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus
Aeterni secreta tenens, mundique futuri
Conscius, ac populis sese proferre paratus, 90
Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,
Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,
Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,
Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra 95
Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
Humanam feriens animam sonat, oraque vatis
Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat 100
Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
Numen ab humani solum se labe furoris
Vindicat. Haud illic tacito mala vota susurro
Concipiunt. Nam, fixa canens mutandaque nulli, 105
Mortales optare vetat: iustisque benignus
Saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
Ut Tyriis: dedit ille minas impellere belli,
Ut Salaminiacum meminit mare: sustulit iras
Telluris sterilis, monstrato fine: resolvit 110
Aera tabificum. Non ullo saecula dono
Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
Quod siluit, postquam rege timuere futura,
Et superos vetuere loqui. Nec, voce negata,
Cirrhaeae moerent vates; templique fruuntur 115
Iustitio. Nam si qua deus sub pectora venit,
Numinis aut poena est mors immatura recepti,
Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris
Compages humana labat, pulsusque deorum
Concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo 120
Immotos tripodas vastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
Sollicitat. Iussus sedes laxare verendas
Antistes, pavidamque deis immittere vatem,
Castalios circum latices nemorumque recessus 125
Phemonoen errore vagam curisque vacantem
Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.
Limine terrifico metuens consistere Phoebas,
Absterrere ducem noscendi ardore futura
Cassa fraude parat. Quid spes, ait, improba veri 130
Te, Romane, trahit? Muto Parnasus hiatu
Conticuit, pressitque deum: seu spiritus istas
Destitit fauces, mundique in devia versum
Duxit iter: seu, barbarica cum lampade Python
Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, 135
Et Phoebi tenuere viam: seu sponte deorum
Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri
Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae:
Seu Paean, solitus templis arcere nocentes,
Ora quibus solvat, nostro non invenit aevo. 140
Virginei patuere doli, fecitque negatis
Numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores
Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos
Candida Phocaica complectitur infula lauro.
Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos 145
Impulit. Illa, pavens adyti penetrale remoti
Fatidicum, prima templorum in parte resistit,
Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto
Verba refert, nullo confusae murmure vocis
Instinctam sacro mentem testata furore, 150
Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,
Quam tripodas, Phoebique fidem. Non rupta trementi
Verba sono, nec vox antri complere capacis
Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum
Excussae laurus, immotaque culmina templi, 155
Securumque nemus, veritam se credere Phoebo
Prodiderant. Sentit tripodas cessare, furensque
Appius: Et nobis meritas dabis, impia, poenas,
Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris,
Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu 160
Desinis ipsa loqui. Tandem conterrita virgo
Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis
Haesit, et insueto concepit pectore numen,
Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
Spiritus ingessit vati: tandemque potitus 165
Pectore Cirrhaeo, non umquam plenior artus
Phoebados irrupit Paean: mentemque priorem
Expulit, atque hominem toto sibi cedere iussit
Pectore. Bacchatur demens aliena per antrum
Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta 170
Erectis discussa comis, per inania templi
Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti
Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne,
Iratum te, Phoebe, ferens. Nec verbere solo
Uteris et stimulis, flammasque in viscera mergis: 175
Accipit et fraenos: nec tantum prodere vati,
Quantum scire, licet. Venit aetas omnis in unam
Congeriem: miserumque premunt tot saecula pectus.
Tanta patet rerum series, atque omne futurum
Nititur in lucem: vocemque petentia fata 180
Luctantur: non prima dies, non ultima mundi,
Non modus Oceani, numerus non deerat arenae.
Talis in Euboico vates Cumana recessu,
Indignata suum multis servire furorem
Gentibus, ex tanta fatorum strage superba 185
Excerpsit Romana manu. Sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,
Inter fata diu quaerens tam magna latentem.
Spumea tunc primum rabies vesana per ora 190
Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu
Murmura: tunc moestus vastis ululatus in antris,
Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces:
Effugis ingentes, tanti discriminis expers,
Bellorum, o Romane, minas: solusque quietem 195
Euboici vasta lateris convalle tenebis.
Caetera suppressit, faucesque obstruxit Apollo.
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi,
Tuque potens veri Paean, nullumque futuri
A superis celate diem, suprema ruentis 200
Imperii, caesosque duces, et funera regum,
Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes
Cur aperire times? An nondum numina tantum
Decrevere nefas? et adhuc dubitantibus astris
Pompeii damnare caput, tot fata tenentur? 205
Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris,
Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,
Ut peragat fortuna, taces? Tunc pectore vatis
Impactae cessere fores, expulsaque templis
Prosiluit. Perstat rabies; nec cuncta locutae, 210
Quem non emisit, superest deus. Illa feroces
Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo
Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
Stat numquam facies: rubor igneus inficit ora,
Liventesque genas: nec, qui solet esse timenti, 215
Terribilis sed pallor inest: nec fessa quiescunt
Corda; sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus
Rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
Dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur
Ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae. 220
Immisit Stygiam Paean in viscera Lethen,
Quae raperet secreta deum. Tunc pectore verum
Fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura:
Vixque refecta cadit. Nec te vicinia leti
Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi: 225
Iure sed incerto mundi, subsidere regnum
Chalcidos Euboicae, vana spe rapte, parabas.
Heu demens, nullum belli sentire fragorem,
Tot mundi caruisse malis, praestare deorum
Excepta quis morte potest? Secreta tenebis 230
Litoris Euboici, memorando condite busto,
Qua maris angustat fauces saxosa Carystos,
Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,
Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus,
Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, 235
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.


Interea domitis Caesar remeabat Iberis,
Victrices aquilas alium laturus in orbem:
Cum prope fatorum tantos per prospera cursus
Avertere dei. Nullo nam Marte subactus, 240
Intra castrorum timuit tentoria ductor
Perdere successus scelerum: cum paene fideles
Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem
Destituere ducem: seu moesto classica paullum
Intermissa sono, claususque et frigidus ensis 245
Expulerat belli furias: seu praemia miles
Dum maiora petit, damnat caussamque ducemque,
Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses.
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est,
Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta 250
Despiceret, staretque super titubantia fultus:
Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus
Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat,
Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto 255
Ira latens: nam quae dubias constringere mentes
Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,
Seque putat solum regnorum iniusta gravari,
Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax
Turba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est. 260
Effudere minas: Liceat discedere, Caesar,
A rabie scelerum. Quaeris terraque marique
His ferrum iugulis, animasque effundere viles
Quolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostri
Eripuit: partem duris Hispania bellis: 265
Pars iacet Hesperia: totoque exercitus orbe
Te vincente perit. Terris fudisse cruorem
Quid iuvat Arctois, Rhodano Rhenoque subactis?
Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.
Cepimus expulso patriae cum tecta senatu, 270
Quos hominum, vel quos licuit spoliare deorum?
Imus in omne nefas, manibus ferroque nocentes,
Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?
Quid satis est, si Roma parum? Iam respice canos,
Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos. 275
Usus abit vitae, bellis consumsimus aevum:
Ad mortem dimitte senes. En, improba vota!
Non duro liceat morientia cespite membra
Ponere, non anima glebam fugiente ferire,
Atque oculos morti clausuram quaerere dextram 280
Coniugis illabi lacrimis, unique paratum
Scire rogum. Liceat morbis finire senectam.
Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur,
Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis 285
Nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas
Omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris
Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis
Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat. 290
Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus
Nostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur.
Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
Obsequium speres: irato milite, Caesar,
Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castris 295
Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
Sic eat, o superi! quando pietasque fidesque
Destituunt, moresque malos sperare relictum est,
Finem civili faciat discordia bello.
Quem non ille ducem potuit terrere tumultus? 300
Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar,
Fortunamque suam per summa pericula gaudens
Exercere, venit: nec, dum desaeviat ira,
Expectat; medios properat tentare furores.
Non illis urbes spoliandaque templa negasset, 305
Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus,
Passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
A se saeva peti, vult praemia Martis amari:
Militia indomiti tantum mens sana timetur.
Non pudet heu, Caesar, soli tibi bella placere 310
Iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit
Sanguinis? his ferri grave ins erit ipse per omne
Fasque nefasque rues Lassare, et disce sine armis
Posse pati: liceat scelerum tibi ponere finem.
Saeve, quid insequeris quid iam nolentibus instas? 315
Bellum te civile fugit. Stetit aggere fulti
Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri
Non metuens: atque haec ira dictante profatur:
Qui modo in absentem vultu dextraque furebas,
Miles, habes nudum promtumque ad vulnera pectus. 320
Hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa
Seditio, tantumque fugam meditata iuventus,
Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis: 325
Invenient haec arma manus, vobisque repulsis
Tot reddet Fortuna viros, quot tela vacabunt.
Anne fugam Magni tanta cum classe sequuntur
Hesperiae gentes, nobis victoria turbam
Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli 330
Auferat et, vestri rapta mercede laboris,
Lauriferos nullo comitetur vulnere currus?
Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba
Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
Caesaris an cursus vestrae sentire putatis 335
Damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur
Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
Non magis ablatis umquam descenderet aequor,
Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis
Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum 340
Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti
Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur.
Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi
Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,
Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis 345
Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,
Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,
Nec Pompeianis tradit sua partibus arma, 350
Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
Curae castra deis, qui me committere tantis
Non nisi mutato voluerunt milite bellis.
Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis
Amolitur onus! sperantes omnia dextras 355
Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram: discedite castris,
Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra, 360
Infidumque caput feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire,
Disce mori. Tremuit saeva sub voce minantis
Vulgus iners: unumque caput tam magna iuventus 365
Privatum factura timet: velut ensibus ipsis
Imperet, invito moturus milite ferrum.
Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur
Ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi
Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses. 370
Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes,
Atque perire timet; tam diro foederis ictu
Parta quies, poenaque redit placata iuventus.


Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris,
Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, 375
Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae,
Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus
Montibus: Ausoniam qua torquens frugifer oram,
Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro
Appulus Hadriacas exit Garganus in undas. 380
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam,
Iam doctam servire togae: populoque precanti
Scilicet indulgens, summum dictator honorem
Contigit, et laetos fecit se console fastos.
Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto 385
Mentimur dominis, haec primum reperit aetas,
Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,
Ausonias voluit gladiis miscere secures.
Addidit et fasces aquilis, et nomen inane
Imperii rapiens, signavit tempora digna 390
Moesta nota. Nam quo melius Pharsalicus annus
Consule notus erit? Fingit solemnis Campus,
Et non admissae dirimit suffragia plebis,
Decantatque tribus, et vana versat in urna.
Nec coelum servare licet: tonat augure surdo, 395
Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
Inde perit primum quondam veneranda potestas
Iuris inops: careat tantum ne nomine tempus,
Menstruus in fastos distinguit saecula consul.
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, 400
Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,
Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva
Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae,
Ocior et coeli flammis et tigride foeta 405
Transcurrit; curvique tenens Minoia tecta
Brundusii, clausas ventis brumalibus undas
Invenit, et pavidas hiberno sidere classes.
Turpe duci visum, rapiendi tempora belli
In segnes exisse moras, portuque teneri, 410
Dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
Expertes animos pelagi sic robore complet:
Fortius hiberni flatus, coelumque fretumque
Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
Perfida nubiferi vetat inconstantia veris. 415
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
Hic utinam summi curvet carchesia mali,
Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet,
Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto 420
Languida iactatis comprendant carbasa remis:
Rumpite, quae retinent felices vincula proras.
Iamdudum nubes et saevas perdimus undas.
Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas,
Exierant, et luna suas iam fecerat umbras, 425
Cum pariter solvere rates, totosque rudentes
Laxavere sinus: et flexo navita cornu
Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens
Suppara velorum perituras colligit auras.
Ut primum levior propellere lintea ventus 430
Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo
In mediam cecidere ratem: terraque relicta,
Non valet ipsa sequi puppes, quae vexerat aura.
Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.
Pigrius immotis haesere paludibus undae. 435
Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas,
Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister,
Immensumque gelu tegitur mare: comprimit unda,
Deprendit quascunque rates: nec pervia velis
Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem 440
Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
Saeva quies pelagi, moestoque ignava profundo
Stagna iacentis aquae: veluti deserta rigente
Aequora natura cessant, pontusque vetustas
Oblitus servare vices, non commeat aestu, 445
Non horrore tremit, non solis imagine vibrat
Casibus innumeris fixae patuere carinae,
Illinc infestae classes et inertia tonsis
Aequora moturae; gravis hinc languore profundi
Obsessis ventura fames. Nova vota timori 450
Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
Ventorum vires, dum se torpentibus unda
Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam
Undarumque minae: coelo languente fretoque,
Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata, 455
Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim
Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem
Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas. 460
Prima duces vidit iunctis consistere castris
Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus
Circueunt ripis. Apso gestare carinas
Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae 465
Praecipitant: neuter longo se gurgite lassat,
Sed minimum terrae, vicino litore, novit.
Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
Composuit: miserique fuit spes irrita mundi
Posse duces parva campi statione diremtos 470
Admotum damnare nefas. Nam cernere vultus
Et voces audire datur: multosque per annos
Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta
Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis,
Te nisi Niliaca propias non vidit arena. 475

Caesaris adtonitam miscenda ad proelia mentem
Ferre moras scelerum partes iussere relictae.
Ductor erat cunctis audax Antonius armis,
Iam tunc civili meditatus Leucada bello.
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem 480
Evocat: O mundi tantorum caussa malorum,
Quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu
Acta meo: summam rapti per prospera belli
Te poscit Fortuna manum. Num rupta vadosis
Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu? 485
Numquid inexperto tua credimus arma profundo,
Inque novos traheris casus? Ignave, venire
Te Caesar, non ire, iubet. Prior ipse per hostes
Percussi medias alieni iuris arenas.
Tui mea castra times? Pereuntia tempora fati 490
Conqueror: in ventos impendo vota, fretumque.
Ne retine dubium cupientes ire per aequor:
Si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus
Naufragio venisse volet. Iam voce doloris
Utendum est: non ex aequo divisimus orbem. 495
Epirum Caesarque tenet totusque senatus:
Ausoniam tu solus habes. His terque quaterque
Vocibus excitum postquam cessare videbat,
Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit,
Sponte per incautas audet tentare tenebras, 500
Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono
Expertus cessisse deo: fluctusque verendos
Classibus, exigua sperat superare carina.
Solverat armorum fessas nox languida curas:
Parta quies miseris, in quorum pectora somno 505
Dat vires fortuna minor. Iam castra silebant;
Tertia iam vigiles commoverat hora secundos:
Caesar sollicito per vasta silentia gressu
Vix famulis audenda parat: cunctisque relictis,
Sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam 510
Egressus, vigilum somno cedentis membra
Transsiluit, questus tacite quod fallere posset.
Litora curva legit, primisque invenit in undis
Rupibus exesis haerentem fune carinam.
Rectorem dominumque ratis secura tenebat 515
Haud procul inde domus, non ullo robore fulta,
Sed sterili iunco cannaque intexta palustri,
Et latus inversa nudum munita phaselo.
Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
Limina commovit. Molli consurgit Amyclas, 520
Quem dabat alga, toro. Quisnam mea nafragus, inquit,
Tecta petit? aut quem nostrae Fortuna coegit
Auxilium sperare casae? Sic fatus, ab alto
Aggere iam tepidae sublato fune favillae,
Scintillam tenuem commotos pavit in ignes; 525
Securus belli: praedam civilibus armis
Scit non esse casas. O vitae tuta facultas
Pauperis, angustique lares! o munera nondum
Intellecta deum! quibus hoc contingere templis
Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu, 530
Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso,
Dux ait: Exspecta votis maiora modestis,
Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutus
Me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
Debebis, manibusque inopem duxisse senectam. 535
Ne cessa praebere deo tua fata, volenti
Angustos opibus subitis implere Penates.
Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu,
Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:
Multa quidem prohibent nocturno credere ponto. 540
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
Concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
Altera pars Borean diducta luce vocabat.
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit,
Spectantes oculos infirmo lumine passus. 545
Lunaque non gracili surrexit lucida cornu,
Aut orbis medii puros exesa recessus:
Nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallens
Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro. 550
Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus,
Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin:
Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volare
Ardea sublimis pennae confisa natanti:
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, 555
Instabili gressu metitur litora cornix.
Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangam
Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.
Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis: 560
Ad quorum motus non solum lapsa per altum
Aera dispersos traxere cadentia sulcos
Sidera: sed summis etiam quae fixa tenentur
Astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror
Terga maris: longo per multa volumina tractu 565
Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
Turbida testantur conceptos aequora ventos.
Tunc rector trepidae fatur ratis: Adspice, saevum
Quanta paret pelagus. Zephyros intendat, an Euros,
Incertum est. Puppim dubius ferit undique pontus. 570
Nubibus et coelo Notus est: si murmura ponti
Consulimus, Cori verrunt mare. Gurgite tanto,
Nec ratis Hesperias tanget, nec naufragus oras.
Desperare viam et vetitos convertere cursus,
Sola salus. Liceat vexata litora puppe 575
Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar,
Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti
Trade sinum. Italiam si coelo auctore recusas,
Me pete. Sola tibi caussa haec est iusta timoris, 580
Vectorem non nosse tuum; quem numina numquam
Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,
Cum post vota venit. Medias perrumpe procellas,
Tutela secure mea. Coeli iste fretique,
Non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam 585
A fluctu defendet onus. Ne longa furori
Ventorum saevo dubitur mora: proderit undis
Ista ratis. Ne flecte manus: fuge proxima velis
Litora: tum Calabro portu te crede potitum,
Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti 590
Altera terra dari Quid tanta strage paretur,
Ignoras? Quaerit pelagi coelique tumultu
Quid praestet Fortuna mihi.

Non plura locuto,
Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes
Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum 595
Vela tulit: sonuit victis compagibus alnus.
Inde ruunt toto congesta pericula mundo.
Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,
Core, movens aestus: iam te tollente furebat
Pontus, et in scopulos totas erexerat undas. 600
Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit:
Et dubium pendet, vento cui pareat, aequor.
Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas
Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.
Nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque 605
In fluctus Cori frangit mare: motaque possunt
Aequora subductis etiam concurrere ventis.
Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi
Crediderim: cunctos solita de parte ruentes 610
Defendisse suas violento turbine terras;
Sic pelagus mansisse loco. Non parva procellis
Aequora rapta ferunt: Aegeas transit in undas
Tyrrhenum: sonat Ionio vagus Hadria ponto.
Ah quoties frustra pulsatos aequore montes 615
Obruit illa dies! quam celsa cacumina pessum
Tellus victa dedit! Non illo litore surgunt
Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti
A magno venere mari, mundumque coercens
Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi 620
Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra, 625
Ni superum rector pressisset nubibus undas.
Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer
Infernae pallore domus, nimbisque gravatus
Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt 630
Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis
Insonuit, motaque poli compage laborant
Extimuit natura chaos: rupisse videntur
Concordes elementa moras, rursusque redire 635
Nox manes mixtura deis. Spes una salutis,
Quod tanta mundi nondum periere ruina.
Quantum Leucadio placidus de vertice pontus
Despicitum; tantum nautae videre trementes
Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes 640
Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.
Nubila tanguntur velis, et terra carina.
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:
Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est.
Artis opem vicere metus: nescitque magister, 645
Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim
Non valet in fluctus: victum latus unda repellens
Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
Non humilem Sasona vadis, non litora curvae 650
Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos
Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
Fatis esse suis. Tantusne evertere, dixit,
Me superis labor est: parva quem puppe sedentem 655
Tam magno petiere mari? Si gloria leti
Est pelago donata mei, bellisque negamur;
Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortem
Accipiam. Licet ingentes abruperit actus
Festinata dies fatis; sat magna peregi. 660
Arctoas domui gentes: inimica subegi
Arma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum.
Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.
Nulla meis aberit titulis Romana potestas.
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum 665
Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum
Et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
Est opus, o superi: lacerum retinete cadaver
Fluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque, 670
Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
Invalida cum puppe levat: nec rursus ab alto
Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis, 675
Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
Fortunamque suam, tacta tellure, recepit.
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,
Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
Circumfusa duci flevit, gemituque suorum 680
Et non ingratis incessit turba querelis:
Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
Aut quae nos viles animas in fata relinquens,
Invitis spargenda dabas tua membra procellis?
Cum tot in hac anima populorum vita salusque 685
Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum
Emeruit comitum, fatis non posse superstes
Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
Nostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendae 690
Haec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquam
Tam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerum
In dubios casus et prona pericula mortis
Praecipitare solet. Mundi iam summa tenentem
Permisisse mari! Tantum quid numina lassas? 695
Sufficit ad belli summam favor iste laborque
Fortunae, quod te nostris impegit arenis?
Hine usus placuere deum, non rector ut orbis,
Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
Talia iactantes, discussa nocte serenus 700
Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes
Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
Ut videre duces, purumque insurgere coelo
Fracturum pelagus Borean, solvere carinas, 705
Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae
Permixtas habuere diu: latumque per aequor,
Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen.
Sed nox saeva modum venti velique tenorem
Eripuit nautis, excussitque ordine puppes. 710
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt
Poturae te, Nile, grues, primoque volatu
Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
Mox ubi percussit tensas Notus altior alas,
Confusos temere immixtae glomerantur in orbes, 715
Et turbata perit dispersis littera pennis.
Cum primum redeunte die violentior aer
Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu,
Praetereunt frustra tentati litora Lissi,
Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undas 720
Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.


Undique collatis in robur Caesaris armis,
Summa videns duri Magnus discrimina Martis
Iam castris instare suis, seponere tutum
Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam 725
Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu
Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata, 730
Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam
Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis,
Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis 735
Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
Humentes mirata genas, percussaque caeco
Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum.
Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit,
Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux, 740
Venit moesta dies, et quam nimiumque parumque
Distulimus: iam totus adest in proelia Caesar.
Cedendum est bellis: quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. Desiste preces tentare: negavi
Iam mihi: non longos a me patiere recessus. 745
Pracipites aderunt casus: properante ruina,
Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni:
Meque tuus decepit amor, civilia bella
Si spectare potes. Nam me iam, Marte parato,
Securos cepisse pudet cum coniuge somnos, 750
Eque tuo, miserum quatiunt cum classica mundun,
Surrexisse sint. Vereor civilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
Tutior interea populis, et tutior omni
Rege, late, positamque procul fortuna mariti 755
Non tota te mole premat. Si numina nostras
Impulerint acies, maneat pars optima nostri;
Sitque mihi, si fata premant victorque cruentus
Quo fugisse velim. Vix tantum infirma dolorem
Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus. 760
Tandem vix moestas potuit proferre querelas:
Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores,
Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequenti
Plebeiaque nimis careo dimissa marito. 765
Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae:
Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse,
Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae 770
Absentem praestare caput? secura videtur
Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?
Ut nolim servire malis, sed morte parata
Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas
Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes. 775
Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem
Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:
Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque
Audior, eventus rerum sciet ultima coniux.
Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt: 780
Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.
Nec solvent audita metus mihi prospera belli,
Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim
Vel fugiente capi. Notescent litora clari
Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni, 785
Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?
Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent
Tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
Quolibet infaustam potius deflecte carinam:
Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictis 790
Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla
Vult differre mora. Non moesti pectora Magni
Sustinet amplexu dulci, non colla tenere:
Extremusque perit tam longi fructus amoris:
Praecipitantque suos luctus, [neuterque recedens 795
Sustinuit dixisse, vale] vitamque per omnem
Nulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damna
Durata iam mente malis firmaque tulerunt.
Labitur infelix, manibusque excepta suorum
Fertur ad aequoreas, ac se prosternit, arenas, 800
Litoraque ipsa tenet, tandemque illata carinae est.
Non sic infelix patiam portusque reliquit
Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
Fida comes Magni vadit duce sola relicto,
Pompeiumque fugit. Quae nox sibi proxima venit, 805
Insomnis. Viduo tum primum frigida lecto
Atque insueta quies uni, nudumque marito
Non haerente latus. Somno quam saepe gravata
Deceptis vacuum manibus complexa cubile est,
Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum 810
Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas,
Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
Servatur pars illa tori. Caruisse timebat
Pompeio: sed non superi tam laeta parabant.
Instabat, miserae Magnum quae redderet hora. 815