LIBER 2


v. 1

Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum
Praescia monstrifero vertit natura tumultu,
Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
Sollicitis visum mortalibus addere curam, 5
Noscant venturas ut dira per omina clades?
Sive parens rerum cum primum informia regna
Materiemque rudem flamma cedente recepit,
Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,
Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem 10
Fatorum immoto divisit limite mundum:
Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,
Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri
Mens hominum fati: liceat sperare timenti. 15
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi
Constatura fides superum, ferale per urbem
Iustitium: latuit plebeio tectus amictu
Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces.
Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes 20
Errabat sine voce dolor. Sic funere primo
Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
Conclamata iacent, nec mater crine soluto
Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, 25
Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes,
Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens,
Miraturque malum. Cultus matrona priores
Deposuit: moestaeque tenent delubra catervae.
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro 30
Adfixere solo, lacerasque in limine sacro
Attonitae fudere comas, votisque vocari
Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
Divisere deos, et nullis defuit aris 35
Invidiam factura parens: quarum una madentes
Scissa genas, planctu liventes atra lacertos,
Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,
Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem,
Et summis servate malis: nunc flere potestas, 40
Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter,
Gaudendum est. His se stimulis dolor ipse lacessit.
Nec non bella viri diversaque castra petentes
Effundunt iustas in numina saeva querelas:
O miserae sortis, quod non in Punica nati 45
Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
Non pacem petimus, superi: date gentibus iras:
Nunc urbes excite feras: coniuret in armis
Mundus: Achaemeniis decurrant Medica Susis
Agmina: Massageten Sythicus non adliget Ister: 50
Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos
Albis, et indomitum Rheni caput: omnibus hostes
Reddite nos populis: civile avertite bellum.
Hinc Dacus premat, inde Getes: occurrat Iberis
Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras: 55
Nulla vacet tibi, Roma, manus. Vel perdere nomen
Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem
Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
Saeve parens, utrasque simul partesque ducesque,
Dum nondum meruere, feri. Tantone novorum 60
Proventu scelerum quaerunt, uter imperet Urbi?
Vix tanti fuerat, civilia bella movere,
Ut neuter. Tales pietas peritura querelas
Egerit. At miseros angit sua cura parentes,
Oderuntque gravis vivacia fata senectae, 65
Servatosque iterum bellis civilibus annos.


Atque aliquis, magno quaerens exempla timori,
Non alios, inquit, motus tunc fata parabant,
Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos
Exsul limosa Marius caput abdidit ulva. 70
Stagna udi texere soli laxaeque paludes
Depositum, Fortuna, tuum: mox vincula ferri
Exedere senem, longusque in carcere paedor.
Consul e eversa felix moriturus in Urbe
Poenas ante dabat scelerum. Mors ipsa refugit 75
Saepe virum, frustraque hosti concessa potestas
Sanguinis invisi: primo qui caedis in ictu
Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen
Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum; 80
Audieratque pavens: Fas haec contingere non est
Colla tibi: debet multas hic legibus aevi,
Ante suam, mortes: vanum depone furorem.
Si libet ulcisci deletae funera gentis,
Hunc, Cimbri, servate senem. Non ille favore 85
Numinis, ingenti superum protectus ab ira,
Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato
Suffciens. Idem pelago delatus iniquo
Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus,
Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae, 90
Et Poenos pressit cineres. Solatia fati
Carthago Mariusque tulit: pariterue iacentes
Ignovere deis. Libycas ibi colligit iras.
Ut primum fortuna redit, servilia solvit
Agmina: conflato saevas ergastula ferro 95
Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur
Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum,
Attuleratque in castra nefas. Pro fata! quis ille,
Quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor
Corripuit! quantoque gradu mors saeva cucurrit! 100
Nobilitas cum plebe perit: lateque vagatur
Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum.
Stat cruor in templis: multaque rubentia caede
Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas.
Non senis extremum piguit vergentibus annis 105
Praecipitasse diem: nec prima in limine vitae
Infantis miseri nascentia rumpere fata.
Crimine quo parvi caedem potuere mereri?
Sed satis est iam, posse mori. Trahit ipse furoris
Impetus: et, visum lenti, quaesisse nocentem. 110
In numerum pars magna perit: rapuitque cruentus
Victor ab ignota vultus cervice recisos,
Dum vacua pudet ire manu. Spes una salutis,
Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
Mille licet gladii mortis nova signa sequantur, 115
Degener o populus, vix saecula longa decorum
Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi,
Et vitam, dum Sulla redit. Cui funera vulgi
Flere vacet? Vix te sparsum per viscera, Baebi,
Innumeras intercarpentis membra coronae 120
Discerpsisse manus: aut te, praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
Ora ferens miles festae rorantia mensae
Imposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos.
Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo. 125
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae
Ante ipsum penetrale deae semperque calentes
Mactavere focos: parvum sed fessa senectus
Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus: 130
Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,
Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso,
Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent.
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, 135
Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi 140
Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;
Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
Tum data libertas odiis, resolutaque legum 145
Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor
Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum
Exegit famulus: nati maduere paterno
Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis 150
Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres.
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
Corpora: nec populum latebrae cepere ferarum.
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura 155
Dissiluit percussus humo; mortesque cruento
Victori rapuere suas: hic robora busti
Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso
Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, 160
Et medio congesta foro. Cognoscitur illic,
Quidquid ubique iacet scelerum. Non Thracia tantum
Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni;
Postibus Antaei Libye: nec Graecia moerens
Tot laceros artus Pisaea flevit in aula. 165
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo
Amisere notas, miserorum dextra parentum
Colligit, et pavido subducit cognita furto.
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris
Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, 170
Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis,
Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum
Conveniat, quaesisse caput. Quid sanguine manes
Placatos Catuli referam? cum victima tristes
Inferias Marius forsan nolentibus umbris 175
Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris
Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso
Nil animae letale datum, moremque nefandae
Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. 180
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua
Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes,
Ultimaque effundit spectatis lumina membris. 185
Vix erit ulla fides, tam saevi criminis unum
Tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae
Fracta sub ingenti miscentur pondere membra:
Nec magis informes veniunt ad litora trunci,
Qui medio periere freto. Quid perdere fructum 190
Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
Ut scelus hoc Sullas caedesque ostensa placeret,
Agnoscendus erat. Vidit Fortuna colonos
Praenestina suos cunctos simul ense recisos,
Unius populum pereuntem tempore mortis. 195
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,
Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto,
Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae,
Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades 200
Numquam poena fuit. Densi vix agmina vulgi
Inter et exsangues, immissa morte, catervas
Victores movere manus. Vix caede peracta
Procumbunt, dubiaque labant cervice: sed illos
Magna premit strages: peraguntque cadavera partem 205
Caedis: viva graves elidunt corpora trunci.
Intrepidus tanti sedit securus ab alto
Spectator sceleris: miseri tot milia vulgi
Non piguit iussisse mori. Congesta recepit
Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges. 210
In fluvium primi cecidere, in corpora summi.
Praecipites haesere rates, et strage cruenta
Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti
Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem, 215
Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo
Haerentes adiuvit aquas: nec iam alveus amnem,
Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas
Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. 220
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari,
His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
Haec rursus patienda manent: hoc ordine belli
Ibitur: hic stabit civilibus exitus armis.
Quamquam agitant graviora metus, multumque coitur 225
Humani generis maiore in praelia damno,
Exsulibus Mariis bellorum maxima merces
Roma recepta fuit: nec plus victoria Sullae
Praestitit, invisas penitus quam tollere partes.
Hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes 230
Concurrunt. Neuter civilia bella moveret,
Contentus, quo Sulla fuit. Sic moesta senectus
Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.


At non magnanimi percussit pectora Bruti
Terror, et in tanta pavidi formidine motus 235
Pars populi lugentis erat: sed nocte sopora,
Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,
Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
Invenit insomni volventem publica cura
Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem, 240
Securumque sui; farique his vocibus orsus:
Omnibus expulsae terris olimque fugatae
Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
Excutiet fortuna tibi; tu mente labantem
Dirige me, dubium certo tu robore firma: 245
Namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur:
Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris,
Inconcussa tenens dubio vestigia mundo?
An placuit, ducibus scelerum populique furentis
Cladibus immixtum, civile absolvere bellum? 250
Quemque suas rapiunt scelerata in proelia caussae:
Hos polluta domus, legesque in pace timendae;
Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae
Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma;
Castra petunt magna victi mercede: tibi uni 255
Per se bella placent? Quid tot durasse per annos
Profuit immunem corrupti moribus aevi?
Hoc solum longae pretium virtutis habebis:
Accipient alios, facient te bella nocentem.
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, 260
Has etiam movisse manus: nec pila lacertis
Missa tuis caeca telorum in nube ferantur:
Nec tanta in casum virtus eat. Ingeret omnis
Se belli fortuna tibi. Quis nolet in isto
Ense mori, quamvis alieno vulnere labens, 265
Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
Otia solus ages, sicut coelestia semper
Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
Fulminibus propior terrae succenditur aer,
Imaque telluris ventos tractusque coruscos 270
Flammarum accipiunt: nubes excedit Olympus
Lege deum. Minimas rerum discordia turbat:
Pacem summa tenent. Quam laete Caesaris aures
Accipient, tantum venisse in proelia civem!
Nam praelata suis numquam diversa dolebit 275
Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni
Si bellum civile placet. Pars magna senatus
Et duce privato gesturus proelia consul
Sollicitant, proceresque alii: quibus adde Catonem
Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe 280
Solus Caesar erit. Quodsi pro legibus arma
Ferre iuvat patriis, libertatemque tueri:
Nunc neque Pompeii Brutum nec Caesaris hostem,
Post bellum victoris habes. Sic fatur. At illi
Arcano sacras reddit Cato pectore voces: 285
Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur:
Sed quo fata trahunt, virtus secura sequetur.
Crimen erit superis, et me fecisse nocentem.
Sidera quis mundumque valet spectare cadentem,
Expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, 290
Terra labet, mixto coeuntis pondere mundi,
Compressas tenuisse manus Gentesne furorem
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur,
Deductique fretis alio sub sidere reges;
Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem, 295
O superi, motura Dahas ut clade Getasque,
Securo me, Roma cadat. Ceu morte parentem
Natorum orbatum, longum producere funus
Ad tumulum iubet ipse dolor: iuvat ignibus atris
Inseruisse manus, constructoque aggere busti 300
Ipsum atras tenuisse faces: non ante revellar,
Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
Sic eat: immites Romana piacula divi
Plena ferant: nullo fraudemus sanguine bellum. 305
O utinam coelique deis erebique liceret
Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
Devotum hostiles Decium pressere catervae:
Me geminae figant acies, me barbara telis
Rheni turba petat: cunctis ego pervius hastis 310
Excipiam medius totius vulnera belli.
Hic redimat sanguis populos: hac caede luatur,
Quidquid Romani meruerunt pendere mores.
Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes
Regna pati pereunt? Me solum invadite ferro, 315
Me frustra leges et inania iura tuentem:
Hic dabit, hic pacem iugulus, finemque laborum
Gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
Non opus est bello. Quin publica signa ducemque
Pompeium sequimur? Nec, si fortuna favebit, 320
Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
Non bene compertum est. Ideo me milite vincat,
Ne sibi se vicisse putet. Sic fatur, et acres
Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem
Excitat in nimios belli civilis amores. 325

Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras,
Pulsatae sonuere fores: quas sancta relicto
Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
Quondam virgo toris melioris iuncta mariti:
Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est 330
Tertia iam soboles, alios fecunda penates
Impletura datur, geminas ex sanguine matris
Permixtura domos. Sed postquam condidit urna
Supremos cineres, miserando concita vultu,
Effusas laniata comas, concussaque pectus 335
Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri,
Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
Dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
Iussa, Cato, et geminos excepi foeta maritos.
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor 340
Iam nulli tradenda viro. Da foedera prisci
Illibata tori: da tantum nomen inane
Connubii: liceat tumulo scripsisse, CATONIS
MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aevo,
Mutarim primas expulsa, an tradita, taedas. 345
Non me laetorum comitem rebusque secundis
Accipis: in curas venio partemque laborum.
Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquar,
Et sit civili propior Cornelia bello?
Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam 350
Sint aliena toris, iam fato in bella vocante,
Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa
Iura placent, sacrisque deos admittere testes.
Festa coronato non pendent limine serta;
Infulaque in geminos discurrit candida postes, 355
Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis
Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
Turritaque premens frontem matrona corona
Translata vetuit contingere limina planta.
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, 360
Lutea demissos velarunt flammea vultus:
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus,
Colla monile decens, humerisque haerentia primis
Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus, 365
Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
Obsita funerea celatur purpura lana;
Non soliti lusere sales: nec more Sabino
Excepit tristis convicia festa maritus.
Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui. 370
Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto.
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. -
Ut primum tolli feralia viderat arma,
Intonsos rigidam in frontem descendere canos 375
Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti,
Humanum lugere genus. - Nec foedera prisci
Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori
Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis 380
Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam;
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Huic epulae, vicisse famem: magnique penates,
Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis, 385
Hirtam membra super Romani more Quiritis
Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus,
Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
In commune bonus: nullosque Catonis in actus 390
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
Interea trepido discedens agmine Magnus
Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi
Hostis in occursum sparsas extendere partes, 395
Umbrosis mediam qua collibus Apenninus
Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus
Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
Mons inter geminas medius se porrigit undas
Inferni superique maris: collesque coercent 400
Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,
Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes,
Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, 405
Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro,
Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem,
Eridanus fractas devolvit in aequora silvas
Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum 410
Populea fluvium ripas umbrasse corona:
Cumque, diem pronum transverso limite ducens,
Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. 415
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem
Ister, casuros in quaelibet aequora fontes
Accipit, et Scythicas exit non solus in undas. 420
Dexteriora petens montis declivia Tibrim
Unda facit, Rutubamque cavum. Delabitur inde
Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae
Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae
Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni 425
Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus
Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
Longior educto qua surgit in aera dorso,
Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle 430
Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes
Indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
Longior Italia, donec confinia pontus 435
Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
At postquam gemino tellus elisa profundo est,
Extremi colles Siculo cessere Peloro.

Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso,
Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes 440
Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros,
Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis
Bella gerat. Non tam portas intrare patentes,
Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colono
Arva premi, quam si ferro populetur et igni. 445
Concessa pudet ire via, civemque videri.
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore
Ancipites, quamquam primo terrore ruentis
Cessurae belli, denso tamen aggere firmant
Moenia, et abrupto circumdant undique vallo: 450
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
Tela petant, altis murorum turribus aptant.
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster
Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur: 455
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis
Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum,
Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro,
Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes 460
Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis,
Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
Nec gerit auspiciis civilia bella paternis
Caesaris audito conversus nomine Sulla. 465
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
Per diversa ruens neglecto moenia tergo,
Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arce
Lentulus Asculea. Victor cedentibus instat,
Divertitque acies: solusque ex agmine tanto 470
Dux fugit, et nullas ducentia signa cohortes.
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem,
Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubes
His sedeat castris, iampridem Caesaris armis
Parthorum seducta metu: qua Gallica damna 475
Supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret,
Donavit socero Romani sanguinis usum.
At te Corfini validis circumdata muris
Tecta tenent, pugnax Domiti: tua classica servat
Oppositus quondam polluto tiro Miloni. 480
Ut procul immensam campo consurgere nubem,
Ardentesque acies percussis sole corusco
Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit,
fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, 485
Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos,
Discussa compage, feras. Hoc limite bellum
Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
Praecipitem cohibete ducem: victoria nobis
Hic primum stans Caesar erit. Nec plura locatus, 490
Devolvit rapidum nequidquam moenibus agmen.
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto,
Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
Obstruitis campos, fluviisque arcere paratis, 495
Ignavi? Non, si tumido me gurgite Ganges
Submoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo,
Post Rubiconis aquas. Equitum properate catervae:
Ite simul pedites: ruiturum adscendite pontem.
Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas 500
In campum sonipes: crebroque simillima nimbo
Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
Et iam moturas ingentia pondera turres 505
Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
Captivum traxere ducem, civisque superbi
Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci
Nobilitas recta ferrum cervice poposcit. 510
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit,
Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto,
Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta;
Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor. 515
Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis
Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta
Parcere Romano potuit fortuna pudori;
Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus
Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, 520
Ignosci. Premit ille graves interritus iras,
Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,
Degener? In medios belli non ire furores,
Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes
Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus. 525

Nescius interea capti ducis, arma parabat
Magnus, ut immixto firmaret robore partes.
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,
Tentandasque ratus moturi militis iras,
Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes: 530
O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
O vere Romana manus, quibus arma senatus
Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes: 535
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
Di melius, belli tulimus quod damna priores.
Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram. 540
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis
Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, 545
Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,
Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, 550
Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,
Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
Te quoque si superi titulis accedere nostris 555
Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis
Incaluit: disces non esse ad bella fugaces,
Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas. 560
Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
Quo potuit civem populus perducere liber,
Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire parat. Hinc consul uterque, 565
Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque impensa labori
Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis, 570
Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
An vanae tumuere minae, quod fama furoris
Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur: 575
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,
Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti 580
Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur
Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.
Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas 585
Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis
Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem
Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces 590
Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris
Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
Quod socero bellum, praeter civile, reliqui? 595
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,
Nec matura petunt promissae classica pugnae.
Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri
Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae
Iam victum fama non visi Caesaris agmen. 600
Pulsus ut armentis primo certamine taurus
Silvarum secreta petit, vacuosque per agros
Exsul in adversis explorat cornua truncis;
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta
Excussi placuere tori: mox reddita victor 605
Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
Invito pastore trahit: sic viribus impar
Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura
Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, 610
Quos profugos Creta vexere per aequora puppes
Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. 615
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor
Portus erat, si non violentos insula Coros
Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
Opposuit natura mari, flatusque removit, 620
Ut tremulo starent contentae fune carinae.
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur
In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur
Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas
Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires 625
Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque
Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.


Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis,
Nec licet ad duros Martem convertere Iberos,
Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes: 630
Tum subole ex tanta natum, cui firmior aetas,
Adfatur: Mundi iubeo tentare recessus.
Euphratem Nilumque move, quo nominis usque
Nostri fama venit, quas est vulgata per urbes
Post me Roma ducem. Sparsos per rura colonos 635
Redde mari Cilicas. Pharios hinc concute reges,
Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,
Admoneo, nec tu populos utraque vagantes
Armenia, Pontique feras per litora gentes,
Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso 640
Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe
Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi.
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos, 645
Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva
Graiorum Macetumque novas adquirite vires,
Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes
Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
At numquam patiens pacis longaeque quietis 650
Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, 655
Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto 660
Vult hostes errare freto, sed molibus undas
Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas 665
Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, 670
Roboraque immensis late religare catenis.
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque
In medium deferret Athon. Sic ora profundi
Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo
Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
Pompeius tellure nova compressa profundi 680
Ora videns, curis animum mordacibus angi,
Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum.
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae
Ipsa maris per claustra rates fastigia molis
Discussere salo, spatiumque dedere carinis: 685
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis,
Multifidas iaculata faces. Ut tempora tandem
Furtivae placuere fugae: ne litora clamor
Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas,
Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, 690
Praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
Cum taciti solvere rates. Non anchora voces
Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus 695
Erigitur, pavidi classis siluere magistri:
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae,
Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,
Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem 700
Italiam. Vix fata sinunt: nam murmure vasto
Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis
Cum fato conversa fides, murisque recepti, 705
Praecipiti cursu flexi per cornua portus
Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
Heu pudor! exigua est fugiens victoria Magnus.
Angustus puppes mittebat in aequora limes,
Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda. 710
Hic haesere rates geminae, classique paratas
Excepere manus: tractoque in litora bello
Hic primum rubuit civili sanguine Nereus.
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, 715
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo,
Vanaque percussit pontum Symplegas inanem,
Et statura redit. Iam Phoebum urgere monebat
Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum 720
Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
Et iam Pleias hebet, flexi iam plaustra Bootae
In faciem puri redeunt languentia coeli,
Maioresque latent stellae, calidumque refugit
Lucifer ipse diem. Pelagus iam, Magne, tenebas, 725
Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto
Praedonem sequerere mari. Lassata triumphis
Destituit Fortuna tuis. Cum coniuge pulsus,
Et natis, totosque trahens in bella penates,
Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul. 730
Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
Non, quia te superi patrio privare sepulchro
Maluerint, Phariae busto damnantur arenae:
Parcitur Hesperiae; procul hoc ut in orbe remoto
Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus 735
Immaculata sui servetur sanguine Magni.