PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
PERUVIANIS IN FINIBUS*
LIMANUM TEMPLUM B. M. V. A ROSARIO, ORDINIS PRAEDICATORUM, BASILICAE MINORIS TITULO ET HONORIBUS DECORATUR
Ad perpetuam rei memoriam. —
Peruvianis in finibus atque in civitate Limana exstat ecclesia Conventui Ordinis Praedicatorum adnexa, quae sub titulo Sacratissimi Rosarii Beatae Mariae Virginis Deo dicata est. Prior vero Provincialis Ordinis ipsius in Peruvia Nos edocet, ecclesiam ipsam, iam saeculo sexto decimo fundatam, a terrae motibus pluries labefactatam, iterum'atque iterum exstructam, iugiter vero ad meliorem formam redactam fuisse; amplitudine autem atque artis operibus inter conspicuas Limanae civitatis aedes sacras ab omnibus haberi; turri quoque exornatam et titolo, in quo Sanctorum Ordinis Praedicatorum imagines positae sunt. Eodem in templo inter cetera altare Beatae Mariae Virgini a Rosario dicatum in admirationem fidelium se profert, in eoque exstat antiqua prodigiisque clara Imago Beatae Mariae Virginis sub Rosarii titulo, quam omnes non modo Peruviae cives, sed etiam advenae devotissime venerantur. Piae propterea sodalitates christifidelium numero spectatae ipsa in sacra aede floreat; ibique patres, adspirantes ac fratres Ordinis Praedicatorum in adiecto conventu, qui religiosae provinciae peruvianae a Sancto Ioanne Baptista nuncupatae praepositus est, degentes digne continenterque sacras functiones peragunt, in animorum ministerium sollerter fructuoseque incumbunt, christianae vitae conspicua fidelibus exempla praebent. Quapropter cum ipse Prior Provincialis Limanus enixas Nobis supplicationes, suffragio auctas amplissimo tum Nuntii Apostolici Nostri in Peruvia, tum Archiepiscopi Limani, tum denique Procuratoris generalis praelaudati Ordinis Praedicatorum, adhibuerit, ut Limanum ipsum templum dignitate privilegiisque Basilicae minoris augere dignaremur, Nos precibus huiusmodi adnuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, audito venerabili fratre Nostro Camillo S. R. E. Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, omnibusque rei momentis diligenter perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ecclesiam Beatissimae Virgini a Rosario sacram, in civitate et archidioecesi Limana positam, et curis concreditam Fratrum Ordinis Praedicatorum, Basilicae minoris titulo, cum privilegiis honorificentiisque iuxta constitutiones Apostolicas et decreta competentibus, condecoramus.
Haec vero edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 582-583