There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Sermo VII Sermo IX 
SERMO VIII [Al. VII].
De Collectis III.
 
Synopsis.Collectas occasione paganarum superstitionum esse institutas, a quibus ne pauper quidem excluditur; eleemosyna cruciari dæmones; pauperes a collectarum fructu non esse alienos.
 
CChristianæ pietatis est, dilectissimi, ut quæ apostolicis sunt traditionibus instituta, perseveranti devotione serventur. Nam illi beatissimi discipuli veritatis, hoc divinitus inspirata commendavere doctrina, ut quoties cæcitas paganorum [1] superstitionibus suis esset intentior, tunc præcipue populus Dei orationibus et operibus pietatis instaret. Quoniam immundi spiritus, quantum gentilium errore lætantur, tantum veræ religionis observantia, [2] atteruntur et augmenta justitiæ urunt impietatis auctorem. Cujus impia et profana commenta, ne sacratis Deo vero cordibus aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium præcavebat, cum voce apostolica diceret : Nolite jugum cum infidelibus ducere. Quæ enim Dparticipatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras (II Cor. vi, 14)? Et deinde vocem prophetici spiritus [3] addidit, dicens : Exite, exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Ibid., 17; Isai. lii, 11). Unde quoniam ad 160 Adestruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio : volumus dilectionem vestram tertia feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum voluntariis oblationibus eleemosynarum convenire. In quo opere et si non est omnium æqualis facultas, debet esse par pietas : quoniam fidelium largitas non de muneris pensatur pondere, sed de benevolentiæ quantitate. 30 Habeant [4] ergo in hoc misericordiæ commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem egentium de quantacumque substantia aliquid quod eos non contristet excerpant. Sit dives munere copiosior, dum pauper animo non sit inferior. Quam vis enim major speretur redditus de majore semente, Bpotest tamen [5] etiam de exigua satione multus fructus provenire justitiæ. Justus enim est judex noster et verax, qui neminem fraudat mercede meritorum. Et ideo nos curam pauperum vult habere, ut in futuræ retributionis examine, misericordibus, quam promisit, misericordiam largiatur Christus Deus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
 

  1. Vulgati addunt præpositionem in, quam melius delevimus ex ms. Vallicell. Nonnulli codd. et vulgati ad marginem, super institutionibus suis. Prima editio, in superstitionibus eorum.
  2. Vat. collect. quintæ, observantiam reverentur. Cod. Vallicell. pro atteruntur habet conteruntur.
  3. Ita cum potioribus et plerisque nostris codd. editiones anteriores Quesnello, apud quem adderet.
  4. Addidimus ergo, quod desiderabatur, ex duobus mss. Vatic. et Lectionario Vallicellano.
  5. Ex iisdem mss. nec non ex editione Antuerp. an. 1583, adjecimus etiam.