There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Sermo IV Admonitio in sermones de Collectis 
153 A
SERMO V [Al. IV].
[1] De Natali ipsius V, in anniversario assumptionis suæ ad pontificatum.
 
Synopsis. — I. Omnia in Deum esse referenda. — II. Quo quisque altiorem in Ecclesia tenet locum, eo magis illi timendum esse. — III. Christum verum esse Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, et suæ semper adesse Ecclesiæ. — IV. Petrum Romanæ sedis semper curam gerere. — V. Illi potissimum honorem esse impendendum, cujus sedi successores, ejus serviunt.
 
Cap. I. — Sicut honor est filiorum dilectissimi, dignitas patrum, ita lætitia est plebis, 20 gaudium sacerdotis. Quod quia ex divino venit munere : omne enim, sicut scriptum est, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. i, 17) : gratias agere bonorum Bomnium debemus auctori, quoniam sive in naturalibus incrementis, sive in moralibus institutis, ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix, 3); cumque hoc pie et fideliter confitemur, neque in nobis, sed in Domino gloriamur, fructuose in nobis renovantur vota cum tempore, et religiosa festa justa sunt gaudia, in quibus nec ingrati sumus tacendo de donis, nec superbi præsumendo de meritis. Omnem igitur, dilectissimi, causam et rationem solemnitatis hodiernæ ad originem suam caputque feramus; et illum debita gratiarum actione laudamus, in cujus manu et gradus officiorum, et momenta sunt temporum. Nam si ad nos et ad nostra respicimus, vix aliquid reperimus unde merito gaudeamus. Mortali etenim carne circumdati, et fragilitati corruptionis obnoxii, Cnumquam ita liberi sumus, ut non aliqua impugnatione pulsemur; nec tam felix capitur in hoc agone victoria, ut non etiam post triumphos surgant rediviva certamina. Unde nemo tam perfectus est pontifex, tam immaculatus antistes, qui placationis hostias pro populi tantum delictis, non etiam pro suis debeat offerre peccatis.

Cap. II. — Quæ conditio si omnes sacerdotes generaliter tenet, quanto magis nos et onerat et obstringit; quibus ipsa suscepti operis magnitudo creberrima est offensionis occasio. Quamvis enim singuli quique pastores speciali sollicitudine gergibus suis præsint, sciantque se pro commissis sibi ovibus reddituros esse rationem, nobis tamen cum omnibus Dcura communis est; neque cujusquam administratio, non nostri laboris est portio : ut dum ad beati apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa universalis Ecclesiæ a Domino eidem commendata dilectio etiam ex nostra dispensatione deposcitur; tanto amplius nobis instare oneris sentiamus, quanto cunctis majora debemus. In hac ergo materia trepidationis, quæ nobis esset dependendæ fiducia 154 Aservitutis, nisi non dormitaret, neque obdormiret qui custodit Israel, et qui discipulis suis ait : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxviii, 20) : nisi dignaretur 21 non solum custos ovium, sed ipsorum etiam pastor esse pastorum; qui corporeo quidem intuitu non videtur, sed spiritali corde sentitur; absens carne, qua potuit esse conspicuus; præsens deitate, qua ubique semper est totus. Quia enim justus ex fide vivit (Habac. ii, 4), et hæc est justitia credentis, ut recipiat animo quod non cernit aspectu; ascendens Dominus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. lxvii, 19), fidem scilicet, et spem, et charitatem quæ inde magna sunt, inde fortia, inde pretiosa, quia quod carnis oculis non Battingitur, id miro mentis affectu et creditur, et speratur, et amatur.

Cap. III. — Adest igitur, dilectissimi, quod non temere, sed fideliter confitemur, in medio credentium Dominus Jesus Christus : et quamvis ad dexteram Dei Patris sedeat, donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum (Ps. cix, 3), non deest tamen Pontifex summus a suorum congregatione pontificum, meritoque illi totius Ecclesiæ et omnium sacerdotum ore cantatur : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid. 6). Ipse enim verus et æternus est Antistes, cujus administratio nec commutationem potest habere, nec finem. Ipse est cujus formam CMelchisedech pontifex præferebat, non Judaicas hostias offerens Deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod Redemptor noster in suo corpore et sanguine consecravit. Ipse est cujus sacerdotium Pater non secundum ordinem Aaron cum legis tempore transiturum, sed secundum ordinem Melchisedech perenniter celebrandum cum firmamento insolubilis jurationis instituit. Nam quia jusjurandum inter homines iis definitionibus adhibetur, quæ perpetuis pactionibus sanciuntur, divini quoque juramenti testificatio in his invenitur promissis, quæ incommutabilibus sunt fixa decretis : et quia pœnitentia mutationem indicat voluntatis, in eo Deus non pœnitet, in quo secundum æternum placitum non potest aliud velle quam voluit.

DCap. IV. — Non est itaque nobis, dilectissimi, præsumptuosa festivitas, qua suscepti sacerdotii diem divini muneris memores honoramus; 22 quandoquidem pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quæ recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur. Subjungit autem se ad rationem solemnitatis 155 Anostræ, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suæ præesse non desinit, et indeficiens obtinet cum æterno Sacerdote consortium Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit hæredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris. Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tolerantia passionum, hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, immundos spiritus pellere, et innumeros possint curare languores; quis gloriæ beati Petri tam imperitus erit aut tam invidus æstimator, qui ullas Ecclesiæ partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri? Viget Bprorsus et vivit in apostolorum principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenæ, non populares impetus, non minæ regiæ 156 Bexterruerunt; et insuperabilis fides, quæ bellando non cessit, vincendo non tepuit.

Cap. V. — Cum ergo in diebus nostris mœstitudines in lætitiam, labores in requiem, discordiæ vertuntur in pacem, agnoscimus nos præsulis nostri meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum æquibus præsidere judiciis; ut manente apud nos jure ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad pœnitentiam, et reconciliatus perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis hodie sive [2] dignatione fratrum, sive pietate filiorum detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius impendisse cognoscite, cujus sedi non tam præsidere quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius Besse præstandum, ut Deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.

 
  1. Hic sermo ante annos aliquot editus ex ms. codice Nicolai Fabri, qui postea D. Thuani fuit, nunc in Colbertina bibliotheca servatur. Sic Quesnellus. Antelmius vero diss. 6, de veris Operibus SS. Leonis, et Prosperi, num. 4, pag. 348, monuit huic sermoni in eo codice prima manu Prosperi nomen fuisse præfixum hoc titulo : Incipit sermo Prosperi de Natali papæ : recentiori autem charactere abrasæ membranæ inscriptum fuisse Leonis nomen. Cum vero sermonis contextus auctorem præferat Romanum pontificem, stylus autem cum cæterorum Leonis sermonum stylo plane conveniat, multumque discrepet a stylo Prosperi, de genuino Leonis fetu dubitandum non est. De inscripto autem Prosperi nomine confer quæ conjecimus in præfatione num. 10.
  2. Officium quo fratres sibi aliquid ex dignatione detulisse S. Leo tradit, eos tantum respicit episcoporum conventus, ad quos isti ob celebrandum anniversarium diem ordinationis ejus invitati concurrerant. Lege serm. 2, c. 2. Hæc et his similia officia, ad quæ nulla lex, præceptum nullum cogeret, sicut pietate filiorum, ita dignatione fratrum pendebantur. Nihil ergo erat cur Quesnellus huic loco generalem propositionem in postilla apponeret : Episcopi ex dignatione officia deferunt Romano pontifici.