Pastoralia

This is the stable version, checked on 23 Ianuarii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pastoralia
Saeculo XV

editio: Pastoralia, S. Carrai, 1996
fons: Corpus Corporum

Pastoralia


§ 5

Silva

Lycanor
Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro
Amnicolas inter salices, et frondea nutant
Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;
Quam bene vicino respondent murmure ripae:
Molliaque argutos invitant sibila cantus. 5

Menalcas
Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum
Adderet, huic parili certaret carmine contra
Tityrus, immotas solitus deducere quercus.

Lycanor
Quod cupis id cupimus, prohibent sed fata, Menalcas:
Alter enim circum pecudes et pinguia circum 10
Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque
Perditur, et tenues claudunt sua carmina lanae;
Alter Hamadryadas et florida rura Lycaei
Deseruit, celsasque vagus delatus ad arces
Ardentis acies et regum praelia tentat. 15

Menalcas
Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos
Armaque vocales cupiunt horrenda poetae,
Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,
Deficiunt, humili celebremus carmine silvas.

Lycanor
Incipe, sic viridi consurgant aequa Vesevo 20
Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni
Plenaque foecundis concrescant ubera foetis.

Menalcas
Incipiam, melior cantu meliora rependes.
Postquam nulla meum pietas miserata dolorem
Subvenit, extremo frondentes carmine silvas 25
Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.
Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi
Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,
Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam,
Quam repetam vestro signatum in cortice nomen, 30
Dumque vagor solus, quae condita pectoris edam
Vulnera: ceu quondam fallaci perfida vultu
Promisit misero, starent quod sidera, quod sol
Ureret obliquis immotam cursibus Arcton,
Cum possem immoto tandem de pectore labi. 35
Scitis et ut totis flagrantem scaeva medullis
Rideat et, laeto, spectans incendia vultu,
Improba iuratosque deos et numina temnat.
Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu
Turgida et extremo singultus pectore ducti; 40
Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusve,
Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda
Et virides circum ripae, non roscida ramis
Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra.
Displicet haec querulos fundens mea tibia cantus: 45
Et vitam pariter carmenque exosus et artem
Posse mori cupiam, ni spes procul aurea nobis
Mutatosque deos melioraque pectora monstret.

Lycanor
Non ita populeo madidus sub vertice mergus
Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo, 50
Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu
Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,
Quantum ego divino laetatus carmine, quo te
Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,
Mire puer: non haec reddemus verba vicissim, 55
Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.

Menalcas
Incipe, sic numquam foetas variatus asilus
Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis
Ingruat, aut fato pereant urgente capellae.

Lycanor
Felices ripae, fortunatissima puri 60
Unda lacus, vestro candentia membra liquore
Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:
Huc posuit gressus, memini, iam nuda decoros
Et niveis pedibus gaudentia germina movit.
Nil reor in terris formosius ulla tulisse 65
Saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.
Aureus e niveo fulgebat vertice crinis
Perque humeros, ludens, per cygnea colla volabat;
Alba genas tenui leviter suffusa rubore,
Flectebat dulci radiantia lumina risu: 70
Lumina quis purus astrorum cederet ardor.
Pectora quid dicam duris formosa papillis?
Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?
Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?
Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se 75
Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus
Formosi (stabunt etenim dum vita manebit)
Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis
Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes
Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae 80
Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.
Sic mihi felices servent pia numina cursus.
Hei mihi! Quam timeo dudum ne fixa sub isdem
Legibus aut vultu maneat fortuna sereno!

Menalcas
Digna satis tali quaenam pro carmine dona 85
Sperem posse dari? Tantum non roscida prata
Mane placent pecori nec tantum salsa capellis
Gramina, non virides silvae, non pascua nobis.
Haec tamen egregio quamvis indigna labori
Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti 90
Pocula, maioris calamis cessura poetae,
Fagina, sed torno docti laborata Comastis.
Herculis in medio fulgent insignia nostri,
Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.

Lycanor
Quis queat egregiis docto cum carmine donis 95
Condignos versus et munera digna referre?
Non si docta deus formet mihi carmina, non si
Multa Tarentinos pascat mihi buccula campos.
Hanc tamen, ut nostri subeat quandoque, catellam
Accipe: dent superi quicquid super inde mereris. 100