PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
PASTORALE OFFICIUM*
FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE BRAZZAVILLE ET PRAEFECTURAM APOSTOLICAM DE UBANGHI-CHARI IN AFRICA.
Ad futuram rei memoriam. —
Pastorale officium Nobis commissum nihil Nos magis sollicitat quam spiritualibus locorum necessitatibus, ut christifideles opportunis praesidiis adiuventur, omni, quo cum Deo possumus, studio sollerter providere. Hac ratione commoti, cum Vicarius Apostolicus de Brazzaville ad utilitatem vicariatus nimium ampli sui provehendam atque ad rei catholicae progressum inibi procurandum Nos rogaverit ut septentrionalem eiusdem vicariatus partem, quam de la Haute Sangha nuncupant, finitimae praefecturae apostolicae de Ubanghi Chari adiungere seu adnectere velimus, atque ad id plenus etiam consensus accedat Praefecti Apostolici de Ubanghi Chari, Nos huiusmodi supplicationibus concedere censuimus. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore a vicariatu apostolico de Brazzaville septentrionalem partem de la Haute Sangha nuncupatam, separamus sive dismembramus, atque idem territorium sic separatum sive dismembratum praefecturae apostolicae de Ubanghi Chari tribuimus sive adnectimus: quod bonum, felix faustumque in Domino siet.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere: illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 553-554