Passio SS. Dionysii, Rustici, et Eleutherii

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio SS. Dionysii, Rustici, et Eleutherii
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Passio SS. Dionysii Rustici et Eleutherii (Venantius Fortunatus), J. P. Migne


1. (0577A)Gloriosae martyrum passiones, et pretiosa Domino ipsorum certamina, quanquam digna sint pro miraculorum dignitate conscribi, nequeunt tamen sine formidinis trepidatione complecti, quia cum magnarum (0578A)rerum consideratur assumptio, non immerito praesumpti operis timetur magnitudo, eo quod tantum sermo tenuis explicare non valet, quantum de se exigit veritas passionis. Tamen etsi positio tantae (0579A)rei arduum habere videatur initium, in hac mens trepidatione respirat, quod semper opifex suum ministrum divina instructione informet, et inchoanti initium et ingenii perfectionem accommodet. Hac ergo consideratione audaciam nimiae temeritatis assumens, quae longo tempore fuerant obumbrata silentio, ipsius divinitatis auxilio incoepta sunt reseranda. Quia, ut habet testimonium veritatis, plus fidelium sunt relatione comperta quam probentur ad nos lectione transmissa. Unde non sine certi aestimatione conjicitur quod novitas adhuc credentium populorum, gentilium crudelitate contrista, formidavit scribere, quod tamen gaudebat Dei famulos meruisse cum sine dubio judicentur scripta, quae fidelium sermo testatur impleta. Credendum enim de his est, (0579B)et, abstersa dubietatis justae, totis viribus confitendum, eos qui per confessionem Domini ac Dei nostri digni fuerunt subire martyrium, etiam ampliora tolerare voluisse quam videtur succedentibus aetatibus relatio per populos transmissa recolere. Id ergo supplicatio communis obtineat, ut veniam consequatur devotus, si de virtutibus praetermisit ignarus. Nam etsi omnia non esse solvuntur credere universitas mereatur ut Dei famulus etiam majora sentiat quam sermo passionis explanet. Qualiter enim cultorem Domini locus ille gaudens et ejus patrocinium habere promeruit, quando aliorum sanctorum inventum illi agnoverimus fuisse consortium, sic fidelium relatione dicimus ipsorum juvamine martyrum, quantum de se scire tribuunt, explicemus.

(0579C) 2.Igitur post Domini nostri Jesu Christi salutiferam passionem, post resurrectionis unicae singularisque mysterium, post ascensionem ejus, qua manifestavit hominibus nunquam se defuisse quo rediit, apostolorum praedicatio universis gentibus profutura successit. Qui cum imminere suas cernerent passiones, quod Domino nostro Jesu Christo didicerant, repleti Spiritus sancti gratia, docuerunt; adeo ut, fide crescente, non pauci mererentur fieri confessores, quo modo Ecclesia catholica gaudet promeruisse martyres. Hos ergo, quorum virtutem persecutorum non praevaluit superare conflictus, quos ad auri similitudinem (0580A)reddit flammarum examinatio pretiosos, ad suscipienda mandata Domini idoneos apostolorum esse judicavit electio. Quibus et evangelica praecepta semper agentibus servanda committerent, electisque viris Dei dispositione providenter honorem decreverunt episcopalem adjungere, quo facilius eorum praedicationibus acquisiti ad ministerium sacri proveherentur altaris. Ex qua confessorum turba sanctum et venerandi meriti Saturninum urbs Tolosana promeruisse gaudet episcopum, quem impietas spectantis populi posterioribus tauri multis nexibus ligatum dedit, Capitolii gradibus illidendum; ubi sancti capitis soluta compage, cerebrum frequentis illisionis dispersit injuria, sed tali descensu ad Dominum assecutus est ascensum. Felix vir tanti meriti, (0580B)tantaeque et personae et virtutis, cui concessum est primum esse doctorem, post martyrem, qui quod docuit verbis evidentibus implevit exemplis. Simili etiam gratia beatissimus Paulus antistes atque confessor Narbonensem provinciam salutari acquisivit eloquio. Quem ita labor domesticae tribulationis exercuit, ut verum Domini esse famulum approbares. Sed gratias tibi, Domine, Jesu Christe, qui infestantis inimici tela probationem fidelium tuorum permisisti esse, non vulnera, et talem his praestas pro mercede laborem, ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem. Dum ergo ad peculiaria patroni gesta suscepti officii tendat obsequium, non ex asse quae de Servo Dei sunt comperta prosequimur, sed immemores sui non fuisse sufficiat: in talibus enim causis (0580C)magis convenit fideles credere quam possit relatio humana monstrare.

3. Sanctus igitur Dionysius, qui, ut ferunt, a successoribus apostolorum verbi divini semina gentibus eroganda susceperat, quo amplius gentilitatis fervere cognovit errorem, illuc intrepidus et calore fidei inflammatus accessit, Parisios, Domino ducente, pervenit non veritus incredulae gentis expetere feritatem, quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat, et qui meruerat esse confessor, non cunctatus est auctoribus populis accedere praedicator. Tunc memorata civitas et conventu Germanorum et nobilitate pollebat, quod esset salubris aere, jucunda flumine, fecunda (0581A)terris, vinetis uberrima, et arboribus nemorosa, constipulata populis, referta commerciis, ipsumque insulae potius quam urbis spatium, quod habitationi circumfusa fluminis unda praestabat, crescentibus consistentium catervis, reddebatur exiguum, et jucunditatis sollicitatione in unum plebs acta commigrans, pene territorium suum intra murorum conclusionem contraxerat. Hunc ergo locum Dei famulus exegit expetendum. Ad quem cum primum fide armatus et constantia confessionis accessisset intrepidus, ecclesiam, illis quae necdum in locis erat, et populis illis novam construxit, ac officiale servitium clericorum ex more constituit, probatasque personas honore saeculi ordinis amplians. Cinctus ergo fide, et jam constructione basilicae roboratus, Deum gentibus (0581B)non desinebat insinuare, quem noverat, ejusque omnibus et judicium et misericordiam anteponens, paulatim sociabat Deo quem diabolo subtrahebat. Tantas etiam per illum Dominus dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda gentilium non minus miraculis quam praedicationibus obtineret, miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere, sed subdebat se illi certamini Germaniae cervicositas, et jugum Christi suave imponi sibi, acta cordis compunctione, poscebat. Ab ipsis quoque destruebantur Idola, quorum sumptu fuerant, et studio fabricata, et invento salutis portu, idolorum gaudebant perire naufragia. Lugebat portio victa diaboli, cum de ea victrix Ecclesiae legio triumphabat. Tunc hostis antiquus videns sibi perire quod Domino constabat assidua (0581C)populorum conversione proficere, totam artificii sui machinam ad impugnandum quae fuerant constructa convertit, et suae partis auctores, deorum suorum flentes exitium, ad impietatem subitae persecutionis armavit, ut eos qui unum et verum Deum colendum insinuaverant, et timendum, perdere diversitate supplicii maturarent, ne superesse posset qui valeret acquirere quod peribat. Persecutionis ergo publicata sententia, impiorum gaudens turba progreditur, et contra dominicum populum pugnatura conspirat, non cunctati appetere gladio, quos Dominus suos monstraverat esse signandos. Itaque cum occidui Orbis partem pro Christianorum inquisitione percurrerent, sanctum Dionysium contra incredulos (0581D)dimicantem Parisiis repererunt, cumque eo Rusticum presbyterum et Eleutherium archidiaconum persecutionis furor invenit. Hi beati viri a sancti Dionysii nunquam sustinuerunt a besse praesentia, quos in unum interrogatio persecutoris invenit, sed reperire non potuit, quem a societate martyrii separaret. Interrogati (0582A)unum et verum in Trinitate Deum confitentur, et terrore subjecto, multisque afflicti injuriis et suppliciis, verberibus macerati, Christianos se esse testantur, visoque percutientis ictu, Domini ac Dei nostri se famulos magna confessionis voce pronuntiant. In hac ergo fidei constantia persistentes, reddentes terrae corpora, beatas coelo animas intulerunt, talique ad Dominum meruerunt professione migrare, ut, amputatis capitibus, adhuc putaretur lingua palpitans Dominum confiteri. Beata nimium et Deo grata societas, inter quos nec primus alter potuit esse nec tertius, sed Trinitatem confitentes meruerunt venerabilem locum trino decorare martyrio. Metuentes igitur percussores ne conversi populi fidelissima probataque devotio sanctorum corpora profutura sibi (0582B)et reliquias ad patrocinium tumularent, elegerunt, tetris Sequanae profundisque gurgitibus martyrum corpora perdenda committere, quae imposita navibus ad praevisum jubentur gurgitem destinari. Tunc matrona quaedam, licet paganorum implicata teneretur errore, conversionem tamen se desiderare mente monstrabat, et opera facere aliqua cogitans Domino placitura, usa subtilitate consilii, ad convivium venire postulat percussores, et dum eis copiam optatae humanitatis extendit, a memoria eorum quae susceperant agenda discussit, ac fidelibus suis secreta ordinatione committit ut subtracta furto sanctorum corpora diligens elaboraret occultare provisio. Qui vero, ordinatione comperta, festinanter quod eis praeceptum fuerat exsequuntur, furtumque laudabile (0582C)in sexto ab urbe memorato lapide, id est, in aratam, quam seminibus praeparaverant, terram, industria tollentes abscondunt. Facta deinceps, ut moris est, satione; nec suum seges negavit obsequium, quae tali fecundata pinguedine, sic in ea beneficium ubertas effudit, ut centuplicatos fructus et cultor acquireret, et patria salutem mereretur. Pubescente vero segete diu latuit quod erat Parisiorum populis profuturum. Antedicta tamen materfamilias horum immemor secretorum, cum primum persecutionis furor tepuisset, vidit in somnis fervere locum, tantorum ossa servantem, et qua oportuit sollicitudine requisivit, atque inventum eminentis Mausolei constructione signavit. Ubi postmodum Christiani basilicam supra (0582D)martyrum corpora magno sumptu cultuque eximio construxerunt, ibique quotidie operante Domino nostro Jesu Christo, merita eorum virtutum probantur monstrare frequentia, et experiuntur infirmi quantum Dei famulos conveniat honorari, ubi recipit caecitas visum, debilitas gressum, et obstrictae aurium (0583A)januae recipiunt auditum. Sed nec istud sciendum est, quod immundi spiritus infestatione vexati, dum ad memoratum locum examinandi virtute divina ducuntur, sanctorum ipsorum coguntur imperio, quo quisque martyrum sit positus loco, assignatis (0584A)nominibus, indicare; de quorum passione VII Idus Octobris Dominus nos gaudere voluit, qui centesimum esse nostrum fructum repromisit, cui est honor et gloria, virtus et imperium, in saecula saeculorum. Amen.