Passio S. Desiderii (Ado Viennensis)

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio S. Desiderii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 123

PRAEFATIUNCULA ADONIS, Viennensis Ecclesiae antistitis, anno Incarnationis Domini DCCCLXX, indictione III, cum Passione S. Desiderii episcopi Viennensi Ecclesiae directa. 123.0435B| Ado, peccator et humilis episcopus Viennensis Ecclesiae, dilectissimis fratribus, et filiis ejusdem Ecclesiae, in Patre et Filio, et Spiritu sancto, vero et essentiali uno Deo, salutem.

Beatissimi Desiderii Patris vestri vitam, et martyrium, sicut antiquis scriptis commendatur, vobis idcirco revolvere, et stylo committere aggressus sum, ut ejus incitamentis et studiis ad amorem vitae aeternae vos amplius inflammarem. Ut qui pastor vobis munere superno datus est, pascua vere innocentiae, et postmodum aeternae societatis intercessione sui apud Dominum obtineat. Nec enim deerit vobis illius 123.0436B| patrocinium, si ejus exemplo Domino Jesu Christo casto amore haeseritis. Qui est verum et aeternum principium. Habetis enim non mediocre solatium, cum cernatis Ecclesiam veram praeclarissimis confessorum et martyrum irradiatam fulgoribus, quorum splendore tenebras omnis erroris, Domino Deo nostro protectore, pedibus liberis evadere sufficitis. Gaudium et corona ipsorum, obsecro vos ego ipse servus et minimus ipsorum, state in Domino doctrinis, exemplis intercessionibus tantorum muniti, charissimi.

INCIPIT PASSIO SANCTI DESIDERII EPISCOPI VIENNENSIS. 123.0435C| Desiderius, Viennensis Ecclesiae clarissimus pontifex, fuit a puero quidem sanctissime imbutus, vita purus, scientia Scripturarum non parum eruditus, in gremio sanctae matris Ecclesiae exercitate profecit. Inde ad culmen pontificale provectus, quantae gratiae fuerit, honor martyrii patefecit.

Fuit idem vir temporibus Chlotarii regis Chlodevei majoris filii, ac filiorum ipsius Chlotarii, Hereberti, qui sedit Parisiis; Chilperici, qui sedit Suessionis; Gunthramni, qui sedit Aurelianis; Sigiberti, qui sedit Rhemensium urbe, qui accepit Brunnehildem 123.0436C| Anagildi regis Hispanorum filiam, quae primum Ariana, postmodum sacramento fidei catholicis juncta, operibus flagitiosissimis disjuncta; de qua Childebertum Sigibertus genuit. Hujus sororem Gansildam Chilpericus primum habuit, quae postmodum, dolo Fredegundis strangulata est. Imperatores autem tunc temporis in Republica Romana Justinianus fuit major. Post quem Justinianus minor. Cujus tempore corpus B. Antonii monachi, revelatione divina repertum, in Ecclesia B. Joannis Baptistae apud Alexandriam sepultum est; et ab Africa 123.0437A| atrocissima gens Wandatorum expulsa. Cui imperatori Justinus succedit, sub quo gens Longobardorum Italiam invasit. Deinde imperavit Tiberius, post quem Mauricius.

Sed ut ad proposita revertar, cum longe lateque fama beati viri Desiderii spargeretur, et foris jam miraculis vulgaretur, atque virtus animi signis evidentibus patefacta claresceret, invidus omnis boni diabolus, in persecutionem tanti viri insani pectoris homines inflammat. Et quia videbat Domini Dei nostri Jesu Christi gloriam per beatum virum ubique diffundi, quibus artibus valuit tantum opus pietatis exstinguere, aggreditur lacessere illum, et conviciis afficere primo, deinde etiam injuriis propulsare, sicut certa res manifestabit. Sed Desiderius de beatis 123.0437B| pauperibus spiritu unus, cujus desiderium exaudiebat Deus, et praeparationem cordis ejus audiebat auris ejus, in petra fidei fundatus, tundi adversitatibus poterat, moveri a statu rectitudinis non poterat.

Igitur, interfecto Sigiberto rege factione Fredegundis reginae, Brunnehildis regina cum Theoderico admodum parvulo, Childeberti regis filio, Burgundiam obtinuit. Femina incomparabilis libidinis, quippe quae non timuerit incestuosissime Merovaeo Chilperici filio, mariti sui nepoti, se misceri. Illoque tonsurato presbyteroque facto, tali namque ordine pater vix eum potuit coercere, per diversorum juvenum libidines excanduit, turpissimum lupanar ipsa semetipsam turpissimis juvenibus exponens. Cujus 123.0437C| inaudita flagitia vir pontifex Desiderius zelo timoris Dei inflammatus, reprimere, et corrigere cupiens tam privatim quam publice, meliorem vitam arripere, et poenitudinem facti habere monebat. Sed quia qui arguit impium generat maculam sibi, novis et inauditis odiis coepit sanctum virum detestari, ac ut vitam auferret meditari. Sed quia id aperte non poterat, exsilio deportari, et relegari in quadam insula virum Dei facit. Ubi quadriennio diversis laboribus fatigatus, non tamen auxilio omnipotentis Dei nudatus est ac destitutus, quippe per quem beneficia infirmis quibuscunque Deus noster ibi contulerit. Nam quidam leprosus, inspectante populo, tactu beatissimi viri mundatus est a lepra, quae totum illum asperaverat. Ab ea die qua insulam ingressus est, 123.0437D| cincindele oleo plenum, quod manu illius illuminatum fuerat, virtute divina permansit indeficiens, semper ardens, et suam plenitudinem inexhaustam, ad gratiam viri Dei praedicandam omnibus manifestans. Et quod est mirabilius, quicunque cujuslibet infirmitatis a sancto pontifice ex eodem liquore perunctus fuisset, illico sanatus abibat.

Factum est autem ut vas plenum vini, propter adventantes qui inde haurirent, a ministro illius diligenti cura servaretur. Sed cum pluribus diebus jam expensum putaretur defecisse, et minister viri Dei id nuntiasset illi, quia non haberet petentibus 123.0438A| quid ultra praebere, confortatus a viro Dei, de largitate, et bonitate Creatoris, mox ut rediit, plenum, quod paulo ante vacuum fuerat, vasculum invenit. Tua sunt haec, Domine, qui pro te passos semper glorificas, qui duces gregis tui, ut oves tuae sequi non metuant, coronis virtutum exornas.

Praeter ea congregata multitudine sacerdotum, licet impia femina venena malitiae suae non evomuerit, tamen victa precibus, sanctum virum sedi suae urbique reformari jubet. Quis dicere sufficiat quibus gaudiis receptus fuerit, quot ulnis pietatis a clero et populo amplexatus, quibus lacrymis rigatus? Vere pastorem pium, quem nullius generis tribulatio a charitate ovium divellere potuit. Vere beatus populus, qui talem meruit suscepisse ductorem.

123.0438B| Hic cum jam totus martyr esset corpore, hostiaque Deo placita, ut desiderium cordis ejus tribueretur ei, instaretque tempus ut poneretur in capite ejus corona de lapide pretioso: iterum simultate Brunnehildis ac illam constuprantium, jubetur venire pontifex sanctus ad palatium, quo tunc temporis Theodericus juvenis residebat. Attemptatur itaque vir Dei utrum in priori sententia permaneret. Interrogatusque utrum melius esset uni viro mulierem conjungi, quam per diversorum juvenum appetitus libidines suas dispumare; a quo cum responsum esset, unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat, et fornicatores, et adulteros Deum judicare, nec licere contaminari templum Spiritus sancti, cum corpora nostra templum essent Spiritus 123.0438C| Dei, et si quis templum Dei violasset disperderet illum Deus (I Cor. VII; Hebr. XIII; I Cor. III); cum ergo haec et his similia vir spiritu Dei perorasset, illico nuntiatur haec Brunnehildi. Coepit furere, virum Dei telis malitiae suae appetere, et qualiter vitam ei auferret cum juvenibus suis perquirere. Miserabile dictu, intra fores ecclesiae repulsus vir Dei clauditur, et ut furenti satisfieret, clamor popularis a fautoribus ipsius incitatus attollitur: Rebellem hunc et Reipublicae ac honoris patriae contrarium.

Sciens itaque vir Dei jam ad palmam se vocari, maxime cum id revelatione angelica patefactum esset, intrepidus, imperterritus, fixus totus in Deo, horam praestolatur. Abstrahitur iterum ab ecclesia, et sanctus 123.0438D| Domini indignis manibus pertractatur, atque agentibus Bettone, Gasifredo, et Aephane comitibus, impiissimi sceleris consiliatoribus, custodiae mancipatur, atque ad territorium usque Lugdunense perducitur, super fluvium Calaronam. Hinc inde vallatus iniquorum hominum turbis, cum jam videret furentem multitudinem in mortem suam velle consurgere, supradictorum juvenum maxime hortatu, genua in terra figens orationi incubuit, ac pro suis persecutoribus oravit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Act. VII; Luc. XIII). Commendo tibi oves, quas gratia tua 123.0439A| suscepi regendas. Non illas luporum rabies dispergat, sed in sancto ovili Ecclesiae tuae congregatae, vinculo charitatis adnexae, vivant in te de spiritu gratiae, custodiantur in aeterna misericordia tua, Jesu Christe Fili Dei, qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Insaniens itaque multitudo, cum furorem suum nequaquam reprimere posset, unus de saevientibus corripiens lapidem, cerebro orantis fortiter illisit, ac mox cerebello rupto sanguis undatim profluxit. Alter vallum ex utraque parte vehementer acutum tam cervici quam capiti infixit. Sicque sanctus pontifex martyrii palmam adeptus migravit victor ad Dominum. Tributaque est ei vita, et longitudo dierum in saeculum saeculi. Cui si non est dictum a persecutoribus: 123.0439B| Sacrifica daemonibus, est tamen dictum: Consenti nobis peccantibus; sile veritatem, ut fruamur cupitis amplexibus. Inde vere martyr, quia et veritatem tenuit et dilectionem, exibuit in correptione patientiam. Mori non pertimuit, ut suos quos Christo nutrierat, doceret pro veritate etiam constanter mortem excipere, quando veritas Christus sit; et quia nulla adversitate ad ultimum neque morte deberent separari a charitate Christi. Vere amabat ipsos a quibus injuste occidebatur, suaque poena insinuabat illis quam periculosissime ipsi in aeternum punirentur, qui flagitiose et facinorose vivebant, quando ipse ut ne talibus faveret, non modo committeret, poenam quamcunque corporis excipere paratus esset.

123.0439C| Quae autem ultio in praesenti impiam illam perculerit, ut ne impune quis credat se peccare, breviter attingam: Chlothario [Clottario] rege judicantibus Francis, indomitis equis religata brachiis, et cruribus divaricatis, membratim discinditur, Deo illi pro voluptatibus suis dignam poenam retribuente.

Beati viri corpus, studio fidelium curatum, in loco passionis suae sepultum est. Ibique quanti meriti apud Dominum esset, miraculis se publicavit.

Contigit ut quidam pauperculus omnibus membris contractus, insuper trementibus membris gravi passione agitaretur; hic in qualo virgeo ad memoriam martyris deportatus, mox ut cum fide opem martyris expetiit, perfecta sanitate incolumis rediit.

Claudius nomine habebat filiam multo tempore 123.0439D| tibia claudicantem; accessit; filiam martyri sanandam commisit; oleo ipsius ut perlinita est, sanissima effecta, torturam claudicationis amisit.

Dici non potest quot caeci ibi lumen inexpertum receperint, daemoniaci purgati sint, claudi sanati, et diversis infirmitatibus diversi curati. Sed et si qui cum fide tulerint assellam de fuste illo quo sanctum caput illius terebratum est, sive a dolore dentium, sive a typo variarum febrium, sive ab aliis infirmitatibus, meritis beati martyris liberantur.

Evoluto itaque tempore, visum est pontifici Viennensium et sanctissimo clero, ac universo populo, 123.0440A| ut precibus suis pervincerent Chlottarium tunc temporis pium regem, quatenus concedere dignaretur eis membra beatissimi viri, quae sicut sepulta fuerant, in dioecesi Lugdunensi, et in loco passionis suae servabantur. Quae idem pius rex clementer indulsit; videbat enim dignissimam rem et Deo charissimam illos postulare, et affectum piorum filiorum circa patris reverentiam esse profusum; quis tantum opus pietatis quaerentibus non concederet? Debent patres filiis thesaurizare; thesaurizavit plane iste thesaurum illis non deficientem in coelis, quos purpura sanguinis sui, ad decorem filiorum, supervestivit; debent et filii patribus affectum piae charitatis et obedientiae, ac de pomis desiderabilibus virtutum eos reficere, ut eorum gustu et odore refecti, 123.0440B| et satiati, in charitate templum decoris, et domus Dei, unum in Christo fiant; quae gratia piae matris Ecclesiae major, quam ut videat filios suos digne Deo ambulantes? Caput humilitatis in compage charitatis connexum, membris vigorem, timoris et pietatis bonae spei subministrare?

Revertuntur alacres a principe, tam clerus quam populus, desiderium cordis sui, desiderium amoris sui quod impetrare meruissent. Benedictus Deus qui dedit hoc in corde regis, ut magnificaret civitatem nostram de receptione beatissimi pastoris nostri ac martyris sui. Congregatur universa Ecclesia, gaudium tam celebre omnibus indicitur, parantur cruces, parantur luminaria, feretrum pretiosissimis vestibus componitur, festivis ornatibus universi 123.0440C| induuntur, ac tali pompa honoris fit processus ad sancti pontificis martyrium.

Rem dicturus sum devotionis in Deum plenissimae. Populi tam Viennenses quam Lugdunenses in unum conveniunt, fit pia altercatio, Lugdunenses martyrem habere, Viennenses pastorem referre; atque inter utrosque charissima concertatio, cum isti acquisitum, illi reposcerent patronum. Isti, cum quibus martyr in Deo vivebat; illi, cum quibus et carne magister vixerat. Quid longius morer? dum perseverantissime utrinque pro amore martyris in sententia durarent, ruit nox. Viennenses qui plus dilexerant, et quibus justior causa famulabatur, consilium subtilius capessunt. Furtim egesta humo, et sanctum sepulcrum reserantes, navicula cum rete 123.0440D| piscatoria parata, subcelant corpus, atque per Saonam et Rhodanum ante mittunt; laetis undis, tam sanctum funus, et ipse Rhodanus suis civibus serviturus excipit. Crepusculum rediit, atque caterva Viennensis cum feretro vacuo pedestris revertitur. Exsultant Lugdunenses decepti vana spe; sed non diu tam felix furtum eos latuit, sicque laetitiam desperata victoria perdiderunt.

Illi autem qui navi transferebant membra pontificis, ut venerunt contra Fasianam villam, appulerunt ad littus, sustinentes sanctam catervam pedestrium. Erat tunc temporis ager Fasianus, jam ut 123.0441A| proprius delegatus pauperibus sanctorum martyrum in quorum honore Viennensis Ecclesia fundata consistit; nam ante sicut idem martyr in testamento suo quod fecit sanctis martyribus Machabaeis, et sancto Mauricio, ac sex millibus sexcentis sexaginta, commemorat, ex maternis et paternis eadem villa, sorte beato Desiderio obvenerat. In quo testamento, quod praesentibus sanctis coepiscopis manu propria fecit, sub Dei omnipotentis obtestatione constituit, ut nullus praesumeret votum ipsius, intuitu pietatis perfectum, in aliud quam ipse statuerat mutare. Quod si aliquis spiritu cupiditatis incitatus fecisset, si sententiam suae actionis poenitendo non mutaret, anathema in aeternum fieret. Sustinentes igitur vectores sancti funeris, in hac villa illos qui per terram 123.0441B| pedestres veniebant, in loco mundissimo, interim sancta membra composuerunt. Quid miraculi tunc contigerit, silere non puto.

Mulier multis annis ab spiritu immundo vexata, illuc manibus suorum attracta, ut sancti martyris locum attigit, illico virtute divina curata est.

Ut autem B. Aetherius tunc Viennensis antistes cum reliquis qui in urbe remanserant advenit, et sancto feretro ulnis piorum subvecto, chorusque beati populi, voces cantantium Deoque nostro psallentium, in altum sustulit, quis ibi tam ferreum pectus, tam dura praecordia habere potuit, qui non aut gemitum, prae nimia exsultatione cordis emiserit, aut lacrymis ora rigaverit?

Tali igitur coelesti agmine praeeunte et subsequente, 123.0441C| pervehitur B. viri corpus usque ad locum sepulcri, quod digna veneratione paratum erat, in ecclesia beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, extra civitatem, ubi et multorum pontificum ejusdem urbis Viennensis membra tumulata servantur. Cumque jam odoramentis, et pretiosis linteaminibus involvendum sanctissimi martyris corpus, episcoporum manibus tractaretur, quod in laude omnipotentis Dei reticendum non est, ita sanctissimi capitis vulnera integrata apparuerunt, ut penitus ubi cutis rupta fuerit non appareret. Nam et reliquum corpus suis juncturis et nervis constrictum, sana pelle sua vestitum manebat. Recinentibus choris Psalmisque antiphonatim consonantibus.

Ut sanctus Dei tumulo est ad tuitionem totius urbis 123.0441D| compositus, mox gloriosa mulier, quae fuerat quondam beati Aetherei in laicali habitu conjux, sed tunc vere sanctimonialis, hominem a nativitate caecum, 123.0442A| juxta tumbam episcopi, et martyris Desiderii constituit, eumque fidem habere praemonuit; adfuit virtus divina quae semper suos glorificat, et quanti meriti esset apud Deum is qui in loco illo teneretur, evidentibus signis manifestavit; nam in conspectu totius Ecclesiae, caecus isdem lumen inexpertum recepit. Multaque postmodum ibi Dominus per servum suum operatus est, quae si universa quis scribere voluerit, volumen longi operis consummabit.

Passus est autem beatissimus Desiderius Ecclesiae Viennensis episcopus, temporibus Theoderici Burgundiorum regis, factione Brunnehildis incestuosissimae reginae, iniquitati illius consentientibus et faventibus Bethone, Ephane, atque Gasifredo comitibus. Dies passionis illius celebris habetur X Kal. 123.0442B| Junii, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Dies translationis ejus, quando translatus est ab territorio Lugdunensi de Prisciniaco villa, in suburbio Viennensi, in ecclesia beati Petri agitur III Id. Feb.

ABHINC DICTA EPISCOPI ADONIS VIENNENSIS. PRAEFATIUNCULA ADONIS, Viennensis Ecclesiae antistitis, anno Incarnationis Domini DCCCLXX, indictione III, cum Passione S. Desiderii episcopi Viennensi Ecclesiae directa. 123.0435B| Ado, peccator et humilis episcopus Viennensis Ecclesiae, dilectissimis fratribus, et filiis ejusdem Ecclesiae, in Patre et Filio, et Spiritu sancto, vero et essentiali uno Deo, salutem.

ABHINC DICTA EPISCOPI ADONIS VIENNENSIS. Haec vobis, beatissimi fratres et filii, plena veritate, sicut in membranis antiquioribus insertum vidi, ad commonitionem vestri transposui. Obsecrans, et pietate qua vos diligo sanctitatem vestram commonens, ut hujus aliorumque patronorum vestrorum meritis assurgere totis viribus elaboretis. 123.0442C| Sedeat vestro animo illorum fervens in Deum religio. Charitas pura, assiduitas totius honestatis, patientia in varietate temporis perseverans, modesta et bonis Christianorum moribus decens, verecunda et pudica mansuetudo in omni habitu et continentia, Deo chara et amabilis unanimitas, ut cum cursum hujus vitae per viam patrum vestrorum consummaveritis, laetitia sempiterna pariter cum eis intercessione illorum perfrui mereamini. Sitque cumulus justitiae ipsorum, profectus vitae vestrae, et gaudium perpetuum corona glorificationis vestrae.

INDICULUS ISONIS. Hanc autem Passionem praefatus Ado episcopus nobis fratribus, coenobio sancti Galli, sub Grimaldo abbate Deo militantibus, reliquiasque S. Desiderii ab 123.0442D| eo postulantibus, cum ipsius aliorumque sanctorum reliquiis, actibus quoque et passionibus infra descriptis, anno supra memorato, per nuntios satis fideles dirigere curavit. Haec vobis, beatissimi fratres et filii, plena veritate, sicut in membranis antiquioribus insertum vidi, ad commonitionem vestri transposui. Obsecrans, et pietate qua vos diligo sanctitatem vestram commonens, ut hujus aliorumque patronorum vestrorum meritis assurgere totis viribus elaboretis. 123.0442C| Sedeat vestro animo illorum fervens in Deum religio. Charitas pura, assiduitas totius honestatis, patientia in varietate temporis perseverans, modesta et bonis Christianorum moribus decens, verecunda et pudica mansuetudo in omni habitu et continentia, Deo chara et amabilis unanimitas, ut cum cursum hujus vitae per viam patrum vestrorum consummaveritis, laetitia sempiterna pariter cum eis intercessione illorum perfrui mereamini. Sitque cumulus justitiae ipsorum, profectus vitae vestrae, et gaudium perpetuum corona glorificationis vestrae.

INDICULUS ISONIS. Hanc autem Passionem praefatus Ado episcopus nobis fratribus, coenobio sancti Galli, sub Grimaldo abbate Deo militantibus, reliquiasque S. Desiderii ab 123.0442D| eo postulantibus, cum ipsius aliorumque sanctorum reliquiis, actibus quoque et passionibus infra descriptis, anno supra memorato, per nuntios satis fideles dirigere curavit.