Passio S. Cypriani

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio S. Cypriani
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95

Passio S. Cypriani (Auctor incertus (Paulus Vinfridus?)), J. P. Migne

(0725C)Imperatore Valieriano quartum, et Gallieno tertium (0726C)consulibus, tertio Kalendarum Septembrium, (0727A)Carthagine in secretario, Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: Sacratissimi Imperatores Valerianus et Gallienus, litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt, eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere. Exquisivi ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus Episcopus dixit: Christianus sum, et Episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unum et verum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et quae in eis sunt omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus, hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nobis, et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Paternus proconsul dixit: In hac ergo voluntate perseveras? Cyprianus episcopus respondit: Bona voluntas, (0727B)quae Deum novit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: Proficiscor. Paternus proconsul dixit: Non solum de episcopis, verum etiam de presbyteris mihi scribere dignati sunt. Volo ergo scire ex te qui sint presbyteri qui in hac civitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis, delatores non esse. Itaque detegi et (0728A)deferri a me non possunt: in civitatibus autem suis invenientur. Paternus proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, et tuae quoque censurae hoc displiceat; nec offerre seipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus proconsul dixit: A me invenientur. Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus Episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est. Tunc Paternus proconsul jussit beatum Cyprianum episcopum in exsilium deportari. Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno proconsuli Galerius Maximus (0728B)proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum ab exsilio revocatum sibi jussit praesentari. Cumque Cyprianus sanctus martyr, electus a Deo, de civitate Curubitana, in qua exsilio praecepto Aspasii Paterni tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praescripto in hortis suis manebat. Inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut illi ostensum fuerat. Et cum illic demoraretur, repente Idibus Septembris, Tusco et Basso consulibus, venerunt ad eum principes duo: Unus strator officii Galerii Maximi (0729A)proconsulis, qui Aspasio Paterno successerat, et alius equistrator a custodiis ejusdem officii, qui et in curriculum eum levaverunt, in medioque posuerunt, et in Sexti perduxerunt, ubi idem Galerius Maximus proconsul, bonae valetudinis recuperandae gratia secesserat. Et ita idem Galerius Maximus proconsul, in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit. Et eo tempore beatus Cyprianus ductus ad principem et stratorem ejusdem officii Galerii Maximi proconsulis clarissimi viri secessit, et in hospitio ejus, cum eo in vico qui dicitur Saturni, inter Veneream et Salutariam, mansit. Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, custodiri puellas praecepit, quoniam omnes in vico ante januam hospitii (0729B)principis manserant. Et ita altera die, octava decima Kalendarum Octobrium, mane, multa turba convenit ad Sexti, secundum praeceptum Galerii Maximi proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus proconsul, eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit, in atrio Sauciolo sedenti. Cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul Cypriano episcopo dixit: Tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus episcopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: Tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit: Ego. Galerius Maximus proconsul dixit: Jusserunt te sacratissimi (0730A)imperatores caeremoniari. Cyprianus episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est consultatio. Galerius Maximus collocutus cum consilio, sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, et plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, et inimicum te diis Romanis et sacris legibus constituisti, nec te pii et sacratissimi principes Valerianus et Gallienus Augusti, et Valerianus nobilissimus Caesar, ad sectam caeremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos scelere tuo tecum aggregasti; sanguine tuo sancietur disciplina. (0730B)Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo gratias. Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumultus fratrum exortus est, et multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est, et ibi se lacerna birro exspoliavit, et genu in terra flexit, et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica exspoliasset, et diaconibus tradidisset, in linea stetit, et coepit spiculatorem sustinere. Cum (0731A)venisset autem spiculator, jussit suis, ut eidem spiculatori XXV aureos darent. Linteamina vero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit. Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter, et Julianus subdiaconus ei ligaverunt. Et ita beatus Cyprianus passus est. Ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est cum cereis et scholacibus, in areis Macrobii (0732A)Candidi procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto et triumpho magno. Post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessit. Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octava decima Kalendarum Octobrium, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus: regnante vero Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.