Passio Liberati et sociorum

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio Liberati et sociorum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58

Passio Liberati et sociorum (Auctor incertus (Victor Vitensis?)), J. P. Migne

Passio Liberati et sociorum

I. (0261A)Praedicaturus triumphos Martyrum beatorum, ad enarranda quae gesta sunt auxilium exposco divinum, ut qui illis praestitit superandi victoriam, mihi indigno et immerito quantulacunque verborum porrigat ornamenta. Tunc etenim valebo quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero Domino supplicare.

II. Persecutio gravis in Africa. --Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque impiissimi regis Hunerici, et ecce antiquus hostis, veternosus utique anguis, [ al. trisulci] trisulcae linguae venena vibrans, Cyrila quodam Ariomanitarum episcopo ministro usus est; subvertens et obtinens animum regis cruenti, ut ita suaderet non posse eum pacatum atque longaevum obtinere regnum, nisi nomen perderet innocentum. Qui tamen Dei judicio post non multos dies turpissima morte praeventus scatens vermibus exspiravit. Insectari coepit ore cruento omnem catholicorum multitudinem, quae per totam provinciam Africanam, in modum (sicut praedictum est Abrahae patriarchae (0261B)[Gen. XXII, 17] ) arenae maris fuerat multiplicata, ut eam rebaptizationis sauciaret machaera, atque stolam illam singularis et puri baptismatis, quam Christus vino carnis suae purificans, prelo exprimens crucis fecerat dealbatam, terrae nigredinis turparet illuvie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, ut erat ducibilis et ferus, serpentinam suggestionem, feralibus (0262A)edictis uno tempore totam coepit Africam commovere. Primo sacerdotum et ministrorum copiosissimam et maximam turbam, et in longinquas et extremas regiones exsilio crudeli detrusit. Quibus bis acutum genus frumenti, quod jumentis solis edere concessum est, nequaquam industria molari contritum, sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari praecepit. Post vero, crescente impietatis insania, etiam hoc auferri crudelissimus imperavit. Post modicum quoque temporis, universas simul ecclesias, praejudicatis venerabilibus portis, caementis ingentibus claudi mandavit. Universa namque monasteria virorum vel puellarum sanctarum gentilibus, id est, Mauris, cum habitatoribus donari praecepit. Unus fuit omnibus ejulatus, unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria currebant flumina lacrymarum; quia permiserat Dominus cibari eos pane lacrymarum, et potari eos in lacrymis in mensura, aut forsitan sine mensura. Et si reperta est exiens de arca inhians cadaveribus mortuis pars aliqua (0262B)pereuntium 55 corvorum, major est tamen in honore Trinitatis numerus felicium columbarum. Quanti nobiles et optimi viri, ampli et lati cespitis dominici terram cum coelo commutaverunt, et simul corpus cum substantia tradiderunt; atque delicatae et nobilissimae feminae, contra verecundiam naturae, spectante vulgo virgis caesae, variisque tormentis (0263A)cruciatae, [ al. victricia] victoriae tropaea portarunt? Quanti infantuli irridentes edicta feralia ante mundum contempserunt quam in illecebrosam ejus semitam introirent?

III. Monachi septem apprehensi. --Tunc apprehensi sunt et septem fratres quantum pertinet ad concordiam dominicae servitutis, in monasterio habitantes in unum: quia bonum est et jucundum habitare fratres in unum: id est Bonifacius diaconus, Servus subdiaconus, Rusticus subdiaconus, Liberatus abbas, Rogatus monachus, Septimus monachus, et Maximus monachus, in numero scilicet Machabaeorum germanorum, quos una mater Ecclesia catholica genuerat, et per viscera fontis aeterni salubriter pepererat, de territorio Capsensis civitatis, cui praefuit sanctus Vindemialis sacerdos egregius, et Christi fidelis antistes. Quibus attractis ad urbem Carthaginensem, primo eis illecebrosis blandimentis serpens voluit sibilare, promittens honores caducos, et divitas ingentium voluptatum; nec non et regis (0263B)amicitiam, vel alia multa, quae solent insipientium animas, aucupante diabolo, visco mundiali captare. Sed haec omnia Christi milites ac si contagia respuerunt, clamantes uno ore: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Nec poterit in nobis, adjuvante Domino, iterari, quod in sancto Evangelio semel praeceptum est dari: qui semel lotus est, non habet necesse iterum lavari, quia mundus est totus. Facite quod vultis, inferte poenas corporibus nostris. Melius est temporalia ad modicum sufferre supplicia quam aeterna [ al. pati] pendere et subire tormenta. Habete quae promittitis, cum ipsis divitiis post paululum perituri. Nobis vero nullus de postibus frontium valebit evellere, quod in uno baptismate artifex Trinitas dignata est titulare.

IV. In carcerem truduntur. --Quid multa? Dum tali constantia divinitus munirentur, jussi sunt carcerali custodiae mancipari, et ita crudelius onerati ferri ponderibus, tenebrosis deputati sunt locis, ubi (0263C)nulla miseratio arrideret lenitatis. Sed populus memoratae urbis, in Domino semper fidelis, dato munere carcerariis, die ac nocte Christi martyres frequentabat, et ita ab eis doctrina et virtute fidei roborabatur, ut talia etiam ipsi pro Christi nomine plena delectatione perferre cuperent, et capulo persequentis [ al. facile] facilia supponerent colla. Hoc autem tyrannicas pervenit ad aures, qui ebrietate furoris accensus, jubet eos adhuc inauditis suppliciis adigi, et majoribus vinculis onerari, navimque imperat lignorum aridorum manipulis adimpleri, atque in eadem omnibus alligatis in medio pelago igne supposito concremar.

V. Eorum fortitudo. --Eductisque illis de custodia, multitudo populi Dei, bellatores Trinitatis quasi agnos innocuos ad victimam deducebat, et rigentium pondera catenarum, quasi quaedam monilia pervidebat, quia non fuerunt illa vincula, sed ornamenta. Incedebant itaque cum fiducia ad supplicium, quasi (0263D)ad epulas concurrentes, una voce per ambitus platearum (0264A)Domino decantantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Votiva nobis haec dies est et omni solemnitate festivior. Ecce 56 nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, quando pro fide Domini Dei nostri perferimus praeparatum supplicium, ne amittamus acquisitae fidei indumentum. Sed et populis publica voce clamabant: Ne timeatis, o populi Dei, neque formidetis minas atque terrores praesentium tribulationum: sed potius moriamur pro Christo, quomodo et ipse mortuus est pro nobis, redimens nos pretio sui sanguinis salutaris. Unum tamen vehementi conatu, qui inter eos infantulus videbatur, nomine Maximum, cupiebant auctores malorum a sanctorum consortio separare, dicentes: Infantule, quid festinas ad mortem? dimitte eos, insaniunt, et audi consilium nostrum, ut possis invenire vitae remedium, et tanti regis adire palatium. Tunc ille, aetate quidem puerili, senili tamen maturitate, clamabat: Nemo me [ Lor., separet] separat a sancto patre meo Liberato (0264B)abbate, et fratribus meis, qui me in monasterio nutrierunt. Cum ipsis sum in timore Dei conversatus, cum ipsis desidero passionem suscipere, cum quibus credo me et futuram gloriam in venire. Nolite putare quia possitis seducere pueritiam meam; simul nos Dominus septem voluit congregare, simul dignabitur omnes uno martyrio coronare. Quomodo nemo perire potuit de septenario illo numero felicium Machabaeorum, ita etiam septenus nostrae congregationis numerus nullum inveniet detrimentum. Nam si negavero eum, et ipse negabit me; quoniam ab ipso dictum est: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis; et qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis.

VI. Palmam assequuntur. --Perducti itaque cum festinatione ad navale supplicium, pro voluntate infandi regis vel crudelium ministrorum, extensis manibus et pedibus, clavati potius feruntur quam ligati. (0264C)Quo dumignis fuisset lignis injectus, statim imperio divino videntibus cunctis exstinctus est: et dum saepius renovaretur nutrientibus pabulis, iterum atque iterum exstinguebatur rogus globo flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul esset et rubore repletus, jussit eos remorum vectibus enecari, et ita singulos in modum canum cerebris comminutis exstingui. Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter Domino reddiderunt: nec expaverunt lignis quatientibus mortificari, quibus semper fuit omnis spes in ligno. Sed cum in mari venerabilia corpora jactarentur, illico, quod contra naturam est aequoris, eadem hora illaesa corpora pelagus littori reddere maturavit; nec ausum fuit, ut moris est, triduana dilatione in profundo retinere, ne praecepto dominico minime paruisset. Ad quod miraculi genus et ipse tyrannus, licet impoenitens, ut fertur, expavit. Gaudens autem quae aderat multitudo, corpora sanctorum martyrum diligenti tradidit sepulturae, praeeunte (0264D)clero venerabili Carthaginensis Ecclesiae. Ubi etiam (0265A)et praedicandi diacones, tertio jam confessores effecti, Salutaris et Muritta, geruli reliquiarum adfuerunt.

VII. Humatae sunt igitur cum hymnis solemnibus lipsanae beatae sanctorum in monasterio Biguae, contiguo basilicae quae dicitur Celerinae. Et sic in (0266A)confessione Trinitatis beatissimi martyres passi sunt, et speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.