Passio Justini martyris

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio Justini martyris
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


Passio Justini martyris

(0595C)Quando Christus, Deus noster, natus est ex Virgine,
Edictum imperiale per mundum insonuit,
Quatenus totius orbis fieret descriptio:
Nimirum quia in carne tunc ille apparuit,
Qui in coelo universos electos ascriberet,
Quos sacrae commendavisset fidei professio.
Quam qui digne observarint, cum bonis operibus,
Quae sunt velut quidam census domino amabiles,
Civitatis describuntur coelestis municipes.
Quos census uterque sexus, omnis aetas exhibet,
Ut testatur plurimorum martyrum exercitus:
Non solum constans ex viris, verum et ex feminis;
Nec aevo tantum mature subibant martyrium,
Sed et multos propter Christum et fidem catholicam,
(0595D)Legimus fuisse passos in aetate tenera:
Ex quibus sanctus Justinus, novennis puerulus,
Qualiter per passionem migrarit ad Dominum,
Sequens textus demonstrabit scire cupientibus.
Dum crudelis Diocletianus Romani imperii
Simul cum Maximiano, teneret monarchiam,
Talis est in Christianos mota persecutio,
Ut darentur ad poenarum universa genera,
Ubicunque comprehendi aliquem contingeret,
Quem hujus professionis obligaret titulus.
Et ne quisquam potuisset contutari latebris,
Ubique componebantur hoc modo insidiae,
Quae euntes compulissent in jus idolatriae.
Non illis emendi quidquam aut vendendi copiam.
(0596C)Nec ipsam haurire aquam dabatur licentia,
Antequam thurificarent detestandis idolis.
Ea tempestate fuit quidam praefectus in Gallia,
Perfidus, ferox, immitis, Christi nomen odiens,
Et in Christianos furens, Riciovarus nomine;
Quem cum supra nominati principes dirigerent,
Ut sanctos persequeretur positos in Gallia,
Cupidus caedis sanctorum protinus efficitur.
Et ingressus civitatem, Basileam nomine,
Qua suos cursus in Rhenum infert Ara fluvius,
Multos ibi Christianos dimergi praeceperat.
Sic per loca universa edictum dat impium,
Ut nullus Christianorum sineretur vivere,
Quibus vitam statuebat per tormenta adimi
Erat ea tempestate in Autisiodoro
(0596D)Quidam vir bonus et justus, Matthaeus vocabulo,
Illique Justinianus et Justinus filii.
Sed Justinianus ortu carnali praecesserat:
Justinus vero aetate morum anteierat,
Per vitam immaculatam senectutem induens.
Qui in brevi consummatus, longa explet tempora
Meritorum ejus laude manente in saecula:
Quia placuisse Deo ejus constat animam.
Hic antequam nasceretur, frater ejus senior,
Jam dictus Justinianus, capitur ab hostibus,
Atque a domo paterna longius abducitur.
Beatus vero Justinus mox a pueritia
Rebus animum divinis incessanter dederat,
Profectum quotidianum dante Dei gratia.
(0597A)Qui cum polleret virtutum donis spiritalium,
Inter caetera hoc primum illi Deus contulit,
Ut haberet futurorum saepe praescientiam.
Tum per revelationem a Deo instruitur
De fraterna servitute, et de ejus domino,
Qui appellabatur Lupus, Ambianis habitans:
Cum hoc illi revelatum fuisset a Domino,
Patri suo hoc narrare confestim studuerat,
Ad redemptionem fratris hortans iter arripi;
Ad quod illi pater ejus taliter responderat:
O, inquit, fili, ignoro qua sit eo transitus,
Et propter hoc quid agamus, me nescire fateor.
Tunc sanctus puer Justinus animo accenditur,
Atque omnem peragrabat mox Autisiodorum,
Sicubi reperiretur dux eis itineris.
(0597B)Sed cum non inveniretur qui quaesitus fuerat
Reversus puer beatus, hoc patri annuntiat,
Dicens tamen non cessandum esse ab itinere.
Nos, inquit, pergamus, pater, Christo nobis comite,
Qui non sinet nos fraudari nostro desiderio,
Quod de redimendo fratre habemus in animo.
Sed et transeundae nobis Christo viae praeduce,
Nihil nobis adversatur, nil erit contrarium,
Quin illaesi ambulemus, redeamus sospites.
Ad hos filii affatus, ista pater reddidit:
Possem, ait, ego forsan, o fili dulcissime,
Sustinere iter tantum, qui sum fretus viribus.
Tibi autem cum sis puer, ut non possis timeo,
Ne forte teneritudo laesa tui corporis,
Fatigatum te quod abs te faciat deficere.
(0597C)Respondens sanctus Justinus, patri suo retulit:
Famulus, ait, sum Christi, in quo me confidere,
Et me illi commendare semper pater noveris.
Eamus ergo in ejus adorando nomine,
Illi totum committentes effectum itineris,
Et quod illi inde placet, sit nobis amabile.
Adquievit pater istis hortamentis filii,
Assumptisque ad hoc iter sibi necessariis,
Proficisci mox coeperunt de Autisiodoro.
Et cum dies declinare coepisset ad vesperam,
In Milidonensi castro recepti hospitio,
Quieverunt sub ejusdem ibi noctis spatio:
Quibus ad portam castelli pauper quidam obviat,
Qui et claudicabat gressu, et visu caruerat,
(0597D)Quem atra vexabat fames, pariter et nuditas:
Cui ut innotescebat Justini praesentia,
Mendicabat, ut donaret illi eleemosynam,
Quo pene extortam fame recrearet animam.
Tunc beatus puer suo genitori suggerit
Alimentum fore dandum eidem famelico,
Obtentoque a patre victu emendat esuriem:
Ipse vero sua sese tunica exspolians,
Nuditatem ejus simul operire studuit,
Geminum praebens egenti taliter auxilium.
Tunc adversus illum pater motus aliquatenus,
Increpare coepit eum, quare ita fecerit,
Ejusque tam pium factum vocabat dispendium.
Non, inquit sanctus Justinus, hoc voca dispendium,
(0598A)Propter quod beatitudo nobis repromittitur,
Spiritu sancto dicente per David psalmographum:
Felix qui super egenum intendit, et pauperem,
Quomodo in die mala Deus eum liberat.
Sed nec ab auditu malo timere compellitur.
Mala reprobis est dies in die judicii,
Cum ad aeternum damnantur a Deo interitum,
Arsuri igne aeterno una cum diabolo.
A malo timent auditu, quibus in judicio
Vox a tribunali Christi sonat terribiliter,
Ite a me, maledicti, in ignem perpetuum.
In hac autem die mala, qua damnantur impii,
Liberari promeretur, qui dat eleemosynam,
Ut non eum ille malus auditus perterreat:
Sed magis dicatur ei ore Christi judicis
(0598B)Ut accedat regno Dei, propter eleemosynas
Fratribus quas ipse Christi impendebat minimis.
Vides, inquit, pater, quanto bono compensabimus,
Dum ex his quae nos habemus subvenimus inopi,
Et idcirco quod mendico datum est non quaerere.
Igitur in Milidone noctu requieverant,
Facto mane iter suum protinus accelerant,
Et Christo eos ducente, venerunt Parisium,
Ubi a quodam excepti nomine Hippolyto,
Ipsi omnem prodiderunt causam pro qua venerant,
Scilicet, quia captivum fratrem suum quaererent,
Proinde satis humanus fit eis Hippolytus,
Et cum eos refecisset, in pace dimiserat,
Ut coeptum iter egissent cum Dei auxilio.
Tunc illi profecti, flumen attingebant Iseram;
(0598C)Et dum transire per illud ipsos oportuerit,
Non inveniebant illic aliquam naviculam.
Quod cum moleste tulisset pater sancti pueri,
Ipse beatus Justinus demonstratum coelitus
Conturbato genitori protulit praesagium.
Quamvis, ait, nunc in promptu non adsit navigium,
Non est tamen anxiandum nobis de itinere:
Quia mihi est a Christo ostensum solatium.
Quidam enim homo nobis cum navi appropiat,
Cujus nobis impendetur incunctanter commodum,
Ut transire valeamus hunc praesentem fluvium.
Cum adhuc puer parenti loqueretur talia,
Ecce quidam nauta venit cum sua navicula,
Sicut sanctus praedicebat in praesago spiritu.
Tunc accedentes ad illum qui cum navi venerat,
(0598D)Se petebant adjuvari ut transirent fluvium,
Navigationis justum offerentes pretium.
Nauta igitur petita satis prompte annuit,
Ipsis vero naulum dare debitum volentibus,
Non accipit ille quidquam, gratis praestans commodum.
Illi autem properantes, Ambianos veniunt,
Inquiruntque domum Lupi, fratris sui domini:
Qua mox inventa, ad illum preces ferunt supplices.
Quem prior sanctus Justinus his affatur vocibus:
Venimus ad tuam, aiens, o Lupe, clementiam,
Ut captivum fratrem nostrum reddas nobis liberum.
Compertum est enim nobis ipsum sub te degere.
Et ad illum redimendum nostram substantiolam
(0599A)Apportavimus donandam nunc pro tua gratia.
Tunc Lupus qui essent illi coeperat inquirere,
Didicitque quod fuissent non ficti Christicolae,
Et quod habitantes essent in Autisiodoro.
Frater autem, aiunt, noster, propter quem huc venimus,
Et quem a captivitate conamur redimere,
Vocatur Justinianus, tuusque est domesticus.
Ego, inquit Lupus, vobis praebebo hospitium,
Et quos habeo, ostendam omnes meos pueros,
Et si frater vester hic est, redimatur pretio.
Igitur cum domum Lupi introissent vespere,
Demonstravit eis suos duodecim pueros,
Inter quos non est inventus ille quem quaesierant.
Beatus vero Justinus oculos circumferens,
(0599B)Vidit quemdam extra ipsos assistentem puerum,
Cujus manibus accensa ferebatur lampada.
Hic erat frater Justini gloriosi pueri,
Captus tamen ante ejus natalis exordium,
Nunquam ante tempus illud ei visus fuerat.
Beatus vero Justinus, plenus sancto Spiritu,
Nullo homine docente, hactenus incognitum
Eumdem germanum suum agnovit continuo.
Enim vero mens sanctorum dum adhaeret Domino,
De internis et occultis ab eo instruitur,
Res ignotas edocetur spiritu prophetico.
Ostendit hoc liber, acta narrans apostolica,
Ubi legitur frequenter: Dixit sanctus Spiritus
Sive Petro, sive Paulo, seu cuique discipulo.
Hoc modo sanctus Justinus fratrem dum agnosceret,
(0599C)Lupo qui eum tenebat confestim hoc prodidit:
Meus, inquiens, est frater, qui fert manu lampadam.
Pro hoc redimendo ad te pater meus venerat,
Tu nobis, ut promisisti, hinc esto benevolus,
Ut germano comitati repetamus propria.
His auditis, frater ejus redditur attonitus,
Quod ab eo nunquam visus taliter sit cognitus.
Qui adfuerant mirantur super re insolita.
Gratulabantur fideles, gaudentes in Domino,
Atque pro tanta virtute Deo agunt gratias,
Et cum laude Christi nomen frequenter ingeminant.
Erant ibi in eodem constituti tempore,
Homines retiarii, supra dicti judicis;
Qui ut eos Christianos esse recognoverant,
(0599D)Conciti adnuntiarunt illud suo domino,
Si quid forte voluisset de ipsis praecipere,
Juxta leges promulgatas adversus Christicolas.
Tunc misit confestim judex qui eos adducerent.
Quos si noluissent sequi, jussit claudi carcere,
Donec opportune possent praesentari sibimet.
Interim Lupus, qui illos suscepit hospitio,
Sub ipsis nocturnis horis eos excitaverat,
Et abire hortabatur inde ante diluculum.
Adfuerunt sero, inquit, hic praefecti homines,
Qui ut esse Christianos vos primum compererant,
Nuntiare hoc praefecto festini abierunt.
Fratrem ergo quem quaesistis, vobiscum adducite,
Redemptionis a vobis pretium non exigam,
Tantum fugitote isthinc a persecutoribus.
(0600A)Illis sicut hortabatur profectis, velociter
Supervenerunt ab ipso destinati judice;
Qui si invenire possent, ipsos comprehenderent.
Et cum non invenirentur qui quaesiti fuerant,
Regressi sunt ad praefectum quos illuc direxerat,
Narrantes quod jam digressi ab hac domo fuerint.
Tunc praefectus jubet cito equites ut quatuor
Insequi eos studerent cursu velocissimo,
Atque ad suum tribunal mox eos adducerent.
Si reniterentur quidquam, jussit eos perimi.
Igitur arreptis equis, insequuntur propere
Quo sanctus puer Justinus cum suis tetenderat.
Locus habetur antiquus Lupera cognomine,
Ad quem cum appropinquarent, non longe abfuerant
Ipsis a praefecto missi crudeles carnifices.
(0600B)Tunc Justinianus sanctum Justinum alloquitur;
Opportunitatem, ait, isthinc cernis adfore,
Qua aqua possit hauriri, et nos cibo refici.
Si placet, consideamus parum panis frangere,
Atque aquae haustu sitis ardorem exstinguere,
Sicque postea valemus proficisci melius.
Cui beatus Justinus, jam futura praesciens:
Si gustare, inquit, isthinc aliquid disponitis,
Erit vobis hoc omnino faciendum citius.
Ecce enim appropinquant huc legati judicis,
Qui nos, si valebunt, debent judici adducere,
Et ad poenas subeundas eidem contradere.
Vos ergo, precor, si vultis, festinate refici;
Ego astans speculabor, aliquis si venerit,
Qui insidietur nobis, ex mandato judicis.
(0600C)Et si quisquam ad hoc nobis forte supervenerit,
Ego colloquar cum illo; at vos ingredimini,
Et in praesentis speluncae antro vos abscondite.
Ista prophetali more puer sanctus loquitur,
Cum ecce mox adimplentur ipsius eloquia,
Quae praedixit de transmissis sibi carnificibus.
Etenim inter loquendum apparebant quatuor
Quos transmiserat praefectus eos comprehendere,
Vel si hoc non potuissent, tunc eos occiderent.
Quibus visis, se in antrum caeteri abripiunt;
Beatus vero Justinus consistit intrepidus
Ad martyrii a Christo destinatus gloriam.
Ad quem ministeriales accedentes judicis,
Sciscitantur quis fuisset, quae ejus professio,
Quive, vel ubi fuissent, quos habebat socios.
(0600D)Quibus ille referebat omnia per ordinem,
Ego, inquiens, Justinus appellatus nomine,
Christianum me haberi exsultans profiteor:
Et quia persecutores hujus estis nominis,
Ob hoc prodere non possum meos vobis compares,
Ne propter me subigantur ad poenarum genera.
Nisi, aiunt, illos nobis citius prodideris,
Nostro scias jugulandum te jam fore gladio,
Tam quod abnuis haec nobis, quam quod es Christi cola.
Respondens sanctus Justinus, dixit carnificibus:
Repromittit quidem sanctum nobis Evangelium
Ut qui propter Christum suam animam perdiderit,
In vitam aeternam vere eamdem custodiat;
(0601A)Et idcirco poenas pati pro illo non timeo,
Dilectu ejus malens mori quam offense vivere.
Quod vero jubetis a me prodi meos compares,
Nihilominus hoc sanctum vetat Evangelium,
Ipso Domino monstrante quod hoc nollet fieri.
Nam quando in passione, quam pro nobis pertulit,
Suos ipse est exactus prodere discipulos,
Minime eorum delator voluit existere,
Et cum comprehenderetur a persecutoribus,
Praecepit ut sinerentur abire discipuli,
Ne quemquam, ut jam praedixit, ex eisdem perderet.
Nunc itaque noveritis, neutrum me facere.
Ut vel Christi nomen sanctum metu mortis abnegem,
Sociosve meos prodam contra Evangelium.
Adversum haec documenta irascuntur nuntii,
(0601B)Mutuoque adhortatu necem sancto praeparant,
Quos vel parum exspectare vetat iracundia.
Itaque evaginato demum unus gladio,
Amputavit caput ejus, caeteris hortantibus.
Sic cum gloria et laude martyr coelos subiit,
Duplici proprietate duplex habens bravium,
Quod et in confessione Christi perduraverit,
Et usque ad mortem suos proximos dilexerit:
In ipso praeceptis Christi delectatus dulcibus,
Quod nos jussit ante illos nihil fore timidos,
Qui occidunt corpus istud, textum venis languidis.
In hoc a sancto Joanne suasus apostolo,
Qui, sicut Christus pro nobis animam posuerat,
Sic dicit et nos debere facere pro fratribus.
Proinde, ad declarandum quantae esset gloriae,
(0601C)Idem venerandus martyr occisus pro Domino
Gloriosum demonstratur protinus miraculum.
Amputato enim ejus sacrosancto capite,
Corpus truncum hoc in suis manibus accipiens,
Ante suimet lictores steterat immobile:
Cujus mox obstupefacti terrore prodigii,
Fugiunt persecutores, non ausi subsistere,
Cum sanctum viderent tantum facere miraculum.
Parentes vero ipsius egressi de latebris,
Vident sanctum corpus ejus consistens immobile,
Miratique quod abscisum caput ferret manibus.
Varia in mente versant de ejus martyrio,
Dum talis ei gaudere censuisset gloria,
Et rursum flere de illo natura suggereret:
Maxime tamen de illo fiunt inde anxii,
(0601D)Qua sepeliendum esset sacratum corpusculum,
Mutuaque inde sibi conferunt colloquia.
Quae cum agerent, diversa motione animi
Caput beati Justini, quod gestabat manibus,
Mirum dictu, coepit illos absolute alloqui,
Et docens de sepultura sui eos corporis:
Euntes, inquit, ad locum qui Lupera dicitur,
Atque meum sepelite ibidem corpusculum;
Matri vero meae caput hoc meum advehite,
Ut naturalem affectum in illud exhibeat,
Et amoris mei secum istud pignus habeat:
Ipsa vero si tenetur mei desiderio,
Studeat in paradiso me locatum subsequi,
(0602A)Ubi animae sanctorum quiescunt feliciter.
Tunc illi, ut sanctus martyr Justinus praeceperat
Condientes corpus ejus, ibi sepelierant,
Ubi ipse locum ad hoc signavit ex nomine;
Caput vero ejus matri ipsius attulerant:
Quod illa gaudens suscepit, Deo agens gratias,
Quia innocentem ejus animam asciverit:
Tibi, dicens, Christe, honor, laus et jubilatio,
Quia dignatus es istum puerum assumere,
Et associare tuis beatis martyribus.
At tu, beate Justine, fili mi dulcissime,
Qui Christi regnum intrasti cum palma victoriae,
Ibi mei memor esto in tuis suffragiis.
Haec ipsius genitrice orante cum lacrymis,
Mox resplenduit lux ingens super habitaculum,
(0602B)In quo sanctum caput ejus habebatur positum.
Haec autem lux circumquaque cuncta illustraverat,
Ita ut admirarentur qui in urbe aderant:
Erat autem nox, cum istud fieret miraculum.
In illis diebus sedem in Autisiodoro
Rexerat episcopalem, amator vir Domini,
Quem divinorum ornabant munera charismatum.
Hic dum coelitus emissum splendorem conspiceret.
Ire ad domum Matthaei jussit tres presbyteros,
Qui de ipso studiose portento inquirerent.
Quibus omnia Matthaeus retulit per ordinem,
Ut se de sancto Justino res gesta habuerat,
Vel de passione ejus, vel sepulto corpore;
Subjungit et de allato matri ejus capite,
Qualiterque lux de coelo hora noctis tertia
(0602C)Domum ipsam in qua erat omnem illustraverit.
Haec presbyteri ad suum referunt pontificem,
Qui adesse omnem clerum protinus praeceperat
Gratias Omnipotenti agunt pro miraculo.
Denique clarificatur hoc factum per populum:
Concurrunt omnes gaudentes, martyrem glorificant,
Imo Dominum, qui illum sic mirificaverat.
Interim, jubente sancto amatore praesule,
Caput sanctum collocatum condigne in feretro
Cum honore atque hymnis fertur ad ecclesiam,
Et in loco quem paravit sibimet episcopus,
Ibi illud veneranter recondi providerat:
Ubi plura martyr sanctus praestat beneficia.
Nam ad comprobandam ejus cum Deo potentiam,
Sacro capiti dum dignas celebrant exsequias,
(0602D)Puella quae caeca venit, clare videns rediit;
Quae cum esset in aetate, habens annos sedecim,
Inter martyris delatum veniens obsequium:
Adjuva, inquit, beate martyr Christi, adjuva,
Ut visum diu negatum tuo patrocinio,
Domino Christo praestante, adipisci merear,
Quo laudetur nomen ejus in tuo martyrio.
Dixit, atque, coram omni populo, continuo
Restituto, ut petebat, oculorum lumine,
In glorificatione martyris tripudiat.
Iterum plebs omnis gaudens gratias congeminat,
Laudem dicens Salvatori Jesu Christo Domino,
Cui sit honor et potestas per aeterna saecula. Amen