Migne Patrologia Latina Tomus 50
EucLug.PaAgMa 50 Eucherius Lugdunensisc.380–c.449 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
Domino beatissimo in Christo SALVIO episcopo EUCHERIUS
Mitto ad beatitudinem tuam, nostrorum martyrum passionem. Verebar enim, ne per incuriam tam gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret. Porro ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem quaesivi, ab his utique qui affirmabant ab episcopo Genavensi sancto Isaac, hunc quem retulit passionis ordinem cognovisse; qui, credo, rursum haec retro a beatissimo episcopo Theodoro viro temporis anterioris, acceperat. Itaque cum alii ex diversis locis atque provinciis in honorem officiumque sanctorum auri atque argenti, diversarumque rerum munera offerant, nos scripta haec nostra vobis suffragantibus dignanter offerimus; exposcens pro his intercessionem omnium delictorum, atque in posterum juge praesidium patronorum semper meorum. Mementote vos quoque nostri, in conspectu Domini, sanctorum semper officiis inhaerentes, domine sancte, et merito beatissime frater.
PASSIO AGAUNENSIUM MARTYRUM. I. Sanctorum passionem martyrum qui Acaunum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stylo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem, rei gestae memoriam nondum intercepit oblivio: etsi pro martyribus singulis loca singula, quae eos possident, vel singulae urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro Deo summo pretiosas animas fuderunt; quanta reverentia excolendus est sacer ille Acaunensium locus, in quo tot pro Christo martyrum millia ferro caesa referuntur? Nunc jam ipsam beatissimae passionis causam loquamur.
II. Sub Maximiano, qui Romanae reipublicae cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati, aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine, crudelitate, caeterisque vitiis obsessus furebat; ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus, et erga Deum coeli profanus, impietatem suam ad exstinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur: ac velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat. Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebaei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, et virtute nobiles, sed nobiliores fide, erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores, reddebant quae Dei erant Deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. Itaque cum hi, sicut et caeteri militum, ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur; soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque hujusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat; nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat: ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit. Sed mihi priusquam reliqua commemorem, situs loci ejus relationi inserendus videtur.
III. Acaunus sexaginta ferme millibus a Genavensi urbe abest, quatuordecim vero millibus distat a capite Lemanni lacus, quem influit Rhodanus. Locus ipse jam inter Alpina juga in valle situs est: ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque arctum iter panditur. Infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus, subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat. Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebaeorum responso, praecipiti ira fervidus, ob neglecta imperia, decimum quemque ex eadem legione gladio feriri jubet, quo facilius caeteri regiis praeceptis territi metu cederent: redintegratisque mandatis, edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit, cognitumque ab eis est injungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros; idolorum profana semper detestaturos, sacrae et divinae religionis cultui instituros; unum se aeternitatis Deum colere; extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire. His deinde compertis, Maximianus omni bellua cruentior, rursus ad ingenii sui saevitiam redit, atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur, et caeteri nihilominus ad haec quae spreverant compellerentur. Quibus jussis denuo in castra perlatis, segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat ut in tam praeclaro opere persisterent.
IV. Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit, primicerium tunc, sicut traditur, legionis ejus, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore, et Candido senatore militum, accendebat, exhortando singulos et monendo fidem; commilitonum etiam martyrum exempla ingerens, pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos qui jam in coelum praecesserant. Flagrabat enim jam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. His itaque primoribus suis atque auctoribus animati, Maximiano insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et fortia, quae feruntur fuisse in hunc modum. Milites sumus, imperator, tui; sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam; a te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi te imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum, Dominum, auctorem, velis nolis, et tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus; quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterae istae pugnare adversum impios atque inimicos sciunt; laniare pios et cives nesciunt. Meminimus, nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium salute: haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus? Juravimus primum in sacramenta divina; juravimus deinde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri jubes. Jam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes Deum Patrem auctorem omnium, et Filium ejus JESUM CHRISTUM DEUM credimus. Vidimus laborum, periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro; et tamen sanctissimorum commilitonum mortes, et fratrum funera non flevimus, non doluimus; sed potius laudavimus, et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem coegit: non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma, et non resistimus: quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere peroptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc jusseris, si quid admoveris; ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus.
V. Cum haec talia Maximianus audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, una sententia interfici omnes decrevit; et rem confici circumfusis militum agminibus jubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impii ferrum, mori non recusantes vitae amore. Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes; sed depositis armis cervices persecutoribus praebentes, et jugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere justitiae causam; sed hoc solum reminiscentes, se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est, et tamquam agnus non aperuit os suum: ipsi quoque tamquam grex Dominicarum ovium, laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt. Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit? quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos jussit? Ne justi punirentur, multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae, ut credimus, cum illis angelorum legionibus jam conlaudat semper in coelis Dominum Deum Sabaoth.
VI. Victor autem martyr nec legionis ejusdem fuit, neque miles; sed emeritae jam militiae veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus, prolatam ab exsultantibus per ordinem causam cognovisset, ac detestatus convivas, detestatusque convivium, refugiebat; requirentibusque ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse, et semper futurum esse respondit; ac statim ab irruentibus interfectus; caeterisque martyribus in eodem loco, sicut morte, ita etiam honore conjunctus est. Haec nobis tantum de numero illo martyrum comperta sunt nomina: id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; caetera vero nobis quidem incognita; sed in libro vitae scripta sunt. Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est supra Arulam flumen, neque longe a Rheno positum.
VII. Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo ejus, apud Massiliam captus, nec multo post strangulatus, teterrimoque hoc supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. At vero beatissimorum Acaunensium martyrum corpora, post multos passionis annos, sancto Theodoro ejusdem loci episcopo revelata traduntur; in quorum honorem cum exstrueretur basilica, quae vastae adjuncta rupi, non tantum latere acclinis jacet, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi. Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad illud opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum Dominico die, quo caeteri ad exspectanda diei illius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur, atque ad poenam vel ad supplicia distenditur; et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam et increpatus, quod vel die Dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod adeo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus, salutare sibi nomen poposcerit, statimque Christianus effectus sit. VIII. Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est. Materfamilias Quincii, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo, ut Acaunum per multum itineris spatium deferretur, poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium manibus illata, pedibus ad diversorium rediit; ac sanitati de praemortuis restituta membris, nunc miraculum suum ipsa circumfert. Haec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Caeterum satis multa sunt quae vel in purgatione daemonum, vel in reliquis curationibus illic per sanctos suos Domini virtus operatur.