Paraenesis didascalia

This is the stable version, checked on 20 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Paraenesis didascalia
Saeculo VI

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.ParDid 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Paraenesis didascalia

Deo obsequimur, dum ejus convenientia monitis imperamus: nam quod petitioni vestrae studio caritatis acquiescimus, mystica sunt praecepta. Multis etenim supplicationibus exegistis, ut pagina vobis concinnationis didascalicae fingeretur. Volens me in multorum jura submisi: quia videbo, quid in verbis adhibeatur examinis; sufficit si me in voto praedicetis. Ego tamen in foribus scriptionis quod vivificat non tacebo. Deum tota mentis intentione mundis tenete visceribus, et circa vos precum frequentatione mulcete, nullis ab eo animarum fornicationibus, nulla transactione deducti. Fovete etiam proximos, quos facit naturale collegium; et ne quod vobis factum dolori esset, vos fecisse gaudeatis. Hujus boni fructus est, quidquid optatur. Me tamen diu tenuerunt anxium deliberationis incerta, utrum ad vos per carmen, an epistolari lege verba promulgarem. Elegi affectionem meam circa vos utroque dicendi calle patefacere: quia et praecipientem decet fortis elocutio, et pressis admonitione mentibus mollioris styli cura subvenitur. Ergo benigne exacta suscipite.

LAUS VERSUUM. Quamvis sit tenerum madore mellis, Quodcunque strepuit parens Camoena, Et fictum lepido nitore carmen Captivet docilis momenta cordis: Nec semper deceat poema virtus, Quod lex praecipiens tenere fluxum Resolvat studio jubente fortes: At nos Pieriae modum loquelae In tantum sequimur, monente cura, Quantum dat genius, vigorque veri. Christi militis insitum rigorem Elumbem patimur cavere ductum. Ergo dictorum aliquotiens amoena fugientes, materiam solidam suo ore celebremus, ne sentiat virilitas operis enervati damna sermonis. Non refugit professionem meam monitoris officium, quia decet praecedentes emendatio: et sicut post tergum relictis par est facem de innocentia proferri; ita ratio flagitat, ut etiam verbis iter quod sequantur ostendas: cum divini voce constet hortaminis, Argue sapientem et amabit te (Prov. IX, 8): et non reticeat saecularis assertor, Qui praeceptorem sancti voluere parentis esse loco. Jure enim in affectionis supercilio collocatur, quem benignitas corrigendi promptius asserit quam ipsa natura generis. Genuisse etenim libidinis testimonium est erudisse pietatis. Ergo ad disciplinarum arcem properantes, matrem bonorum operum amate verecundiam: quae ita ex se variarum species virtutum fecunda et virgo parturit, ut impudentia procax et corrupta vitiorum. Haec vos hac voce, ut ad eam tendatis, hortetur.

VERECUNDIA. Tinguite candentes roseo de murice vultus, Atque fidem morum pandite de facie. In niveo spargens maculas sis pulchrior ore, Cum sudans tenerum roscida colla feras. Nil tibi plus lingua tribuas, quam schemate frontis. Quidquid amare libet, hinc tibi concilia. Nefas est huic tam sacro manus negare consilio, quando et ipsa quae loquitur, quaestuosi decoris dote redimita, nobilitatis vel amplificat bona vel suggerit. Pudori ergo cognatam semper sociate pudicitiam: quae aetatis praejudicium cana moderatione temperans, annis fervore tumentibus peregrinae frigus dispensationis admisceat: et edomita erroris appetentia, carnem sapore sanctae conversationis illiciens, recti diligentiam studiosam in vobis videri faciat, non coactam. Haec tamen ventris castigatione procuretur, nec inimica ejus ferculorum populosis nutriatur erroribus. Exigit enim comessatio, magno quaesita dispendio, etiam bonorum damna meritorum, et uno calle morum veniunt detrimenta vel censuum. Haec si ad vos gressum protenderit, his eam tonare oportet eloquiis.

CASTITAS. Nil moror afflictos constanter prodere vultus, Dum mihi praeniteant casti monumenta decoris. Pinguia nam tenuem suffocant corpora sensum, Et male farta suas conculcant viscera mentes. At mihi crux cuspis, crux scutum, cruxque thoraca: Hac tegar, hac feriam, hac pacis foedera firmem. Haec mihi dux belli est, quo victrix lubrica calcans, Dira cupidinei detestor mella veneni. Ad me currentes puerum seponite factis, Deque meo juvenes canam praesumite vitam. Hanc admittentes fidei ornate consortio: quia sicut in emendatis moribus principem locum obtinet, ita suis spoliata dotibus non tenetur; nec fas est quasi singulare occupari; quod constat ex pluribus. Nobilia serta nisi multiplicibus pratorum non componuntur spoliis: ex variis gemmis una diadematis solet constare formatio. Semper admirabilis electri corpus numerosa metallorum membra pepererunt. Proinde, quia nihil est quod fidem possit anteire, foveatur, et ita in diligentiae messe coalescat, ne lacteus alimenti divitis culmus importuna demessus falce moriatur. Ergo recedat ab instituto vestro clauda pollicitatio, et per usum in naturam transeat res sequenda. Haec tamen his vos convenire putetur affatibus.

FIDES. Qui cupit coelo sociare terram, Linquere et luxae vitium parentis, Me petat, certum decus, et coronam Muneris alti. Ille nec dirum metuit tribunal, Nec per urbanos volitat potentes: Conscius recti tenet inter undas Stagna salutis. Barbarum quamvis tumeat Gelonus, Parthica et latret Morinus figura, Omne quod mundi rabies susurrat Despicit, arcet. Intrat excelsi penetrale regis, Divitum tutis manet in ruinis. Ille nec legem patitur sepulcri, Nec mala vitae. De praefatis virtutibus facessat studiorum liberalium deesse diligentiam, per quam divinarum bona rerum quasi pretiosi monilis luce sublimentur: quia non multum a foeditate sejungitur imperfecta formositas: et qui non sufficienter magnorum tetendit ad culmina, miserorum infima vix reliquit. Istae tamen prae foribus quasi nutricem caeterarum anteponunt grammaticam, quae adolescentium mentes sapore artificis et planae locutionis illiciat, et ad Tullianum calorem scintillas praefigurati vaporis adducat. Fabricatum Martius campus militem suscipit, quem simulacrum mentitae dimicationis animavit: nec pedem retorquet a classicis, cui buccinarum clangor et ministeria belli inter pacis blandimenta crepuerunt. Usu enim virtus nutrita grandescit, et de institutione nascitur periculorum tolerantia: consummati roboris viros principia viderunt timentes. Bene est, si rhetorum dextera, et libertas illa linguarum formatos grammaticorum fornace enses accipiat: qui ne manifestis cedant ictibus, frequens contulit imago feriendi. In hac cautione opus est, ut supra aetatis immaturae naturalem pene licentiam artis crescat affectio: et de continua per paedagogos, et indicta necessitate clari operis spontanea cura prosiliat: ostendit tamen ad bonam voluntatem se tendere, qui ut cogatur acquiescit. Jam pene in studio habet honestatem, quem non offendit sollicitudo monitoris. Tamen sectatoribus ista sic loquitur:

GRAMMATICA. Mentibus damus saporem, dum polimus fabulas. Judicem tenemus aequum, si quid errat parvulus. Abstinens manu, pudorem aure et ore verbero. Quidquid ars habet pavendum, ars loquendi temperat. Cum pusillis et jocamur inter ipsa dogmata. Nam jubet rigor magister, ne per omne terreas. Nos parentes dixit aetas illa major optimos. Quod favore computamus esse nostra pignora, Quae dedit venter tumescens litterati seminis, Nec libido subjugavit jura clari pectoris. Hoc vos digredientes jam instituto, rhetoricis lituis evocat Mavors eloquentiae; et quasi loricam hamis, ita componit variis et connexis causarum munimenta particulis. Nam nodosis orationis artubus in solidam et simplicem formam coactis, unam sermonum pingit effigiem: in qua ita quadratis sociantur diversa mensuris, ut nec divisio deroget conjunctioni, nec viritim aggreganda valeat, cum opus est, segregare partitio. Vos praemisso laudis sapore mascula dictio et humani saporis Latiare supercilium sic adhortatur: « Post apicem divinitatis ego illa sum quae vel commuto si sint facta, vel facio: quantisvis actionum tenebris involuto lux sufficit, quam loquendo contulero. Ego sum per quam exspectant homines reatum de turbida et innocentiam de serena: per me fusca splendorem conscientia, per me luce sua radians adventitia nocte tegitur; vel si sit ignara tenebrarum, est quod nec confidit puritas, nec culpa suspirat. Ad meum compendium ubicunque est Romanus invigilat: fasces, divitias, honores, si non ornaveris, abjecta sunt: nos regna regimus, et imperantes salubria jubemus. Quid quod declamationum nostrarum oblectatio vincit universa quae sapiunt, et opinionem quam conciliamus aeterna est? Ante scipiones et trabeas est pomposa recitatio: de virorum fortium factis quod volumus creditur: actum nemo aestimat quod silemus: nobilia germina, ex nobis fusa, orbem totum sole clara perfectionis irradiant. Poetica, juris peritia, dialectica, arithmetica, cum me utantur quasi genitrice, me tamen asserente sunt pretio. » Audite tamen et carmen, alieni quod nobis suggerit ludus officii.

RHETORICA. Sit noster tantum, non stringunt carmina quemquam. Nos vitae maculas tergimus artis ope. Si niveo constet merito quis, teste senatu, Cogimus hunc omnes dicere nocte satum. Et reus, et sanctus de nostro nascitur ore: Dum loquimur, captum ducitur arbitrium. Lana Tarentinae laus urbis, gemma, potestas, Quid sunt ad nostrum juncta supercilium? Qui nostris servit studiis, mox imperat orbi. Nil dubium metuens ars mihi regna dedit. Haec ergo, dulcissimi, et assequi contendite, et adepta custodite. Sed replicetis, quibus ad ista magistris, quibus utamur institutoribus, quorum erigamur exemplis; cum Faustum et Avienum, saeculi nostri beatitudinem, et Latiaris flumen eloquii, aulicis districtum teneat sors secunda consiliis? quos dum manet cura, a generalitate nescitur: quorum tentare praeconia idem est ac si lucem solis et potentiam velis divinitatis asserere. Sed istis in bono publico desudantibus, patricii Festus et Symmachus, omnium disciplinarum materias et constantes forma sapientiae, ab urbe sacratissima non recedunt. In ipsis est nobilis curiae principatus: quos vidisse, erudiri est. Non apud eos sermo de ludicris, nec pantomimorum vix ignoscenda commemoratio. Illi auram popularem per pudoris detrimenta non capiunt: contenti rectis magis placere quam plurimis, sortiuntur de innocenti actione testimonium. Istorum quamvis in omnibus jussa sequenda sint, est tamen in illis et magistra taciturnitas, et eruditi forma silentii. Est etiam Probinus patricius, placidi germinis examinata claritudo; quem eruditorum familiae mores ad unguem ducti contulerunt: qui et de patris et de soceri hausit fonte, quod mundus est. Est patricius Cethegus, ejus filius vir consularis, qui canam prudentiam minor transgrediens, sine aetatis praejudicio habet et provectorum saporem et mella pueritiae. Est Boetius patricius, in quo vix discendi annos respicis, et intelligis pueritiam sufficere jam docendi: de quo emendatorum judicavit electio. Est Agapitus patricius, et honestate dives et scientia. Est Probus V. I. quem si sequamini, illum Faustum et Avienum quos praedixistis praesentes, etiam cum desunt habebitis. Caeteros claros viros quos tantum ad me opinio detulit, silentio relinquo: per vos, si vobis jam cordi est maturitas, aut per eos quos sum praefatus, agnoscite: manifestis enim patet indiciis amicus bonorum: nec in altero mores quisquam hominum, nisi quos in se formavit, amplectitur. Jam si matronarum delectat aditio, habetis domnam Barbaram, Romani flos genii, quae testimonio vultus patefaciat lucem sanguinis et saporis: in qua invenietis et verecundam securitatem, et de bono actionis confidentem verecundiam: sermonem naturali et artifici simplicitate conditum, ut nec lepos devenustet alloquii, nec duris splendor feminarum rigescat affatibus, in qua sic in naturam transiit honestatis diligentia, ut si vel mentiri velit, non possit errorem. Sonat pudicam lingua dulcedinem, nec mentis nubilum tecto sereni sermonis operitur: hoc est pectoris, quod loquelae. Det veniam feminarum diadema praesumenti, quod ejus invideo quieti: velim illam omnibus Italiae partibus imitationem praeferri, ut quae non acquiescunt monitis, formarentur exemplis. Est illic etiam Stephania, splendidissimum catholicae lumen Ecclesiae, cujus natales ita majore luce fuscantur, si mores intelligas, ac si facem mundi oculus sol obumbret: si ingenitae conversationis radios seponas, plus ejus sanguine nil lucebit. Istorum, quoscunque praefatus sum, coelestis vos dispensatio jungat obsequiis. Ecce habetis gratiae meae obsidem paginam, quam velut paedagogum sectamini. Det autem vobis Deus quod decet et velle semper et facere. Ergo si pomposa oratione non valui, oratione vos, memor professionis, adjuvi. Per te, per qui te talem genuere parentes, Symmache, ne nostram maneat sors dura tabellam, Da dextram tenui, et tecum me tolle per undas. Non facit ad mores credentem fallere sanctos. Nihil moror, en supplex venio: miserere precanti, Vilia divitibus commendans dicta patronis. Germina clara Sumite sicci Verba parentis. Nobile dictum est, Quod bona monstrat.