Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
404
editio: incognita
fons: incognitus


(v:::2:::p:::70) Praefatio

Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
pectore sopito reddit amica quies.
venator defessa toro cum membra reponit,
mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
iudicibus lites, aurigae somnia currus 5
vanaque nocturnis meta cavetur equis.
furto gaudet amans, permutat navita merces
et vigil elapsas quaerit avarus opes,
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
inriguus gelido pocula fonte sopor. 10


Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
artibus adsuetis sollicitare solet.
namque poli media stellantis in arce videbar
ante pedes summi carmina ferre Iovis;
utque favet somnus, plaudebant numina dictis 15
et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. (v.2.p.72)
quam laetum post bella Iovem susceperat aether
Phlegraeae referens praemia militiae! 20
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
inrita nec falsum somnia misit ebur.
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
en quales memini, turba verenda, deos!
fingere nil maius potuit sopor, altaque vati 25
conventum caelo praebuit aula parem. (v:::2:::p:::74)



(v:::2:::p:::74) [1]


Aurea Fortunae Reduci si templa priores
ob reditum vovere ducum, non dignius umquam
haec dea pro mentis amplas sibi posceret aedes,
quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
maiestas: neque enim campus sollemnis et urna 5
luditur in morem, species nec dissona coetu
aut peregrina nitet simulati iuris imago,
indigenas habitus nativa palatia sumunt,
et, patriis plebem castris sociante Quirino,
Mars augusta sui renovat suffragia campi. 10
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
semper inoffensum dederint successibus omen
sintque tropaea tuas semper comitata secures, 15
hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
urbis et Augusti geminato numine felix.
namque vehit stellas Babylonia cura salubres
optima tunc spondet mortalibus edere fata,
caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur (v.2.p.76)
   20cardine nec radios humili statione recondunt:
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
imperii sidus propria cum sede locavit,
auget spes Italas; et certius omina surgunt
victrici concepta solo. 25


Cum pulcher Apollo
lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
nil tum Castaliae rivis communibus undae
dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus.
antraque maesta silent inconsultique recessus.
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem 30
Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,
tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
clarior et doctae spirant praesagia rupes.
ecce Palatino crevit reverentia monti 35
exultatque habitante deo potioraque Delphis
supplicibus late populis oracula pandit
atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
Non alium certe decuit rectoribus orbis
esse larem, nulloque magis se colle potestas 40
aestimat et summi sentit fastigia iuris;
attollens apicem subiectis regia rostris
tot circum delubra videt tantisque deorum
cingitur excubiis ! iuvat infra tecta Tonantis
cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas 45
caelatasque fores mediisque volantia signa
nubibus et densum stipantibus aethera templis
aeraque vestitis numerosa puppe columnis
consita subnixasque iugis inmanibus aedes, (v.2.p.78)
naturam cumulante manu, spoliisque micantes 50
innumeros arcus. acies stupet igne metalli
et circumfuso trepidans obtunditur auro.
Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
haec sunt, quae primis olim miratus in annis
patre pio monstrante puer. nil optimus ille 55
divorum toto meruit felicius aevo,
quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
te consorte dies, cum se melioribus addens
exemplis civem gereret terrore remote,
alternos cum plebe iocos dilectaque passus 60
iurgia patriciasque domos privataque passim
visere deposito dignatus limina fastu.
publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis
inclinat populo regale modestia culmen.
teque rudem vitae, quamvis diademate necdum 65
cingebare comas, socium sumebat honorum
purpureo fotum gremio, parvumque triumphis
imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
et Unguis variae gentes missique rogatum
foedera Persarum proceres cum patre sedentem 70
hac quondam videre domo positoque tiaram
summisere genu, tecum praelarga vocavit
ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum
collecti trabeatus adit delubra senatus
Romano puerum gaudens offerre favori, 75
ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres. (v.2.p.80)
Hinc tibi concreta radice tenacius haesit
et penitus totis inolevit Roma medullis,
dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue
tecum crevit amor, nec te mutare reversum 80
evaluit propria nutritor Bosphorus arce.
et quotiens optare tibi quae moenia malles
adludens genitor regni pro parte dedisset,
divitis Aurorae solium sortemque paratam
sponte remittebas fratri: regat ille volentes 85
Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;
contingat mea Roma mihi. nec vota fefellit
eventus. Fortuna novum molita tyrannum
iam tibi quaerebat Latium belloque secundo
protinus Eoa velox accitus ab aula 90
suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto
ire Serena comes nullo deterrita casu,
materna te mente fovens Latioque futurum
rectorem generumque sibi seniore supernas 95
iam repetente plagas. illo sub cardine rerum
sedula servatum per tot discrimina pignus
restituit sceptris patrui castrisque mariti.
certavit pietate domus, fidaeque reductum
coniugis officio Stilichonis cura recepit. 100
Felix ille parens, qui te securus Olympum
succedente petit ! quam laetus ab aethere cernit
se factis crevisse tuis ! duo namque fuere (v.2.p.82)
Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce 105
nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana
mente patrem. Thracum venienti e 1 finibus alter
Hebri clausit aquas; alter praecepta vocantis
respuit auxiliisque ad proxima bella negatis
abiurata palam Libyae possederat arva: 110
quorum nunc meritam repetens non inmemor iram
suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,
sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis
gloria, materno laudem cum crimine pensat; 115
pavit Iuleos inviso sanguine manes
Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
in luctum patriae civili strage parcntans:
at tibi causa patris rerum coniuncta saluti
bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis 120
reddita libertas orbi, vindicta parenti.
Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum
Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
adventus nunc sacra tui libet edere Musis 125
grataque patratis exordia sumere bellis.
Iam Pollentini tenuatus funere campi
concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
luce, tot amissis sociis atque omnibus una
direptis opibus, Latio discedere iussus (v.2.p.84) 130
hostis et inmensi revolutus culmine fati
turpe retexit iter, qualis piratica puppis,
quae cunctis infensa fretis scelerumque referta
divitiis multasque diu populata carinas
incidit in magnam bellatricemque triremim, 135
dum praedam de more putat; viduataque caesis
remigibus, scissis velorum debilis alis,
orba gubernaclis, antennis saucia fractis
ludibrium pelagi vento iactatur et unda,
vastato tandem poenas luitura profundo: 140
talis ab urbe minas retro flectebat inanes
Italiam fugiens, et quae venientibus ante
prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.
clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos
quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes. 145
Undosa tum forte domo vitreisque sub antris
rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas
volvebat pater Eridanus: quis bella maneret
exitus? imperiumne Iovi legesque placerent
et vitae Romana quies, an iura perosus 150
ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
talia dum secum movet anxius, advolat una
Naiadum resoluta comam, complexaque patrem
en Alaricus ait non qualem nuper ovantem
vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus. 155
percensere manum tantaque ex gente iuvabit
relliquias numerasse breves, iam desine maesta
fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores.
Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis
extulit, et totis lucem spargentia ripis (v.2.p.86) 160
aurea roranti micuerunt cornua vultu.
non illi madidum vulgaris harundine crinem
velat honos; rami caput umbravere virentes
Heliadum totisque fluunt electra capillis.
palla tegit latos umeros, curruque paterno 165
intextus Phaethon glaucos incendit amictus.
fultaque sub gremio caelatis nobilis astris
aetherium probat urna decus. namque omnia luctus
argumenta sui Titan signavit Olympo:
mutatumque senem plumis et fronde sorores 170
et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris
germanae servant Hyades, Cygnique sodalis
lacteus extentas adspergit circulus alas;
stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans 175
clara Noti convexa rigat gladioque tremendum
gurgite sidereo subterluit Oriona.
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes
deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:
sicine mutatis properas, Alarice, reverti 180
consiliis? Italae sic te iam paenitet orae?
nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis,
ut rebare, tuum? Tuscis nec figis aratrum
collibus? o cunctis Erebi dignissime poenis,
tune Giganteis urbem temptare deorum 185
adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem
terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps
in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli (v.2.p.88)
flectcre terronis nieditatur frena lacertis
mortalique diem sperat diffundere vultu? 190
crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis
adspirat Romae spoliis aut Solis habenis.
Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes
magna voce ciet. frondentibus umida ripis
colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu 195
caerulus et velox Athesis tardusque meatu
Mincius inque novem consurgens ora Timavus.
insultant omnes profugo pacataque laetum
invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,
iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos. 200
Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho
adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus
contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus
extremo mutare parat praesentia casu, 205
nil sibi periurum sensit prodesse furorem
converti nec fata loco, multisque suorum
diras pavit aves, inimicaque corpora volvens
Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
Oblatum Stilicho violato foedere Martem 210
omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo
iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
iamque opportunam motu strepuisse rebelli
gaudet perfidiam praebensque exempla labori
sustinet accensos aestivo pulvere soles. 215
ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis (v.2.p.90)
instruit arma locis et qua vocat usus ab omni
parte venit. fesso si deficit agmine miles,
utitur auxiliis damni securus, et astu
debilitat saevum cognatis viribus Histrum 220
et duplici lucro committens proelia vertit
in se barbariem nobis utrimque cadentem.
ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,
ni calor incauti male festinatus Alani
dispositum turbasset opus; prope captus anhelum 225
verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.
i potius genti reliquus tantisque superstes
Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.
Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox
deicit: occulto temptabat tramite montes, 230
si qua per scopulos subitas exquirere posset
in Raetos Gallosque vias. sed fortior obstat
cura ducis. quis enim divinum fallere pectus
possit et excubiis vigilantia lumina regni?
cuius consilium non umquam repperit hostis 235
nec potuit texisse suum. secreta Getarum
nosse prior celerique dolis occurrere sensu.
Omnibus exclusus coeptis consedit in uno
colle tremens; frondesque licet depastus amaras
arborco figat sonipes in cortice morsus 240
et taetris collecta cibis annique vapore (v.2.p.92)
saeviat aucta lues et miles probra superbus
ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
docta subire fames aut praedae luctus ademptae 245
aut pudor aut dictis movere procacibus irae,
ut male temptato totiens se credere campo
comminus auderet. nulla est victoria maior,
quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
iamque frequens rarum decerpere transfuga robur 250
coeperat inque dies numerus decrescere castris,
nec iam deditio paucis occulta parari,
sed cunei totaeque palam discedere turmae.
consequitur vanoque fremens clamore retentat
cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex 255
cum fletu precibusque ciet veterumque laborum
admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
defixoque malis animo sua membra suasque
cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces 260
tinnitu conatur apes, quae sponte relictis
descivere favis, sonituque exhaustus inani
raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae
perfida deplorat vacuis examina ceris.
Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit 265
frena dolor, notas oculis umentibus Alpes
adspicit et nimium diversi stamine fati (v.2.p.94)
praesentes reditus fortunatosque revolvit
ingressus: solo peragens tum murmure bellum
protento leviter frangebat moenia conto 270
inridens scopulos; nunc desolatus et expes
debita pulsato reddit spectacula monti.
tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:


Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris
auguriis calcata mihi, satiare nocentum 275
cladibus et tandem nostris inflectere poenis !
en ego, qui toto sublimior orbe ferebar
ante tuum felix aditum, ceu legibus exul
addictusque reus flatu propiore sequentum
terga premor. quae prima miser, quae funera dictis 280
posteriora querar? non me Pollentia tantum
nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati
sors tulerit Martisque vices, non funditus armis
concideram; stipatus adhuc equitumque catervis
integer ad montes reliquo cum robore cessi, 285
quos Appenninum perhibent. hunc esse ferebat
incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum
finibus ab Ligurum populos complectitur omnes
Italiae geminumque latus stringentia longe
utraque perpetuo discriminat aequora tractu. 290
haec ego continuum si per iuga tendere cursum,
ut prior iratae fuerat sententia menti,
iam desperata voluissem luce, quid ultra?
omnibus oppeterem fama maiore perustis !
et certe moriens propius te, Roma, viderem, 295
ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto
victori damnosa foret. sed pignora nobis (v.2.p.96)
Romanus carasque nurus praedamque tenebat.
hoc magis exertum raperem succinctior agmen.


Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte 300
fatalis semper Stilicho ! dum parcere fingit,
rettudit hostiles animos bellumque remenso
evaluit transferre Pado. pro foedera saevo
deteriora iugo ! tunc vis extincta Getarum;
tunc mihi, tunc letum pepigi. violentior armis 305
omnibus expugnat nostram dementia gentem,
Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso
consiliumve dabit? socius suspectior hoste.


Atque utinam cunctos licuisset perdere bello ! 310
nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
desinit esse meus. melius mucrone perirent,
auferretque mihi luctu leviore sodales
victa manus quam laesa fides, nullusne clientum
permanet? offensi comites, odere propinqui. 315
quid moror invisam lucem? qua sede recondam
naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis
Italiae nomen nostras circumsonet aures?


Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit 320
expertas horrens aquilas; comitatur euntem
Pallor et atra Fames et saucia lividus ora
Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum (v.2.p.98)
sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, 325
circum membra rotat doctus purganda sacerdos
rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
numina purificumque lovem Triviamque precatus
trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum
secum rapturas cantata piacula taedas. 330
Acrior interea visendi principis ardor
accendit cum plebe patres et saepe negatum
flagitat adventum; nec tali publiea vota
consensu tradunt atavi caluisse per urbem,
Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma 335
atque indignantes in iura redegerat Arctos,
cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal,
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam 340
exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
ambustus sonipes; hic tabescente solutus
subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis 345
canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
tum contenta polo mortalis nescia teli
pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
obsequium Marci mores potuere mereri. 350
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
deficeret si nostra manus; sed providus aether (v.2.p.100)
noluit humano titulos auferre labori,
ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum. 355
Iam totiens missi proceres responsa morandi
rettulerant, donec differri longius urbis
communes non passa preces penetralibus altis
prosiluit vultusque palam confessa coruscos
impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis: 360


Dissimulata diu tristes in amore repulsas
vestra parens, Auguste,queror. quonam usque tenebit
praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,
torquebit Rubicon vicino numine Thybrim? 365
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis
Africa venturi lusit spe principis urbem
nec duras tantis precibus permovimus aures?
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
electi candoris equos et nominis arcum 370
iam molita tui, per quem radiante decorus
ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
defensam titulo Libyam testata perenni.
iamque parabantur pompae simulacra futurae
Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo 375
classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
ut Massyla tuos anteirent oppida currus (v.2.p.102)
Palladiaque comas innexus harundine Triton
edomitis veheretur aquis et in aere trementem
succinctae famulum fervent Atlanta cohortes, 380
ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam
praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,
non Bocchi Syllaeque dolis.


Sed prima remitto.
num praesens etiam Getici me laurea belli
declinare potest? sedesve capacior ulla 385
tantae laudis erit? tua te benefacta morantem
conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus
quod servavit amat. iam flavescentia centum
messibus aestivae detondent Gargara falces,
spectatosque iterum nulli celebrantia ludos 390
circumflexa rapit centenus saecula consul:
his annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
nostra ter Augustos intra pomeria vidi,
temporibus variis; eadem sed causa tropaei
civilis dissensus erat. venere superbi, 395
scilicet ut Latio respersos sanguine currus
adspicerem ! quisquamne piae laetanda parenti
natorum lamenta putet? periere tyranni,
sed nobis periere tamen. cum Gallica vulgo
proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar. 400
namque inter socias acies cognataque signa
ut vinci miserum, numquam vicisse decorum,
restituat priscum per te iam gloria morem
verior, et fructum sincerae laudis ab hoste (v.2.p.104)
desuetum iam redde mihi iustisque furoris 405
externi spoliis sontes absolve triumphos.


Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas
exulat imperiumque suis a sedibus errat?
cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
neglecto squalent senio? nec creditur orbis 410
illinc posse regi? medium non deserit umquam
caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
qui nostram coluere domum? leviusve timebant
Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus 415
hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
hie illi mansere viri, quos mutua virtus
legit et in nomen Romanis rebus adoptans
iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
hie proles atavum de due ens Aelia Nervam 420
tranquillique Pii bellatoresque Severi.
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum
ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
quem tenero patris comitem susceperat aevo,
nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret. 425


Orantem medio princeps sermone refovit:
numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,
o dea, nec legum fas est occurrere matri.
sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
incusare tuos) patriae mandata vocantis 430
sprevimus: advectae misso Stilichone curules,
ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul
impleret generoque socer. vidistis in illo (v.2.p.106)
me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
sed claris potius factis experta parentem. 435
cuncta quidem centum nequeam perstringere Unguis,
quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,
si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
subiectum nostris oculis et cuius agendi
spectator vel causa fui. 440


Populator Achivae
Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
et ruptas animis spirans inmanibus Alpes
iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris
tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
sidere consueti favet inclementia caeli) 445
meque minabatur calcato obsidere vallo
spem vano terrore fovens, si forte, remotis
praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem
condicione fidem; nec me timor impulit ullus
et duce venturo fretum memoremque tuorum, 450
Roma, ducum, quibus haud umquam vel morte parata
foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
nox erat et late stellarum more videbam
barbaricos ardere focos; iam classica primos
excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto 455
adventat Stilicho. medius sed clauserat hostis
inter me socerumque viam pontemque tenebat,
Addua quo scissas spumosior incitat undas.
quid faceret? differret iter? discrimina nullas
nostra dabant adeunda moras, perrumperet agmen? 460
sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,
dum nobis properat succurrere, liquerat arma
extera vel nostras acies. hoc ille locatus (v.2.p.108)
ancipiti, longum socias tardumque putavit
expectasse manus et nostra pericula tendit 465
posthabitis pulsare suis mediumque per hostem
flammatus virtute pia propriaeque salutis
inmemor et stricto prosternens obvia ferro
barbara fulmineo secuit tentoria cursu.


Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, 470
quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis
indicio dapibusque simul religataque somno
Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi
Graiaque rettulerit captos ad castra iugales,
quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, 475
impetus excessit Zephyros candorque pruinas
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis
ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus
et Diomedeis tantum praeclarior ausis,
quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis ! 480
adde quod et ripis steterat munitior hostis
et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:
Thrax erat, hie Thracum domitor. non tela retardant,
obice non haesit fluvii. sic ille minacem
Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens 485
traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
Tarquinio mirante Codes mediisque superbus
Porsennam respexit aquis. celer Addua nostro
sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis
ille dabat tergum, Geticis hie pectora bellis. 490


(v.2.p.110)
Exere nunc doctos tantae certamina laudis,
Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet
ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.


Dixit et antiquae muros egressa Ravennae
signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit 495
flumineos, certis ubi legibus advena Nereus
aestuat et pronas puppes nunc amne secundo,
nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu
deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, 500
despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,
qua mons arte patens vivo se perforat arcu
admisitque viam sectae per viscera rupis,
exuperans delubra Iovis saxoque minantes
Appenninigenis cultas pastoribus aras. 505
quin et Clitumni sacras victoribus undas,
Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,
visere cura fuit; nec te miracula fontis
praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,
lentus erat; si voce gradum maiore citasset, 510
commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una
sit natura vadis, similes ut corporis undas
ostendant, haec sola novam iactantia sortem
humanos properant imitari flumina mores,
celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum 515
regali calcatur equo, rarique coloris
non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
ilice sub densa silvis artatus opacis (v.2.p.112)
inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
inde salutato libatis Thybride lymphis 520
excipiunt arcus operosaque semita vastis
molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae
spe propiore tori mater sollertior ornat
adveniente proco vestesque et cingula comit 525
saepe marm viridique angustat iaspide pectus
substringitque comam gemmis et colla monili
circuit et bacis onerat candentibus aures:
sic oculis placitura tuis insignior auctis
collibus et nota maior se Roma videndam 530
obtulit. addebant pulchrum nova moenia vultum
audito perfecta recens rumore Getarum,
profecitque opifex decori timor, et vice mira,
quam pax intulerat, bello discussa senectus
erexit subitas turres cunctosque coegit 535
septem continue colles iuvenescere muro,
ipse favens votis solitoque decentior aer,
quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,
principis et solis radiis detersa removit
nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes 540
ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
ut tibi servatum scirent convexa serenum.
Omne Palatino quod pons a colle recedit
Mulvius et quantum licuit consurgere tectis, (v.2.p.114)
una replet turbae facies: undare videres 545
ima viris, altas effulgere matribus aedes.
exultant iuvenes aequaevi principis annis;
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
gratantur durasse diem moderataque laudant
tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus 550
Romanos vetuit currum praecedere patres:
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
militis obsequium; sic illum dura parentis
instituit pietas in se vel pignora parci 555
quique neget nato, procerum quod praestat honori.
haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
idque inter veteris speciem praesentis et aulae
iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
Conspicuas tum flore genas, diademate crinem 560
membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
et fortes umeros et certatura Lyaeo
inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
cui simplex calet ore pudor, per singula cernens 565
nutricem consultat anum: quid fixa draconum
ora velint? ventis fluitent an vera minentur
sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
ut chalybe indutos equites et in acre latentes
vidit cornipedes: quanam de gente rogabat 570
ferrati venere viri? quae terra metallo
nascentes informat equos? num Lemnius auctor (v.2.p.116)
indidit hinnitum ferro simulacraque belli
viva dedit? gaudet metuens et pollice monstrat,
quod picturatas galeae Iunonia cristas 575
ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
rubra sub aurato crispentur serica dorso.
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum
persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
urbe triumphantem generum florente iuventa 580
conspiceres illumque diem sub corde referres,
quo tibi confusa dubiis formidine rebus
infantem genitor moriens commisit alendum.
virtutes variae fructus sensere receptos;
depositum servasse, fides; constantia, parvum 585
praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
evocat et solio fultus genitoris eburno
gestarum patribus causas ex ordine rerum
eventusque refert veterumque exempla secutus 590
digerit imperii sub iudice facta senatu.
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
fucati sermonis opem mens conscia laudis
abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino
principis et ducibus circumstipata togatis 595
iure paludatae iam curia militat aulae.
adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae divite penna
patricii reverenda fovet sacraria coetus (v.2.p.118)
castrorumque eadem comes indefessa tuorum 600
nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
te Romae seseque tibi promittit in aevum.
Hinc te iam patriis laribus via nomine vero
sacra refert. flagrat studiis concordia vulgi,
quam non inlecebris dispcrsi colligis auri; 605
nec tibi venales captant aeraria plausus
corruptura fidem: mentis offertur inemptus
pura mente favor, nam munere carior omni
obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret !
non quaerit pretium, vitam qui debet amori. 610
O quantum populo secreti numinis addit
imperii praesens genius ! quantamque rependit
maiestas alterna vicem, cum regia circi
conexum gradibus veneratur purpura vulgus,
adsensuque cavae sublatus in aethera vallis 615
plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
intonat Augustum septenis arcibus Echo !
nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae
diffundit Libycos ahena valle cruores. 620
haec et belligeros exercuit area lusus,
armatos haec saepe choros, certaque vagandi
textas lege fugas inconfusosque recursus
et pulchras errorum artes iucundaque Martis
ccrnimus, insonuit cum verbere signa magister, (v.2.p.120) 625
mutatos edunt pariter tot pectora motus
in latus adlisis clipeis aut rursus in altum
vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum
murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
ferreus alterno concentus clauditur ense. 630
una omnis summissa phalanx tantaeque salutant
te, princeps, galeae, partitis inde catervis
in varies docto discurritur ordine gyros,
quos neque semiviri Gortynia tecta iuvenci
flumina nec crebro vincant Maeandria flexu. 635
discreto revoluta gradu torquentur in orbes
agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris
Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
armorum innocuos paci largitur honores.
Iamque novum fastis aperit felicibus annum 640
ore coronatus gemino; iam Thybris in uno
et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
consule laetatur post plurima saecula viso
Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules
auditas quondam proavis, desuetaque cingit 645
regius auratis fora fascibus Ulpia lictor,
et sextas Getica praevelans fronde secures
colla triumphati proculcat Honorius Histri.
exeat in populos cunctis inlustrior annus,
natus fonte suo, quem non aliena per arva 650
induit hospes honos, cuius cunabula fovit
curia, quem primi tandem videre Quirites,
quem domitis auspex peperit Victoria bellis ! (v.2.p.122)
hunc et privati titulis famulantibus anni
et, quos armipotens genitor retroque priores 655
diversis gessere locis, ceu numen adorent;
hunc et quinque tui vel quos habiturus in urbe
post alios, Auguste, colant. licet unus in omnes
consul eas, magno sextus tamen iste superbit
nomine: praeteritis melior, venientibus auctor. 660