Panegyricus (Ennodius)

This is the stable version, checked on 17 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Panegyricus
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI INCIPIT
PANEGYRICUS DICTUS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO
AB ENNODIO DEI FAMULO.

I. Illi, princeps venerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis vicissitudo conpensat laudibus, quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. tuum est, inclyte, devotioni, pretium dare, quam intellegis vires subditorum non posse transcendere. erit dispensationis sacrae de famulis aestimare quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praevalent. propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia ne senescat claritudo oprum, advocanda sunt linguarum exercitia. quid egeris, ne vetustas sibi vindicet, obliget catena referentum; disciplinarum enim quietem vos tribuetis, per quas vobis continget aeternitas. nihil amplius caelestis dispensator arcani ab humanis poscit ingeniis, nisi ut intellegant, quo veniat auctore quod sapiunt. inter deo proximos agnovisse qui praestitit reddidisse est beneficium. quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari. fabricator mundi ad potiora munera modulatis inde sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere, nec solum linguae nitorem postulat conmemoratio numinis tui bono adserenda conscientiae. in divinis obsequiis feriato ore peragit mens serena sacrificium; aetuum munitus claritate in aetherio cultu etiam mutus obsequitur. ergo et me titulus, qui obstare putabatur, invitat. utinam mundior professio habeat concordiam eum secretis nec dissentiat splendor cordis a corpore.

II. Salve nunc, regum maxime, in cuius domino saporem suum ingenuitatis vigor agnovit. salve, status reipublicae: nam nefas est, speciatim a te simul conlata narrare et unius bona temporis verborum divisione discernere. si bella regis mei numerem, tot invenio quot triumphos. congressui tuo nullus hostium, nisi qui laudibus adderetur, occurrit: militavit tropeis qui restitit voluntati. nam semper aut pietati tuae peperit subiectus gloriam aut qui praesumpsit tela virtuti. qui te in acie conspexit, superatus est: qui in pace, nil timuit. nec promissio venerabilis claudicavit inter prsopera nec passus est moram vigor in proeliis. callis tuus multo vallatus obstaculo et cotidianas victorias vidit et profectionis deterimenta non attulit: sic inimicorum interclusus agminibus, ut negaret accessum: sic tuo patefactus inpulsu, quasi hostium providentia nil noceret. haec si felicitati tuae adscribenda sunt, est plena dos principis: omni honore augustior, si labori. prima dextris omnibus contra naturam certamina suscipiens, ne resistendi spes relinqueretur inimicis, varias tibi loco principe caeli leges, terrarum munimina, fluminum superbias subdidisti. mentior, si umquam dispositis tuis inpedimentum exhibuit ardor aut frigus, si tumore gurgitum, si bibendi necessitate constrictus es, si Alpium iuga convexis poli sublimitate sociata cursibus tuis attulere tarditatem. nescierunt resistere, quos devicitis locorum munitionibus invenisit: quia securos faciunt interrupta quos protegunt, et laxatis in otio animis vivunt qui tutiora possederint. adversus te nec campestris habitatio pares protulit nec quos amplexa sunt invia, nisi extiterunt supplices, a depraedatione subduxit. in possessione tua positus sine formidine divitias indicavit; nec rebellum iuvit, si pauper innotuit. nemo indignationi tuae nisi humilitate subtractus est, cum in sociorum profecisset numero qui rogavit. non tibi ignotus est algor Scythiae, non Meroen aut auhelem aestibus Cancrum ut alterius possessor orbis ignoras; didicisti universa subgiendo quae nobis vix auditu patuerunt. haec quidem maiora sunt homine, sed qui ad mundi paratur gubernacula necesse est ut universis veniat cardinibus institutus. -- Nimis velociter tempus maturae laudis adripui et quasi non in primordiis fluvius etiam torrentis fatiscat ingenii, sic per narrationis famem fruges perfectae aetatis invasi. laurearum ordines quaerit, qui et celeritate earum superatur et numero. citius a te, invictissime, insignia quae reteximus implete sunt quam dicantur. quis ferat in gestorum suorum elocutione torporem, quem in actione non pertulit?

III. Educavit te in gremio civilitatis Graecia praesaga venturi: quem ita ingressum vitae limen erudivit, ut dum adhuc de puero haberet hilaritatem, mox eam sequeretur securitas de tutore. adhuc in cano flore degebas adulescentiae nec virtutum messem lacteus ante experimentum culmus attulerat, adhuc blan da erat imago pubescentis nec tingens faciem lanugo vestibat: quando aevi purpura et flosculus supervenientis inperii promittebat sollicitis de gratiae conmutatione terrorem, cum ad probationem roboris et clementiae tuae ruptis vinculis furor emicuit et evisceratas diuturna quiete mentes occasionis pabulo subiugavit. pulsa est extemplo principalis urbe reverentia et in vacuam possessionem nullo adscitus sanguine tyrannus accessit. qui aula potitus definivit, postquam metu hostes suos debellaverat, nihil superesse quod gereret: cum animos tuos sine annorum suffragio inpulit lux naturae, ne aut causa melior te coram posito subiaceret, aut non beneficium necessitatis tempore redderes quod pacis acceperas. in ipsis congressionis tuae foribus cessit invasor, cum profugo per te sceptra redderentur de salute dubitanti. ventilemus historias, interrogentur annales: apud quos constitit refusum exuli, quem cruore suo rex genitus emerat, principatum? castrensis gloria turmarum participatione dispergitur nec ad unum referri potest quod venerit conlatione multorum. singularis boni fructus est ambitionis refrenatio, illo maxime tempore, quo sine opinionis damno possis adquisita retinere. par te, inclyte domine, laus respicit donati diadematis et defensi. si te illarum rector partium non amavit, perculsus praefuit reipublicae: si dilexit, obnoxius; usus es in tuorum fide meritorum teste purpurato.

IV. Iam tunc in ius tuum se palatia ipsa contulerunt; nemo credidit non te posse ad quem voluisses transferre quod reddideras. sed parcus in exigendis praemiis, quasi sufficerent ad vicissitudinem operum tuorum, fasces accepisti, non quo tibi accederet genius de curuli, sed ut de te pretium palmata mereretur. quis hanc civilitatem credat inter familiares tibi vivere plena executione virtutes? ille annus habuit consulem, qui rempublicam non tam sollicitudine quam opinione tueretur, quo in segmentis posito quae ab hostibus sumpta fuerant arma tremuerunt. quando talis contigit sorte lectoris, qualem dedit ab ipsa mundi infantia regum examinata claritudo? nolo per casus errare dominatum: in tuo stemmate probati sunt qui reperti. Serranum scipionibus aratra peperunt, qui dum grandia sulcis semina commendaret, honorum ei messis oborta est. sed minus diligo prospera, quae sumunt a desperatione principium. vix paucos contigit degenerare nobiliter, cum familiae tuae debeas actus generis nobiliter custodire. quid mihi, vetustas, obicias agrestis membra paludamentis decorata? ego tibi, quod admirationem vincat, oppono principem meum ita ortum, ut eum non liceat improbari, ita agere, quasi inter imperatores adhuc precetur adiungi.

V. Sed qui faciam, cui fecunda actuum tuorum seges occurrit, ubi universa eligentem superant? nescio quas aristas horreis inferam, quas relinquam. stat ante oculos meos Vulgarum ductor libertatem dextera tua adserente prostratus, nec extinctus, ne perfiret monumentis, nec intactus, ne viveret adrogantiae, in gente indomita domesticus adstipulator superfuturus roboris tui. qui si sufficens leto vulnus excepisset, personam viceras; quod in luce substitit, submisit originem. haec est natio, cuius ante te fuit omne quod voluit, in qua titulos obtinuit qui emit adversariorum sanguine dignitatem, apud quam campus est vulgator natalium -- nam cuius plus rubuerunt tela luctamine, ille putatus est sine ambage sublimior --, quam ante dimicationem tuam non contigit agnovisse resistentem, quae prolixis temporibus solo bella consummavit excursu. hos non montanae strues, non fluminum obiectio, non negati egestas alimenti in artum necessitatis lege continuit, dum credunt satis esse ad delicias equini pecoris lac potare. quis ferat adversarium, qui pernicis immenti beneficio currit et pascitur? quid quod et illis animalibus indicunt studiose famis patientiam, per quae esuriem vitare didicerunt? quemadmodum fit, ut ieiunae cornipedis sessor visceribus cibos extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? his ante mundus pervius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis partem interclusam aestimant, quam tueris. -- Cursim multa transcendo, ne pigrioris stili vitio serus advenias, ne Romanae fax curiae diu in umbram coacta tardius elucescat.

VI. Inter vitae tirocinia et triumphorum maturitatem pectori sacro affectum nostri caelestis favor infudit. iam diuturnae quietis dispendio per gubernantium vilitatem potens terra consenuerat, iam attulerat publicis opibus pax intemerata defectum, cum apud nos cottidianae depraedationis auctus successibus intestinus populator egeret, qui suorum prodigus incrementa aerarii non tam poscebat surgere vectigalibus quam rapinis. saeviente ambitu pauper dominus odia effusione contraxerat, sed nec defrudatis viribus quod minuebat opulentiae iungebatur affectui. tunc enim aulae angustia in artum res privatas agitabat, nec micare usquam scintillas famulantum extinctus tyranni fomes indulserat. metuebat parentes exercitus, quem meminisse originis suae admonebat honor alienus; nam ire ad nutum suum legiones et remeare pavore algidus imperabat. suspecta enim est oboedientia quae famulatur indignis, et quotiens praelatos convenit conscientia stirpis ultimae, et ilud metuunt, quod timentur. nata est felicis inter vos causa discordiae, dum perduelles animos in propinquorum tuorum necem Romana prosperitas invitavit. generata est ab invalidis causa certandi, et ne vel a negotio perituris veniret fiducia. pars fugacium proelia concitavit. tunc a te conmonitis longe lateque viribus innumeros diffusa per populos gens una contrahitur. migrante tecum ad Ausoniam mundo nullus praeter parentem iter adripuit. sumpta sunt plaustra vice tectorum, et in domos instabiles confluexerunt omnia servitura necessitati. tunc arma Cereris et solventia frumentum bubus saxa trahebantur. oneratae fetibus matres inter familias tuas oblitae sexus et ponderis parandi victus cura laborabant. tunc in campo hiems et iugi pruinarum candore velata caesaries barbam stiriis implicuit crine possesso. nam quod diligentius indumentum matrona neverat, durante gelu ut adhaereret corpori frangebatur. pastum agminibus tuis aut indevotae nationes aut educata lustris fera suggessit.

VII. Inter haec, quae tibi cum glacie aut ardore cesserunt, unam certaminis tui lineam summotenus libet adtingere. Vlca fluvius est tutela Gepidarum, quae vice aggerum munit audaces et in iugorum more latus provinciae quibusdam muris amplectitur nullo ariete frustrandis. ad hunc te callis tui rigor adduxit, ubi pro legatis et gratiae postulatione obsisttendi animo gens diu invicta properavit, cum paene cohortes tuas ante inimicos famis necessitas obsideret. dic, quaeso, clementissime domine, quid praeter te spei erat residuum in populo harenae aut sideribus conparando? instantibus Gepidis amne pestilentia iter, quod declinasset fugiens, contra nudatos vagina gladios transvolasti. nullius inscii mersa caeno haesere vestigia, nullus vitae prodigus periculum ignarus incurrit. vincitur humanae mentis auctoritas praevisione discriminis, labascit fortium conscientia, quotiens formidanda oculis ingeruntur. stetit ante indomitam iuventutem certa de mortibus optio, cum nulla videretur securitas de salute. quid Catonem extulistis, prisca monimenta, quod per Libycas Syrtes duxit exercitum, dum humanas neces ludibria faceret esse serpentum, vel cum sine virtutis pretio educatum caeli vaporibus veneni frigus expertus est? neminem contigit chelydros ante videre quam exitium, dum per flamen prodigiosum et corporis fabrica, ut adsolent animae, in auras evolaret. non cum viri fortis laude perimitur, qui unde veniat nescit occasus. nec illius militis cuneis tuis fortitudo conparanda est nec par est in duce sapientia. illum civilis belli furor agitabat, te orbis domina ad status sui reparationem Roma poscebat. sed quid differo, quod tibi eventus dexter exhibuit? cesserunt confertissimis hostium tuorum turmis quos ulterior ripa susceperat. urguebantur telis quos vorago aut inruptio non tenebat; ieiunas pectorum crates acta validioribus lacertis lancea transmeabat, cum inter naufragia terrena et cruoris undas invictissimus ductor apparuit, tali muniens adstantes alloquio: 'qui in hostili acie viam desiderat me sequatur; non respiciat alterum qui dimicandi poscit exemplum! virtus multitudinem non requirit; ad paucos vadunt bella, bellorum fructus ad plurimos. de me aestimabitur exercitus, et in his, quae gessero, gens triumphat. adtollite signa, per quae ne lateam providetur; noverint quem petant aut cuius iugulis adquiescant! qui congressui meo occurrerint, nobilitentur exitio.' his dictis poculum causa poposcit auspicii et laxatis in proelium habenis effusus est. ut torrens sata, ut leo armenta vastasti; nec concurrens quisquam substitit nec evadere potuit insequentem. portabare per universa iam deficientibus telis adhuc ira crescente. extemplo Gepidarum versa condicio est: palantes visi sunt mutata sorte victores. nam tu, venerabilis, qui incomitatus gustum luctaminis adripueras, vallatus milibus incedebas. caesa est multitudo adversaria, donec paucos eriperet nox vicina, dum ad vaga horrea copiis urbium referta veniretur, quae non solum satisfacerent necessitati sed sublevarent inter deliciarum secunda fastidium. ita prosperis tuis militavit adversitas et contra famem tuorum excursus pugnavit hostilis. vicit inediam inimica congressio; nec redisses ad valitudinem, si certamina defuissent. haec de innumeris actibus in ordinem digesta sufficiant. transeo Sarmatas cum statione migrantes, et plebem conflictuum numeratam sileo de tropeis.

VIII. Tibi cum rectore meo, Odovacar, occurro, qui universas contra eum nationes quasi orbis concussor exciveras. tot reges tecum ad bella convenerant, quot sustinere generalitas milites vix valeret. deprehensum est varias esse mentes coacervatae multitudinis nec spem victoriae venire de numero. adhuc tuorum dexterae de praecedenti tabe titubabant nec peragebat votivos impetus membrorum inbecillitas: sufficit tamen unum velle pro viribus, et indiscretum consilium de inimicis loco roboris attulit ultionem. non te castra longo munita tempore, non fluminis profunda tenuerunt: datum est hostibus tuis vallum construere, non tueri. repente aequora fugacium discursus obnubit, per quae superandam domesticam tempestatem abeuntibus indixisti: interea acies tuae aspectu consummant proelia, non labore. illic tibi fores reseravit felicitas manifesto detegens, quod qui primore loco cesserant, secunda eos luctamina non manerent. sed instruxit rursus in deceptione sui mens vaga conflictum, dum apud Veronam tuam apparatu nobili laxis manibus pugna instruebatur inpendiis. nihil fortius adversariis tuis ante aciem, sed cum bellicum cecinerunt classica, nihil infirmius. maxima in luctaminis promissione virtus et, si sufficeret lingua pro dexteris, copia summa verborum. electus est locorum situs, non tam congressui utilis quam pavori, providentes ne ascriberetur casui prima et discessio perfugarum. et tamen candida reipublicae fortuna perurguebat, ne coepto desisteres. itineris tui permensus intervalla conspexisti ignes hostium astrorum more rutilantes, ut si aliquando tibi fuisset nota formido, in abruptum te pendere didicisses. numquam animi tui status aut secundarum rerum tumore elatus aut dubiis adquievit. instabat certandi dies multis tenebras adlatura. cum primum aurora bigis in croceis ortum iubaris indicavit, cum de oceani lymphis solis flamma surrexit, iam raucum bucina concinebant, iam te sui oblitus quaerebat exercitus. qui dum munimentis chalybis pectus includeres, dum ocreis armarere, dum lateri tuo vindex liberatis gladius aptaretur, sanctam matrem et venerabilem sororem, quae ad te diligentiae causa convenerant, dum inter spem et metum feminea sollicitudo penderet, dum de eventu adtonitae vultus tui sidere pascerentur, talibus alloquiis confirmasti: 'scis, genetrix, partus tui honore universis nota nationibus, quod natalis mei tempore virum fecunda genuisti. dies est, quo fili tui sexum campus adnuntiet; telis agendum est, ut avorum per me decora non pereant. sine causa parentum titulis nitimur, nisi propriis adiuvemur. stat ante oculos meos genitor, de quo numquam fecit in certamine fortuna ludibrium, qui dextram sibi ipse peperit valitudine exigente successus. hoc oportet duce contendi, qui omnia incerta non timuit, sed ipse sibi secunda conscivit. vos tamen elaboratas vestes et liciorum tormenta devehite. cultiorem me acies suscipiat, quam festa consuerunt. qui me de impetu non cognoverit, aestimet de nitore. invitet cupidorum oculos honor indumenti: pretiosior species feriendos exhibeat. habeat laboris solacium, cui iugulum meum, fortuna, praestiteris! inhient iacentis splendori, quos non contigerit videre pugnantem.' his dictis excepit te tergo sonipes, lituorum desideriis inquietus. sed dum indulsisti adfatibus, inimica legiones tuae premebantur instantia. dedisti inertibus fiduciam, dum moraris, et hoc credo provisione caelicolum, ne deberetur multitudini quod vicisti. protinus adventum tuum indicavit hostibus populus occisorum: executorem prodidit caedis enormitas. sed nec illis remedia defuere consueta. continuo alas quas tribuit formido sumpserunt, cursu praepeti interitum metu mortis eligentes. qui me veritati nescit obsecutum, Atesis undas videat tua vice opulentas extitisse cadeveribus, et dum tumefaceres gurgites de cruore, in parte alia sistebatur impetus fluentorum. itaque ne ensibus non sufficeres, pro te et lympha militavit. salve, fluviorum splendidissime, qui ex maiore parte sordes Italiae diluisti, mundi facem suscipiens sine dispendio puritatis. ecce ille tectus armatis campus enituit humanorum ossuum candore nobilissimus! habemus, quotiens vetusti doloris urguemur memoria quod tueri. scenam pulcherrimam servet terra sublimis. tamdiu maneat quod passi sunt, quamdiu deleat oblivio quod fecerunt. o utinam voracibus abripere aliquid bestiis non liceret! perit desiderabili spectaculo quod adquisiverint furta beluarum.

IX. Illic vellem ut aetatis inmemor, Roma, conmeares. si venires labsantibus tremebunda vestigiis, aevum gaudia conmutarent. quid semper delubris inmersa concluderis? hic actum est, u tplures habeas consules, quam ante videris candidatos. agnosce clementiam domini tui: saporem te voluit haurire triumphorum, quam dubia elegit nescire certaminum.

X. Ecce iterum ad deditionem sibi cognitam hostium leto debita pars cucurrit, et cum excessissent occumbentes numerum, ad servitium tamen armis instruca radiantibus agmina convenerunt. flexus est animus tuus pronus semper ad veniam: credidisti, quo fidem adsuescerent magisterio necessitatis, quam numquam exhibuerant studio conciliante principibus. servavit te, regum praecipue, quod abiecisti sacramenti confidentia cautionem. pependimus anxii, ne mererentur quos de hostibus tuis receperas non perire. gratias tibi, mundi arbiter deus, qui conscientias veterno errore possessas ad ultores gladios inpulisti. puderet me recensere levitatem originariam, nisi eam viderem tuis laudibus obsequentem. quid dissimulo gesta persequi? libuit eos rursus tendenti inermem dexteram Odovacri regna polliceri. innotuit ilico rebus in luce deprehensis hostilium error animorum. advocasti providentiam actuum tuorum comitem, et ne inpunita esset libido discurrentium, ultionis vexilla concutiens fecisti consiliorum participem in secretis populum iam probatum. neminem adversarium agnovisse contigit, quod tecum pars mundi potior disponebat. mandata est per regiones disunctissimas nex votiva. quis haec praeter supernam voluntatem praestitit, ut unius ictu temporis effunderetur Romani nominis clades longa temporum inprobitate collecta? hic quo me vertam nescio. grates referam, qui suscepi officium laudatoris, an arreptum praeconiorum tuorum iter ingrediar? consumpta res est prospero fatalique bello: succisa est Odovacris praesumptio, postquam eum contigit de fallacia non iuvari. quid Herulorum agmina fusa conmemorem? qui ideo adversus te deducti sunt, ut hic agnoscerent etiam in propriis sedibus quem timerent. egit causas longae quietis tuae furor alienus. taceo ubi tibi iniuncta est pax diuturna, Burgundio, quando sic foederibus obsecutus es, ut deputetur quod vivis feriatus constantiae, non pavori. illud quoque quis patiatur notitiae perire, quod bono felicitatis tuae concurrentia inter se vidimus tela perfidorum et inimicas acies te occupatum in aliis pia congressione cecidisse? quotiens tibi vicit qui contra te sumpserat vota pugnandi? dicat Fridiricus, qui postquam fidem laesit, hostes tuos interitu comitatus est, contra illos arma concutiens, quibus fuerat errore sociatus, quando nata est inter sceleratos de hoc quod intellegebant se unum velle discordia. adsit divinitas et beneficia sua in aevum producat, qua disponente votiva inter reos evenere litigia. nam Fridiricus, postquam tibi de adversariis tuis peregit triumphum, de se praebuit.

XI. Trahit me ad aliam partem venerabilium pars magna meritorum. video insperatum decorem urbium cineribus evenisse et sub civilitatis plenitudine palatina ubique tecta rutilare. video ante perfecta aedificia, quam me contigisset disposita. illa ipsa mater civitatum Roma iuveniscit marcida senectutis membra resecando. date veniam, Lupercalis genii sacra rudimenta: plus est occasum repellere quam dedisse principia. huc accedit, quod coronam curiae innumero flore velasti. nullum de honoribus tetigit desperatio, quem iuverunt deprecantem bona conscientiae. nescit de honoribus tetigit dubitare, qui splendidis inops meritis non rogavit. aut boni sumus proposito nostro aut tuo informamur exemplo. creverunt reipublicae opes cum privatorum profectibus: nusquam in aula tua ambitus et opum ubique diffusio est. nemo indonatus abscedit et nullus incommoda proscriptionis ingemescit. legationibus tuis inest vigor immortalis: mandatorum ordinem digeris, priusquam legatos aspicias; nec replicationibus tuis reperiuntur contraria nec obiectionibus facilis occurrit resolutio. excubat pro armis opinio principalis: otia nostra magnia regis sollicitudo custodit, nec tamen desistis castella propagare curas tuas in longum producens. nec viri fortis in te deest securitas nec cautela metuentis. o geminam in uno principe virtutum plenitudinem, quae deum resignat auctorem, quia non habet inter homines a quo videatur sumpsisse quod exhibet!

XII. Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies verba revocamus: iterum ad se tuba vocat eloquium. Sermiensium civitas olim limes Italiae fuit, in qua seniores domini excubabant, ne coacervata illinc finitimarum vulnera gentium in Romanum corpus excurrerent. haec postea per regentium neglectum in Gepidarum iura concessit, unde cottidiana insultatio et inconposita legationum frequentia mittebatur. urebant animum principis dolosi blandimenta conmenti et circa alios Gepidas, quorum ductor est Gunderith, intempestiva Traserici familiaritas. credebas in tua iniuria perire, quia diu licebat Italiae possessionem te dominante retineri, nec sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras, cum immensus esset dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia reddidisset. minui aestimas quod non crescit imperium. postquam tamen liquido Traserici patuere conmenta, Gothorum nobilissimos Pitzia Herduic et pubem nullis adhuc dedicatam proeliis destinasti, ut si oblatis pactionibus adquiesceret, semel invasa locorum potiretur arbitrio. sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit sponte aliena et sine inpulsu exercitus tui deseruit quod debebat. continuo Pitzia, qui et de te eventus utiles sumpserat et consiliorum momenta librabat, non adquisitam esse terram credidit sed refusam, nec rapinis ut lucrativa populatus est, sed dispensationibus servavit ut propria. quibus ibi ordinationem moderantibus per foederati Mundonis adtrectationem Graecia est professa discordiam, secum Vulgares suos in tutela deducendo, quibus inter Marios conflictus castellia vice usa minitatur. tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi sui fidem conmisit, qui ante defensores inire pro partibus suis conspexit certamina, quam moliri didicisset. ut tamen eminus Pitzia indomitam Vulgarum iuventutem speculatus est, ardentes adulescentium impetus potioribus verborum armavit incendiis: 'meministis, socii, cuius ad haec loca conmeastis imperio. nemo absentes credat regis nostri oculos, pro cuius fama dimicandum est. si caelum lancearum imber obtexerit, qui fortius telum iecerit non latebit. ferro pectora inmergite, ut veniat de horrore vitae, spes manifesta victoriae. credo regii testem roboris iam defunctum nec superesse qui illis quem habeamus dominum consueverat indicare. aut forte gentem nostram dedignantur aestimare de principe? intellegant ab eo fluxisse quod gerimus, nec liceat illis, quod rector noster transmisit ad originem, uni tantum debere personae.' haec eloquia lituis conmutavit: continuo ut adsolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire discursu, sic se praecipitem plebs Martis inmiscuit. incerta diu conflictus lance titubavit, dum par ex utroque latere pugnandi surrexisset asperitas. concurrebant duae nationes, quibus numquam inter gladios fuga subvenerat. miratae sunt mutuo sui similes inveniri et in humano genere vel Gothos resistentem videre vel Vulgares. interea dum anceps esset fortuna certaminis et pinnatae mortes sibi aethera vindicarent, superavit nostri memoria principis, dum agerent, ut singulorum apud eum merita campus adsereret. versa est in fugam natio punita gravius, quod evasit. tellus excita tremuit concussione cornipedum. cum ingenti lamentatione properabant, postquam viderunt non esse se dubios de salute. caeli arbiter deus, munere conlata multiplica! illi numquam dubii de triumphis, illi quos suspexit universitas perditis bellorum signis et perculsi incolumitate discedunt, terque et quater beatos esse clamitantes quos oppetere contigisset. quid strages militum revolvam et Sabiniani ducis abitionem turpissimam, cum a ratione dividatur retexere exterminatis patrociniis quid evenerit indefenso? tunc ne videretur celebrandus saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris aut avibus campi laborem, cum ieiunum militem opulentis detrahere cadaveribus nihil iuberet. sed haec quibus linguis sufficienter explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? diu tu vicisti in universis congressibus , nunc incipiens in obsequio habere victores. interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dictas more veterum praecepta Sermiensibus, de suis per vicinitatem tuam dubitant qui hactenus nostra tenuerunt.

XIII. Quid castigatas Vandalorum ventis parentibus eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? evagari ultra possibilitatem nesciunt duce sapientia: adfines esse meruerunt, quia oboedire non abnuunt.

XIV. Haec de gestorum tuorum cumulis maior voto quam eloquentia strictim digesta replicavi, melioribus intacta derelinquens. videro quis me vincat facundia, nemo circa te transcendere valebit affectu. habes hanc deo inspirante mansuetudinem, ut te plus credas posse diligentia quam timore. excellentia bona sunt gloriae tuae inserta monumentis, ut eum te reges metuant, ament famuli. nam quaecumque tibi metitis subiectorum viribus dari imperas, credis posse denegari. o regem omni tranquillitate conpositum, qui devotioni nostrae imputat quod inpendimus servituti!

XV. Quid quod! a te Alamanniae generalitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est, cui eveneit habere regem, postquam meruit perdidisse. facta est Latiaris custos imperii semper nostrorum populatione grassata, cui feliciter cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam. adquisistis quae noverit ligonibus tellus adquiescere, quamvis nos contigerit damna nescire. sub te vidimus eventus optimos de adversitate generari et fieri secundorum matrem occasionem periculi. ulvis liberata gratulatur terram incolens, quae hactenus dehiscentibus domiciliis solidoris caeni emergebat beneficio.

XVI. Par fuit etiam, ut eloquentiam laudis praemiis incitares; ne adoreas tuas silentio perderemus. nullarum artium cessat inudstria: sollers ubicumque latet inquiritur. magistratum, etiamsi longe deguerit, exigit qui meretur. numquam absconditur quem prodiderit innocentia, dum, subtilis arbiter, non placaris voce sed actibus. parentum nostrorum qui occubuerunt apud te bene acta servantur: cuius mansuetudini tuae fides innotuerit, hereditatis iure quod auctori debueras suboli mox refundes. habemus de maiorum obsequiis fructum, et tamen de excessibus supplicia non timemus. finitur indignatio moderata cum homine, cum propter retributionem quaerat tua pietas successorem. -- Restant adhuc multa quae dicerem, sed inter plures actuum tuorum praecones convenit inlibatum aliquid reservari. debent tibi veneranda studia quod loquuntur. amaverunt praecessores tui inscitiam, quia numquam laudanda gesserunt. sordebat inter aratra facundissimus et, quod peritia dederat, vis negabat. muto maerebant actore tribunalia nec ulla concedebatur palma dicenti. in casu negotiorum nutabat eventus, quando litteris genius non dabatur. unus ubique ingenia maeror oppresserat, quia adterebant otia eloquentium facultates: pompam seniorum edax neglegentia possidebat nec accendebatur tiro aemulatione sectanda. vide divitias saeculi tui: tunc vix fora habuere perfectos, nunc ecclesia dirigit laudatorem.

XVII. Eat nunc et coturnatis relationibus Alexandrum iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentium, ut per adiutricem facundiam videatur crescere rebus mendica laudatio. regis nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius veris actibus,quamvis aucta sint veterum gesta mendaciis. simulastis, poetae, grandia, sed fateri vos convenit praesentem dominum gessisse potiora. Pelleus ductor praeconiorum suorum summam Choerili voluit constare beneficio, ne fallendi votum multitudo deprehenderet et fieret testis inpudentiae, qui adsciscebatur in adstipulatione victoriae. nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. illum verae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis limine instructio vitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis, quod eventus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum perfectionis esse substantiam. agis ut prospera merearis adipisci, sed potitus universa adscribis auctori. exhibes robore vigilantia prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. quid! frustra maiores nostri divos et pontifices vocarunt, quibus sceptra conlata sunt. singulare est actibus implere sanctissimum et veneranda nomina non habere. rex meus sit iure Alamnnicus, dicatur alienus. ut divus vitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae vocabula nuda iactantiae, in cuius moribus veritati militant blandimenta maiorum.

XVIII. Vellem, fateor, ad orationis terminum victus gestorum tuorum enormitate descendere et novellas adoreas hebetatus priscorum luce transire. quemadmodum, si aetherii axis in numerum redigere ornamenta voluissem et trionum fulgore conprehenso caeli decorem inpotenti lingua describerem, cederet divino splendori mortalis obscuritas, iubaris lampadi non sufficeret humilium scintilla sermonum: haec me condicio resignat inparem, quae testata est obsequentem.

XIX. Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici instrumenta roboris, dum provides ne interpellentur otia nostra, custodis et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis facis bella proludere? adhuc manent in soliditate virium victricia agmina et alia iam creverunt. durantur lacerti missilibus et inplent actionem fortium, dum iocantur; agitur vice spectaculi quod sequenti tempore poterit satis esse virtuti. dum ammentis puerilibus hastilia lenta torquentur. dum arcus cottidianae capitum neces longius dirigunt, urbis omne pomerium simulacro congressionis adteritur. agit figura certaminum, ne cum periculo vera nascantur. ad haec quis credat unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos vincat in proeliis et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? Rutilium et Manlium conperimus gladitorium conflictum magistrante populis providentia contulisse, ut inter theatrales caveas plebs diuturna pace possessa quid in acie gereretur agnosceret. sed tunc feriatis manibus frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. numquam bona sunt, quae a crudelitate veniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi, prius videre exitia suorum. interea illa congressio, quod docuit exitus, non tam peperit incrementa robori quam pavori: inter secundas res didicit inbellium animus quid timeret. vide adinventionum diversitates pleno calle distantes: illis vera cruoris effusio animos a dimicatione submovit, hic adulescentium vigor de imagine mentitae concertationis incanduit, quos praecox aetas tot mortes adversariorum repositas docuit habere quot spicula, non inter exoticos discursus adsueti faretrarum dispendia neglegenter effundere nec in auras exitia manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela vibraverint.

XX. Sed inter proeliares forte successus, quibus omnes instruis et concilias omina secunda vincendi, civilitatis dulcedini nil reservas? quis credat heroas tuos peregrinam non respuere, dum sunt tranquilla, formidinem! nam indomita inter acies ingenia lex coercet: summittunt praeceptis colla post laureas et calcatis hostium cuneis, quibus arma cesserint, decreta dominantur. solus es meritis et natura conpositus, cuius magnanimi iussa sectentur. origo te quidem dedit dominum, sed virtus adseruit. sceptra tibi conciliavit splendor generis, cuius si deessent insignia, eligi te in principem mens fecisset

XXI. Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii vultus purpura ostrum dignitatis inradiat. exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis, et non uno aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate. discoloribus gemmis sertum texatur, et quem vehementior vipera custodit lapis adveniat. quaecumque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata venerandi genio corporis plus lucebunt. statura est quae resignet prolixitate regnantem; nix genarum habet concordiam cum rubore; vernant lumina serenitate continua; dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum vota subiectis. nullus intempestive positum iactet, quia quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo fabricante natura. illos faciunt tot divitiarum adiumenta conspicuos, sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid! cultu laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem. Italiae rector in amicitiam colligit duo diversissima, ut sit in ire sine conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella terribilis. tantis constas insiginibus, quanta facerent viritim distributa perfectos. sed utinam aurei bona saeculi purpuratam ex te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut haec, quae tibi offerimus verborum libamina, sacer parvolus a nobis exigat similium adtestatione guadiorum. ecce satisfaciens debito et obsecutus officio orationem meam oratione conclusi.